| LIBER SEPTIMVS | |
| Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli | 7.1 |
| Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos, | |
| concussitque caput motu quo celsa laborant | |
| sidera proclamatque adici ceruicibus Atlans. | |
| tunc ita uelocem Tegees adfatus alumnum: | 5 |
| 'i, medium rapido Borean inlabere saltu | |
| Bistonias, puer, usque domos axemque niuosi | |
| sideris, Oceano uetitum qua Parrhasis ignem | |
| nubibus hibernis et nostro pascitur imbri. | |
| atque ibi seu posita respirat cuspide Mauors, | 10 |
| quamquam inuisa quies, seu, quod reor, arma tubasque | |
| insatiatus habet caraeque in sanguine gentis | |
| luxuriat: propere monitus iramque parentis | |
| ede, nihil parcens. nempe olim accendere iussus | |
| Inachias acies atque omne quod Isthmius umbo | 15 |
| distinet et raucae circumtonat ira Maleae: | |
| illi, uix muros limenque egressa iuuentus, | |
| sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant | |
| plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri. | |
| hicne tuus, Gradiue, furor? sonat orbe recusso | 20 |
| discus et Oebalii coeunt in proelia caestus. | |
| at si ipsi rabies ferrique insana uoluptas | |
| qua tumet, inmeritas cineri dabit impius urbes | |
| ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem | |
| sternet humi populos miserumque exhauriet orbem. | 25 |
| nunc lenis belli nostraque remittitur ira. | |
| quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis | |
| ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris | |
| (nil equidem crudele minor), sit mite bonumque | |
| numen et effreni laxentur in otia mores, | 30 |
| reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra | |
| ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo | |
| omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.' | |
| dixerat, et Thracum Cyllenius arua subibat; | |
| atque illum Arctoae labentem cardine portae | 35 |
| tempestas aeterna plagae praetentaque caelo | |
| agmina nimborum primique Aquilonis hiatus | |
| in diuersa ferunt: crepat aurea grandine multa | |
| palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri. | |
| hic steriles delubra notat Mauortia siluas | 40 |
| (horrescitque tuens), ubi mille furoribus illi | |
| cingitur auerso domus inmansueta sub Haemo. | |
| ferrea compago laterum, ferro arta teruntur | |
| limina, ferratis incumbunt tecta columnis. | |
| laeditur aduersum Phoebi iubar, ipsaque sedem | 45 |
| lux timet, et durus contristat sidera fulgor. | |
| digna loco statio: primis salit Impetus amens | |
| e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes | |
| exanguesque Metus, occultisque ensibus astant | |
| Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum. | 50 |
| innumeris strepit aula Minis, tristissima Virtus | |
| stat medio, laetusque Furor uultuque cruento | |
| Mors armata sedet; bellorum solus in aris | |
| sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis. | |
| terrarum exuuiae circum et fastigia templi | 55 |
| captae insignibant gentes: caelataque ferro | |
| fragmina portarum bellatricesque carinae | |
| et uacui currus protritaque curribus ora, | |
| paene etiam gemitus: adeo uis omnis et omne | |
| uulnus. ubique ipsum, sed non usquam ore remisso | 60 |
| cernere erat: talem diuina Mulciber arte | |
| ediderat; nondum radiis monstratus adulter | |
| foeda catenato luerat conubia lecto. | |
| quaerere templorum regem uix coeperat ales | |
| Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis | 65 |
| corniger Hebrus aquis; tunc quod pecus utile bello | |
| uallem infestabat, trepidas spumare per herbas, | |
| signa aduentantis, clausaeque adamante perenni | |
| dissiluere fores. Hyrcano in sanguine pulcher | |
| ipse subit curru, diraque aspergine latos | 70 |
| mutat agros, spolia a tergo flentesque cateruae. | |
| dant siluae nixque alta locum; regit atra iugales | |
| sanguinea Bellona manu longaque fatigat | |
| cuspide. deriguit uisu Cyllenia proles | |
