O Phoebe patiens, fugeris retro licet
|
776
|
medioque raptum merseris caelo diem,
|
|
sero occidisti—lancinat gnatos pater
|
|
artusque mandit ore funesto suos;
|
|
nitet fluente madidus unguento comam
|
780
|
grauisque uino; saepe praeclusae cibum
|
|
tenuere fauces—in malis unum hoc tuis
|
|
bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.
|
|
sed et hoc peribit. uerterit currus licet
|
|
sibi ipse Titan obuium ducens iter
|
785
|
tenebrisque facinus obruat taetrum nouis
|
|
nox missa ab ortu tempore alieno grauis,
|
|
tamen uidendum est. tota patefient mala.
|
|
Chorvs Quo terrarum superumque potens,
|
|
cuius ad ortus noctis opacae
|
790
|
decus omne fugit, quo uertis iter
|
|
medioque diem perdis Olympo?
|
|
cur, Phoebe, tuos rapis aspectus?
|
|
nondum serae nuntius horae
|
|
nocturna uocat lumina Vesper;
|
795
|
nondum Hesperiae flexura rotae
|
|
iubet emeritos soluere currus;
|
|
nondum in noctem uergente die
|
|
tertia misit bucina signum:
|
|
stupet ad subitae tempora cenae
|
800
|
nondum fessis bubus arator.
|
|
Quid te aetherio pepulit cursu?
|
|
quae causa tuos limite certo
|
|
deiecit equos?
|
|
numquid aperto carcere Ditis
|
805
|
uicti temptant bella Gigantes?
|
|
numquid Tityos pectore fesso
|
|
renouat ueteres saucius iras?
|
|
num reiecto latus explicuit
|
|
monte Typhoeus? numquid struitur
|
810
|
uia Phlegraeos alta per hostes
|
|
et Thessalicum Thressa premitur
|
|
Pelion Ossa?
|
|