| Hyllvs I, profuge, quaere si quid ulterius patet | 742 |
| terris freto sideribus Oceano inferis: | |
| ultra labores, mater, Alcidae fuge. | |
| De. Nescioquod animus grande praesagit malum. | 745 |
| Hy. Plenae triumphi templa Iunonis pete: | |
| haec tibi patent, delubra praeclusa omnia. | |
| De. Effare quis me casus insontem premat. | |
| Hy. Decus illud orbis atque praesidium unicum, | |
| quem fata terris in locum dederant Iouis, | 750 |
| o mater, abiit: membra et Herculeos toros | |
| urit lues nescioqua; qui domuit feras, | |
| ille ille uictor uincitur maeret dolet. | |
| quid quaeris ultra? De. Miserias properant suas | |
| audire miseri; fare, quo posita in statu | 755 |
| iam nostra domus est? o lares, miseri lares! | |
| nunc uidua, nunc expulsa, nunc ferar obruta. | |
| Hy. Non sola maeres Herculem: toto iacet | |
| mundo gemendus; fata nec, mater, tua | |
| priuata credas: iam genus totum obstrepit. | 760 |
| hunc ecce luctum quem gemis cuncti gemunt; | |
| commune terris omnibus pateris malum. | |
| luctum occupasti: prima, non sola Herculem, | |
| miseranda, maeres. De. Quam prope a leto tamen | |
| ede, ede quaeso iaceat Alcides meus. | 765 |
| Hy. Mors refugit illum uicta quae in regno suo | |
| semel est nec audent fata tam uastum nefas | |
| admittere. ipsa forsitan trepida colus | |
| Clotho manu proiecit et fata Herculis | |
| timet peragere. pro diem, infandum diem! | 770 |
| hocne ille summo magnus Alcides erit? | |
| De. Ad fata et umbras atque peiorem polum | |
| praecedere illum dicis? an possum prior | |
| mortem occupare? fare, si nondum occidit. | |
| Hy. Euboica tellus uertice immenso tumens | 775 |
| pulsatur omni latere: Phrixeum mare | |
| scindit Caphereus, seruit hoc Austro latus; | |
| at qua niuosi patitur Aquilonis minas, | |
| Euripus undas flectit instabilis uagas | |
| septemque cursus uoluit et totidem refert, | 780 |
| dum lassa Titan mergit Oceano iuga. | |
| hic rupe celsa, nulla quam nubes ferit, | |
| annosa fulgent templa Cenaei Iouis. | |
| Vt stetit ad aras omne uotiuum pecus | |
| totumque tauris gemuit auratis nemus, | 785 |
| spolium leonis sordidum tabo exuit | |
| posuitque clauae pondus et pharetra grauis | |
| laxauit umeros. ueste tunc fulgens tua, | |
| cana reuinctus populo horrentem comam, | |
| succendit aras: 'accipe has' inquit 'focis | 790 |
| non false messis genitor et largo sacer | |
| splendescat ignis ture, quod Phoebum colens | |
| diues Sabaeis colligit truncis Arabs. | |
| pacata tellus' inquit 'et caelum et freta, | |
| feris subactis omnibus uictor redi: | 795 |
| depone fulmen'—gemitus in medias preces | |
| stupente et ipso cecidit; hinc caelum horrido | |
| clamore complet: qualis impressa fugax | |
| taurus bipenni uolnus et telum ferens | |
| delubra uasto trepida mugitu replet, | 800 |
| aut quale mundo fulmen emissum tonat, | |
| sic ille gemitu sidera et pontum ferit, | |
| et uasta Chalcis sonuit et uoces Cyclas | |
| excepit omnis; hinc petrae Capherides, | |
| hinc omne uoces reddit Herculeas nemus. | 805 |
| flentem uidemus. uulgus antiquam putat | |
| rabiem redisse; tunc fugam famuli petunt. |