| summisitque genas: ipsi reuerentia patri, | 75 |
| si prope sit, dematque minas nec talia mandet. | |
| 'quod Iouis imperium, magno quid ab aethere portas?' | |
| occupat Armipotens, 'neque enim hunc, germane, sub axem | |
| sponte uenis hiemesque meas, cui roscida iuxta | |
| Maenala et aestiui clementior aura Lycaei.' | 80 |
| ille refert consulta patris. nec longa moratus, | |
| sicut anhelabant, iuncto sudore uolantes | |
| Mars impellit equos, resides in proelia Graios | |
| ipse etiam indignans. uidit pater altus et irae | |
| iam leuior tardo flectebat pondere uultum. | 85 |
| ut si quando ruit debellatasque relinquit | |
| Eurus aquas, pax ipsa tumet pontumque iacentem | |
| exanimis iam uoluit hiems: nondum arma carinis | |
| omnia, nec toto respirant pectore nautae. | |
| finierat pugnas honor exequialis inermes; | 90 |
| necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros | |
| uina solo fundens cinerem placabat Adrastus | |
| Archemori: 'da, parue, tuum trieteride multa | |
| instaurare diem, nec saucius Arcadas aras | |
| malit adire Pelops Eleaque pulset eburna | 95 |
| templa manu, nec Castaliis altaribus anguis, | |
| nec sua pinigero magis adnatet umbra Lechaeo. | |
| nos te lugenti, puer, infitiamur Auerno, | |
| maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris, | |
| nunc festina cohors. at si Boeotia ferro | 100 |
| uertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris, | |
| tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes | |
| numina, captiuis etiam iurabere Thebis.' | |
| dux ea pro cunctis, eadem sibi quisque uouebat. | |
| iam pronis Gradiuus equis Ephyraea premebat | 105 |
| litora, qua summas caput Acrocorinthos in auras | |
| tollit et alterna geminum mare protegit umbra. | |
| inde unum dira comitum de plebe Pauorem | |
| quadripedes anteire iubet: non alter anhelos | |
| insinuare metus animoque auertere uires | 110 |
| aptior; innumerae monstro uocesque manusque | |
| et facies quamcumque uelit; bonus omnia credi | |
| auctor et horrificis lymphare incursibus urbes. | |
| si geminos soles ruituraque suadeat astra, | |
| aut nutare solum aut ueteres descendere siluas, | 115 |
| a! miseri uidisse putant. tunc acre nouabat | |
| ingenium: falso Nemeaeum puluere campum | |
| erigit; attoniti tenebrosam a uertice nubem | |
| respexere duces; falso clamore tumultum | |
| auget, et arma uirum pulsusque imitatur equorum, | 120 |
| terribilemque uagas ululatum spargit in auras. | |
| exiluere animi, dubiumque in murmure uulgus | |
| pendet: 'ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed unde | |
| puluereo stant astra globo? num Ismenius ultro | |
| miles? ita est: ueniunt. tanta autem audacia Thebis? | 125 |
| an dubitent, age, dum inferias et busta colamus?' | |
| haec Pauor attonitis; uariosque per agmina uultus | |
| induitur: nunc Pisaeis e milibus unus, | |
| nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos | |
| adiurat turmasque metu consternat inani. | 130 |
| nil falsum trepidis. ut uero amentibus ipse | |
| incidit et sacrae circum fastigia uallis | |
| turbine praeuectus rapido ter sustulit hastam, | |
| ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit: | |
| arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo | 135 |
| more rapit, mutant galeas alienaque cogunt | |
| ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saeuit | |
| mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat: | |
| praecipitant redimuntque moras. sic litora uento | |
| incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique | 140 |
| uela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes; | |
| iamque natant remi, natat omnis in aequore summo | |
| ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti | |
| respicitur tellus comitesque a puppe relicti. | |
| uiderat Inachias rapidum glomerare cohortes | 145 |
| Bacchus iter; gemuit Tyriam conuersus ad urbem, | |
| altricemque domum et patrios reminiscitur ignes, | |
