| O Phoebe patiens, fugeris retro licet | 776 |
| medioque raptum merseris caelo diem, | |
| sero occidisti—lancinat gnatos pater | |
| artusque mandit ore funesto suos; | |
| nitet fluente madidus unguento comam | 780 |
| grauisque uino; saepe praeclusae cibum | |
| tenuere fauces—in malis unum hoc tuis | |
| bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua. | |
| sed et hoc peribit. uerterit currus licet | |
| sibi ipse Titan obuium ducens iter | 785 |
| tenebrisque facinus obruat taetrum nouis | |
| nox missa ab ortu tempore alieno grauis, | |
| tamen uidendum est. tota patefient mala. | |
| Chorvs Quo terrarum superumque potens, | |
| cuius ad ortus noctis opacae | 790 |
| decus omne fugit, quo uertis iter | |
| medioque diem perdis Olympo? | |
| cur, Phoebe, tuos rapis aspectus? | |
| nondum serae nuntius horae | |
| nocturna uocat lumina Vesper; | 795 |
| nondum Hesperiae flexura rotae | |
| iubet emeritos soluere currus; | |
| nondum in noctem uergente die | |
| tertia misit bucina signum: | |
| stupet ad subitae tempora cenae | 800 |
| nondum fessis bubus arator. | |
| Quid te aetherio pepulit cursu? | |
| quae causa tuos limite certo | |
| deiecit equos? | |
| numquid aperto carcere Ditis | 805 |
| uicti temptant bella Gigantes? | |
| numquid Tityos pectore fesso | |
| renouat ueteres saucius iras? | |
| num reiecto latus explicuit | |
| monte Typhoeus? numquid struitur | 810 |
| uia Phlegraeos alta per hostes | |
| et Thessalicum Thressa premitur | |
| Pelion Ossa? |