Tunc ille ad aras Plisthenem saeuus trahit 726
adicitque fratri; colla percussa amputat;
ceruice caesa truncus in pronum ruit,
querulum cucurrit murmure incerto caput.
Cho. Quid deinde gemina caede perfunctus facit? 730
puerone parcit, an scelus sceleri ingerit?
Nvn. Silua iubatus qualis Armenia leo
in caede multa uictor armento incubat
(cruore rictus madidus et pulsa fame
non ponit iras: hinc et hinc tauros premens 735
uitulis minatur dente iam lasso inpiger),
non aliter Atreus saeuit atque ira tumet,
ferrumque gemina caede perfusum tenens,
oblitus in quem fureret, infesta manu
exegit ultra corpus, ac pueri statim 740
pectore receptus ensis in tergo exstitit;
cadit ille et aras sanguine extinguens suo
per utrumque uulnus moritur. Cho. O saeuum scelus!
Nvn. Exhorruistis? hactenus si stat nefas,
pius est. Cho. An ultra maius aut atrocius 745
natura recipit? Nvn. Sceleris hunc finem putas?
gradus est. Cho. Quid ultra potuit? obiecit feris
lanianda forsan corpora atque igne arcuit?
Nvn. Vtinam arcuisset! ne tegat functos humus
nec soluat ignis! auibus epulandos licet 750
ferisque triste pabulum saeuis trahat—
uotum est sub hoc quod esse supplicium solet:
pater insepultos spectet! o nullo scelus
credibile in aeuo quodque posteritas neget:
erepta uiuis exta pectoribus tremunt 755
spirantque uenae corque adhuc pauidum salit;
at ille fibras tractat ac fata inspicit
et adhuc calentes uiscerum uenas notat.
postquam hostiae placuere, securus uacat
iam fratris epulis: ipse diuisum secat 760
in membra corpus, amputat trunco tenus
umeros patentis et lacertorum moras,
denudat artus durus atque ossa amputat;
tantum ora seruat et datas fidei manus.
haec ueribus haerent uiscera et lentis data 765
stillant caminis, illa flammatus latex
candente aeno iactat. impositas dapes
transiluit ignis inque trepidantes focos
bis ter regestus et pati iussus moram
inuitus ardet. stridet in ueribus iecur; 770
nec facile dicas corpora an flammae gemant:
gemuere. piceos ignis in fumos abit;
et ipse fumus, tristis ac nebula grauis,
non rectus exit, seque in excelsum leuat:
ipsos penates nube deformi obsidet. 775