| purpureum tristi turbatus pectore uultum: | |
| non crines, non serta loco, dextramque reliquit | |
| thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uuae. | 150 |
| ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu | |
| ante Iouem (et tunc forte polum secretus habebat) | |
| constitit, haud umquam facie conspectus in illa | |
| (nec causae latuere patrem), supplexque profatur: | |
| 'excindisne tuas, diuum sator optime, Thebas? | 155 |
| saeua adeo coniunx? nec te telluris amatae | |
| deceptique laris miseret cinerumque meorum? | |
| esto, olim inuitum iaculatus nubibus ignem, | |
| credimus: en iterum atra refers incendia terris, | |
| nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus. | 160 |
| quis modus? an nobis pater iratusque bonusque | |
| fulmen habes? sed non Danaeia limina talis | |
| Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas. | |
| scilicet e cunctis ego neglectissima natis | |
| progenies? ego nempe tamen qui dulce ferenti | 165 |
| pondus eram, cui tu dignatus limina uitae | |
| praereptumque uterum et maternos reddere menses. | |
| adde quod imbellis rarisque exercita castris | |
| turba meas acies, mea tantum proelia norunt, | |
| nectere fronde comas et ad inspirata rotari | 170 |
| buxa: timent thyrsos nuptarum et proelia matrum. | |
| unde tubas Martemque pati, qui feruidus ecce | |
| quanta parat? quid si ille tuos Curetas in arma | |
| ducat et innocuis iubeat decernere peltis? | |
| quin etiam inuisos (sic hostis defuit?) Argos | 175 |
| eligis! o ipsis, genitor, grauiora periclis | |
| iussa: nouercales ruimus ditare Mycenas! | |
| cedo equidem. quo sacra tamen ritusque peremptae | |
| gentis, et in tumulos si quid male feta reliquit | |
| mater, abire iubes? Thracen siluasque Lycurgi? | 180 |
| anne triumphatos fugiam captiuus ad Indos? | |
| da sedem profugo. potuit Latonia frater | |
| saxa (nec inuideo) defigere Delon et imis | |
| commendare fretis; cara summouit ab arce | |
| hostiles Tritonis aquas; uidi ipse potentem | 185 |
| gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas | |
| Cyllene secreta tubas Minoaue curat | |
| Ida: quid heu tantum nostris offenderis aris? | |
| hic tibi (quando minor iam nostra potentia) noctes | |
| Herculeae placitusque uagae Nycteidos ardor, | 190 |
| hic Tyrium genus et nostro felicior igne | |
| taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.' | |
| inuidiam risit pater, et iam poplite flexum | |
| sternentemque manus tranquillus ad oscula tollit | |
| inque uicem placida orsa refert: 'non coniugis ista | 195 |
| consiliis, ut rere, puer, nec saeua roganti | |
| sic expostus ego: inmoto deducimur orbe | |
| fatorum; ueteres seraeque in proelia causae. | |
| nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus | |
| parcior humani? uidet axis et ista per aeuum | 200 |
| mecum aeterna domus quotiens iam torta reponam | |
| fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis. | |
| quin etiam inuitus magna ulciscendaque passis | |
| aut Lapithas Marti aut ueterem Calydona Dianae | |
| expugnare dedi: nimia est iactura pigetque | 205 |
| tot mutare animas, tot reddere corpora uitae. | |
| Labdacios uero Pelopisque a stirpe nepotes | |
| tardum abolere mihi; scis ipse (ut crimina mittam | |
| Dorica) quam promptae superos incessere Thebae; | |
| te quoque—sed, quoniam uetus excidit ira, silebo. | 210 |
| non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus, | |
| aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres | |
| progenuisse reus, lacero tua lustra repleuit | |
| funere: ubi hi fletus, ubi tunc ars tanta precandi? | |
| ast ego non proprio diros impendo dolori | 215 |
| Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque | |
| et pietas et laesa fides naturaque et ipsi | |
| Eumenidum mores. sed tu super urbe moueri | |
| parce tua: non hoc statui sub tempore rebus | |
| occasum Aoniis, ueniet suspectior aetas | 220 |
| ultoresque alii: nunc regia Iuno queretur.' | |
| his ille auditis mentemque habitumque recepit; | |
