| Falsa est de geminis fabula noctibus, | 147 |
| aether cum tenuit sidera longius | |
| commisitque uices Lucifer Hespero | |
| et Solem uetuit Delia tardior: | 150 |
| quae cautes Scythiae, quis genuit lapis? | 143 |
| num Titana ferum te Rhodope tulit, | |
| te praeruptus Athos, te fera Caspia, | 145 |
| quae uirgata tibi praebuit ubera? | |
| nullis uulneribus peruia membra sunt: | 151 |
| ferrum sentit hebes, lentior est chalybs; | |
| in nudo gladius corpore frangitur | |
| et saxum resilit, fataque neglegit | |
| et mortem indomito pectore prouocat. | 155 |
| Non illum poterant figere cuspides, | |
| non arcus Scythica tensus harundine, | |
| non quae tela gerit Sarmata frigidus | |
| aut qui soliferae suppositus plagae | |
| uicino Nabatae uulnera derigit | 160 |
| Parthus Gnosiacis certior ictibus. | |
| Muros Oechaliae corpore propulit; | |
| nil obstare ualet; uincere quod parat | |
| iam uictum est—quota pars uulnere concidit? | |
| pro fato potuit uultus iniquior | 165 |
| et uidisse sat est Herculeas minas. | |
| quis uastus Briareus, quis tumidus Gyges, | |
| supra Thessalicum cum stetit aggerem | |
| caeloque insereret uipereas manus, | |
| hoc uultu riguit? commoda cladibus | 170 |
| magnis magna patent, nil superest mali: | |
| iratum miserae uidimus Herculem. |