| ut, cum sole malo tristique rosaria pallent | |
| usta Noto, si clara dies Zephyrique refecit | |
| aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent | 225 |
| germina, et informes ornat sua gloria uirgas. | |
| nuntius attonitas iamdudum Eteoclis ad aures | |
| explorata ferens longo docet agmine Graios | |
| ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis; | |
| quacumque ingressi tremere ac miserescere cunctos | 230 |
| Thebarum; qui stirpe refert, qui nomine et armis. | |
| ille metum condens audire exposcit et odit | |
| narrantem: hinc socios dictis stimulare suasque | |
| metiri decernit opes. exciuerat omnem | |
| Aoniam Euboeamque et Phocidos arua propinquae | 235 |
| Mars, ita dulce Ioui. longe fugit ordine uelox | |
| tessera: propellunt acies, seseque sub armis | |
| ostentant; subeunt campo qui proximus urbi | |
| damnatus bellis patet expectatque furores. | |
| nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres | 240 |
| conscendunt muros, inde arma nitentia natis | |
| et formidandos monstrant sub casside patres. | |
| turre procul sola nondum concessa uideri | |
| Antigone populis teneras defenditur atra | |
| ueste genas; iuxtaque comes quo Laius ibat | 245 |
| armigero; tunc uirgo senem regina ueretur. | |
| quae sic orsa prior: 'spesne obstatura Pelasgis | |
| haec uexilla, pater? Pelopis descendere totas | |
| audimus gentes: dic, o precor, extera regum | |
| agmina; nam uideo quae noster signa Menoeceus, | 250 |
| quae noster regat arma Creon, quam celsus aena | |
| Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon.' | |
| sic rudis Antigone, senior cui talia Phorbas: | |
| 'mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae | |
| promouet ecce Dryas; hic, cui niuea arma tridentem | 255 |
| atque auro rude fulmen habent, Orionis alti | |
| non falsus uirtute nepos: procul, oro, paternum | |
| omen et innuptae uetus excidat ira Dianae. | |
| iungunt se castris regisque in nomen adoptant | |
| Ocalee Medeonque et confertissima lucis | 260 |
| Nisa Dionaeisque auibus circumsona Thisbe. | |
| proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni | |
| arma patris pinuque iubas imitatur equinas, | |
| terribilis siluis: reor et Mauorte cruento | |
| talis erit. dites pecorum comitantur Erythrae, | 265 |
| qui Scolon densamque iugis Eteonon iniquis, | |
| qui breue litus Hyles Atalantaeamque superbi | |
| Schoenon habent notique colunt uestigia campi; | |
| fraxineas Macetum uibrant de more sarisas | |
| saeuaque difficiles excludere uulnera peltas. | 270 |
| ecce autem clamore ruunt Neptunia proles | |
| Onchesti, quos pinigeris Mycalesos in agris | |
| Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit | |
| Gargaphie, quorumque nouis Haliartos aristis | |
| inuidet et nimia sata laeta superuenit herba. | 275 |
| tela rudes trunci, galeae uacua ora leonum, | |
| arborei dant scuta sinus. hos regis egenos | |
| Amphion en noster agit (cognoscere pronum, | |
| uirgo), lyra galeam tauroque insignis auito. | |
| macte animo iuuenis! medios parat ire per enses | 280 |
| nudaque pro caris opponere pectora muris. | |
| uos etiam nostris, Heliconia turba, uenitis | |
| addere rebus opem; tuque, o Permesse, canoris | |
| et felix Olmie uadis, armastis alumnos | |
| bellorum resides. patriis concentibus audis | 285 |
| exultare gregem, quales, cum pallida cedit | |
| bruma, renidentem deducunt Strymona cycni. | |
| ite alacres, numquam uestri morientur honores, | |
| bellaque perpetuo memorabunt carmine Musae.' | |
| dixerat, et paulum uirgo interfata loquenti: | 290 |
| 'illi autem, quanam iunguntur origine fratres? | |
| sic certe paria arma uiris, sic exit in auras | |
| cassidis aequus apex; utinam haec concordia nostris!' | |
| cui senior ridens: 'non prima errore uidendi | |
| falleris, Antigone: multi hos (nam decipit aetas) | 295 |
| dixerunt fratres. pater est natusque, sed aeui | |
| confudere modos: puerum Lapithaona nymphe | |
| Dercetis expertem thalami crudumque maritis | |
| ignibus ante diem cupido uiolauit amore | |
| improba conubii; nec longum, et pulcher Alatreus | 300 |
| editus, ac primae genitorem in flore iuuentae | |
| consequitur traxitque notas et miscuit annos. | |
| et nunc sic fratres mentito nomine gaudent, | |
| plus pater: hunc olim iuuat et uentura senectus. | |
| tercentum genitor totidemque in proelia natus | 305 |
| exercent equites: hi deseruisse feruntur | |
| exilem Glisanta Coroniamque feracem, | |
| messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes. | |
| sed potius celsos umbrantem hunc aspice late | |
| Hypsea quadriiugos; clipei septemplice tauro | 310 |
| laeua, ter insuto seruantur pectora ferro, | |
| pectora: nam tergo numquam metus. hasta uetustum | |
| siluarum decus, emissae cui peruia semper | |
| armaque corporaque et numquam manus inrita uoti. | |
| Asopos genuisse datur, dignusque uideri | 315 |
| tunc pater, abreptis cum torrentissimus exit | |
| pontibus, aut natae tumidus cum uirginis ultor | |
| flumina concussit generum indignata Tonantem. | |
| namque ferunt raptam patriis Aeginan ab undis | |
| amplexu latuisse Iouis: furit amnis et astris | 320 |
| infensus bellare parat (nondum ista licebant | |
| nec superis); stetit audaces effusus in iras, | |
| conseruitque manum, nec quem imploraret habebat, | |
| donec uix tonitru summotus et igne trisulco | |
| cessit. adhuc ripis animosus gurges anhelis | 325 |
| fulmineum cinerem magnaeque insignia poenae | |
| gaudet et Aetnaeos in caelum efflare uapores. | |
| talem Cadmeo mirabimur Hypsea campo, | |
| si modo placauit felix Aegina Tonantem. | |
| ducit Itonaeos et Alalcomenaea Mineruae | 330 |
| agmina, quos Midea et quos uuida suggerit Arne, | |
| Aulida qui Graeanque serunt uiridesque Plataeas, | |
| et sulco Peteona domant, refluumque meatu | |
| Euripum, qua noster, habent teque, ultima tractu | |
| Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus | 335 |
| poscentes inrupit aquas, iam crine genisque | |
| caerulus, et mixtos expauit ab inguine pisces. | |
| glandibus et torta Zephyros incidere funda | |
| cura: Cydoneas anteibunt gaesa sagittas. | |
| tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses | 340 |
| Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris | |
| trux puer; orbata florem, pater, adluis unda. | |
| quis tibi Phoebeas acies ueteremque reuoluat | |
| Phocida? qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson, | |
| et ualles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri | 345 |
| subnixam scopulo, uel qui Parnason utrumque | |
| aut Cirrham tauris Anemorianque supinant | |
| Coryciumque nemus propellentemque Lilaean | |
| Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam | |
| ferre sitim Python amnemque auertere ponto: | 350 |
| omnibus inmixtas cono super aspice laurus | |
| armaque uel Tityon uel Delon habentia, uel quas | |
| hic deus innumera laxauit caede pharetras. | |
| Iphitus asper agit, genitor cui nuper ademptus | |
| Naubolus Hippasides, tuus, o mitissime Lai, | 355 |
| hospes; adhuc currus securaque lora tenebam, | |
| cum tua subter equos iacuit conuulsa cruentis | |
| ictibus (o utinam nostro cum sanguine!) ceruix.' | |
| dicenti maduere genae, uultumque per omnem | |
| pallor iit, uocisque repens singultus apertum | 360 |
| intercepit iter; refouet frigentis amicum | |
| pectus alumna senis; redit atque exile profatur: | |
| 'o mihi sollicitum decus ac suprema uoluptas, | |
| Antigone! seras tibi demoror improbus umbras, | |
| fors eadem scelera et caedes uisurus auitas, | 365 |
| donec te thalamis habilem integramque resignem: | |
| hoc satis, et fessum uita dimittite, Parcae. | |
| sed dum labor iners, quanti (nunc ecce reuiso) | |
| transabiere duces: Clonin atque in terga comantes | |
| non ego Abantiadas, non te, saxosa Caryste, | 370 |
| non humiles Aegas altumque Capherea dixi. | |
| et iam acies obtunsa negat, cunctique resistunt, | |
| et tuus armatis iubet ecce silentia frater.' | |
| uix ea turre senex, cum rector ab aggere coepit: | |
| 'magnanimi reges, quibus haud parere recusem, | 375 |
| ductor et ipse, meas miles defendere Thebas, | |
| non ego uos stimulare parem (nam liber in arma | |
| impetus, et meritas ultro iurastis in iras), | |
| nec laudare satis dignasque rependere grates | |
| sufficiam (referent superi uestraeque subacto | 380 |
| hoste manus): urbem socia de gente subistis | |
| tutari, quam non aliis populator ab oris | |
| belliger externaue satus tellure, sed hostis | |
| indigena adsultat, cui castra aduersa regenti | |
| hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores, | 385 |
| hic erat et frater. cerne en ubicumque nefandus | |
| excidium moliris auis: uenere uolentes | |
| Aoniae populi, nec sum tibi, saeue, relictus. | |
| quid uelit ista cohors et te sentire decebat: | |
| reddere regna uetant.' sic fatus et omnia rite | 390 |
| disponit, qui bella gerant, qui moenia seruent, | |
| quas in fronte manus, medio quas robore sistat. | |
| perspicuas sic luce fores et uirgea pastor | |
| claustra leuat, dum terra recens; iubet ordine primo | |
| ire duces, media stipantur plebe maritae; | 395 |
| ipse leuat grauidas et humum tactura parentum | |
| ubera, succiduasque apportat matribus agnas. | |
| interea Danai noctemque diemque sub armis, | |
| noctem iterum rursusque diem (sic ira ferebat) | |
| ingeminant: contempta quies, uix aut sopor illis | 400 |
| aut epulae fecere moram; properatur in hostem | |
| more fugae. nec monstra tenent, quae plurima nectit | |
| prodigiale canens certi fors praeuia fati. | |
| quippe serunt diros monitus uolucresque feraeque | |
| sideraque auersique suis decursibus amnes, | 405 |
| infestumque tonat pater et mala fulgura lucent; | |
| terrificaeque adytis uoces clausaeque deorum | |
| sponte fores; nunc sanguineus, nunc saxeus imber, | |
| et subiti manes flentumque occursus auorum. | |
| tunc et Apollineae tacuere oracula Cirrhae, | 410 |
| et non adsuetis pernox ululauit Eleusin | |
| mensibus, et templis Sparte praesaga reclusis | |
| uidit Amyclaeos (facinus!) concurrere fratres. | |
| Arcades insanas latrare Lycaonis umbras | |
| nocte ferunt tacita, saeuo decurrere campo | 415 |
| Oenomaum sua Pisa refert; Acheloon utroque | |
| deformem cornu uagus infamabat Acarnan. | |
| Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae | |
| confusum Iunonis ebur; mugire potentem | |
| Inachon agricolae, gemini maris incola narrat | 420 |
| Thebanum toto planxisse Palaemona ponto. | |
| haec audit Pelopea phalanx, sed bellicus ardor | |
| consiliis obstat diuum prohibetque timeri. | |
| iam ripas, Asope, tuas Boeotaque uentum | |
| flumina. non ausae transmittere protinus alae | 425 |
| hostilem fluuium; forte et trepidantibus ingens | |
| descendebat agris, animos siue imbrifer arcus, | |
| seu montana dedit nubes, seu fluminis illa | |
| mens fuit obiectusque uado pater arma uetabat. | |
| tunc ferus Hippomedon magno cum fragmine ripae | 430 |
| cunctantem deiecit equum, ducibusque relictis | |
| gurgite de medio frenis suspensus et armis, | |
| 'ite uiri,' clamat, 'sic uos in moenia primus | |
| ducere, sic clausas uoueo perfringere Thebas.' | |
| praecipitant cuncti fluuio puduitque secutos. | 435 |
| ac uelut ignotum si quando armenta per amnem | |
| pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus | |
| omnibus et late medius timor: ast ubi ductor | |
| taurus init fecitque uadum, tunc mollior unda, | |
| tunc faciles saltus, uisaeque accedere ripae. | 440 |
| haud procul inde iugum tutisque accommoda castris | |
| arua notant, unde urbem etiam turresque uidere | |
| Sidonias; placuit sedes fidique receptus | |
| colle per excelsum patulo quem subter aperto | |
| arua sinu, nullique aliis a montibus instant | 445 |
| despectus; nec longa labor munimina durus | |
| addidit: ipsa loco mirum natura fauebat. | |
| in uallum elatae rupes deuexaque fossis | |
| aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae; | |
| cetera dant ipsi, donec sol montibus omnis | 450 |
| erepsit rebusque dedit sopor otia fessis. | |
| quis queat attonitas dictis ostendere Thebas? | |
| urbem in conspectu belli suprema parantis | |
| territat insomnem nox atra diemque minatur. | |
| discurrunt muris; nil saeptum horrore sub illo, | 455 |
| nil fidum satis, inualidaeque Amphionis arces. | |
| rumor ubique alius plures adnuntiat hostes, | |
| maioresque timor; spectant tentoria contra | |
| Inachia externosque suis in montibus ignes. | |
| hi precibus questuque deos, hi Martia tela | 460 |
| belligerosque hortantur equos, hi pignora fletu | |
| cara premunt miserique rogos et crastina mandant | |
| funera. si tenuis demisit lumina somnus, | |
| bella gerunt; modo lucra morae, modo taedia uitae | |
| attonitis; lucemque timent lucemque precantur. | 465 |
| it geminum excutiens anguem et bacchatur utrisque | |
| Tisiphone castris; fratrem huic, fratrem ingerit illi, | |
| aut utrique patrem: procul ille penatibus imis | |
| excitus implorat Furias oculosque reposcit. | |
| iam gelidam Phoeben et caligantia primus | 470 |
| hauserat astra dies, cum iam tumet igne futuro | |
| Oceanus lateque nouo Titane reclusum | |
| aequor anhelantum radiis subsidit equorum: | |
| ecce truces oculos sordentibus obsita canis | |
| exangues Iocasta genas et bracchia planctu | 475 |
| nigra ferens ramumque oleae cum uelleris atri | |
| nexibus, Eumenidum uelut antiquissima, portis | |
| egreditur magna cum maiestate malorum. | |
| hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles | |
| praecipitantem artus et plus quam possit euntem | 480 |
| sustentant. uenit ante hostes, et pectore nudo | |
| claustra aduersa ferit tremulisque ululatibus orat | |
| admitti: 'reserate uiam! rogat impia belli | |
| mater; in his aliquod ius execrabile castris | |
| huic utero est.' trepidi uisam expauere manipli | 485 |
| auditamque magis; remeat iam missus Adrasto | |
| nuntius: excipiunt iussi mediosque per enses | |
| dant iter. illa duces ut primum aspexit Achiuos | |
| clamorem horrendum luctu furiata resoluit: | |
| 'Argolici proceres, ecquis monstrauerit hostem | 490 |
| quem peperi? quanam inueniam, mihi dicite, natum | |
| sub galea?' uenit attonitae Cadmeius heros | |
| obuius, et raptam lacrimis gaudentibus implet | |
| solaturque tenens, atque inter singula, 'matrem, | |
| matrem' iterat, nunc ipsam urguens, nunc cara sororum | 495 |
| pectora, cum mixta fletus anus asperat ira: | |
| 'quid molles lacrimas uenerandaque nomina fingis, | |
| rex Argiue, mihi? quid colla amplexibus ambis | |
| inuisamque teris ferrato pectore matrem? | |
| tune ille exilio uagus et miserabilis hospes? | 500 |
| quem non permoueas? longae tua iussa cohortes | |
| expectant, multoque latus praefulgurat ense. | |
| a miserae matres! hunc te noctesque diesque | |
| deflebam? si uerba tamen monitusque tuorum | |
| dignaris, dum castra silent suspensaque bellum | 505 |
| horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque: | |
| i mecum patriosque deos arsuraque saltem | |
| tecta uide, fratremque (quid aufers lumina?) fratrem | |
| adloquere et regnum iam me sub iudice posce: | |
| aut dabit, aut ferrum causa meliore resumes. | 510 |
| anne times ne forte doli, et te conscia mater | |
| decipiam? non sic miseros fas omne penates | |
| effugit: uix Oedipode ducente timeres. | |
| nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales | |
| (a dolor) et uestros etiamnum excuso furores. | 515 |
| quodsi adeo perstas, ultro tibi, saeue, triumphum | |
| detulimus: religa captas in terga sorores, | |
| inice uincla mihi: grauis huc utcumque feretur | |
| et pater. ad uestrum gemitus nunc uerto pudorem, | |
| Inachidae, liquistis enim paruosque senesque | 520 |
| et lacrimas has quisque domi: sua credite matri | |
| uiscera! si uobis hic paruo in tempore carus | |
| (sitque precor), quid me, oro, decet quidue ista, Pelasgi, | |
| ubera? ab Hyrcanis hoc Odrysiisue tulissem | |
| regibus, et si qui nostros uicere furores. | 525 |
| adnuite, aut natum complexa superstite bello | |
| hic moriar.' tumidas frangebant dicta cohortes, | |
| nutantesque uirum galeas et sparsa uideres | |
| fletibus arma piis. quales ubi tela uirosque | |
| pectoris impulsu rabidi strauere leones, | 530 |
| protinus ira minor, gaudentque in corpore capto | |
| securam differre famem: sic flexa Pelasgum | |
| corda labant, ferrique auidus mansueuerat ardor. | |
| ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula uersus, | |
| nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora precantis | 535 |
| Antigones, uariaque animum turbante procella | |
| exciderat regnum: cupit ire, et mitis Adrastus | |
| non uetat; hic iustae Tydeus memor occupat irae: | |
| 'me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper | |
| expertus, nec frater eram, me opponite regi, | 540 |
| cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto | |
| pectore in hoc. ubi tunc fidei pacisque sequestra | |
| mater eras, pulchris cum me nox uestra morata est | |
| hospitiis? nempe haec trahis ad commercia natum? | |
| duc illum in campum, uestro qui sanguine pinguis | 545 |
| spirat adhuc pinguisque meo. tu porro sequeris, | |
| heu nimium mitis nimiumque oblite tuorum? | |
| scilicet infestae cum te circum undique dextrae | |
| nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent? | |
| tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum | 550 |
| possessumque odiis Argiua in castra remittet? | |
| ante haec excusso frondescet lancea ferro, | |
| Inachus ante retro nosterque Achelous abibit. | |
| sed mite adloquium et saeuis pax quaeritur armis: | |
| haec quoque castra patent, necdum meruere timeri. | 555 |
| an suspectus ego? abscedo et mea uulnera dono. | |
| intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores. | |
| finge autem pactis euictum excedere regnis, | |
| nempe iterum reddes?' rursus mutata trahuntur | |
| agmina consiliis: subito ceu turbine caeli | 560 |
| obuius aduersum Boreae Notus abstulit aequor. | |
| arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys | |
| arripit et primae molitur semina pugnae. | |
| errabant geminae Dircaea ad flumina tigres, | |
| mite iugum, belli quondam uastator Eoi | 565 |
| currus, Erythraeis sed nuper uictor ab oris | |
| Liber in Aonios meritas dimiserat agros. | |
| illas turba dei seniorque ex more sacerdos | |
| sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes | |
| palmite maturo uariisque ornare corymbis | 570 |
| curat et alterno maculas interligat ostro. | |
| iamque ipsi colles, ipsa has (quid credat?) amabant | |
| armenta, atque ausae circum mugire iuuencae; | |
| quippe nihil grassata fames: manus obuia pascit, | |
| exceptantque cibos fusoque horrenda supinant | 575 |
| ora mero, uaga rure quies; si quando benigno | |
| urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris | |
| templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum. | |
| has ubi uipereo tactas ter utramque flagello | |
| Eumenis in furias animumque redire priorem | 580 |
| impulit, erumpunt non agnoscentibus agris. | |
| ceu duo diuerso pariter si fulmina caelo | |
| rupta cadant longumque trahant per nubila crinem: | |
| non aliter cursu rapidae atque inmane frementes | |
| transiliunt campos aurigamque impete uasto, | 585 |
| Amphiarae, tuum (nec defuit omen, eriles | |
| forte is primus equos stagna ad uicina trahebat) | |
| corripiunt; mox Taenarium (qui proximus) Idan | |
| Aetolumque Acamanta premunt: fuga torua per agros | |
| cornipedum, uisa donec flammatus Aconteus | 590 |
| strage uirum, cui sueta feras prosternere uirtus | |
| (Arcas erat), densis iam fida ad moenia uersas | |
| insequitur telis, multumque hastile resumens | |
| ter, quater adducto per terga, per ilia telo | |
| transigit. illae autem longo cum limite fusi | 595 |
| sanguinis ad portas utrimque extantia ducunt | |
| spicula semianimes, gemituque imitante querelas | |
| saucia dilectis adclinant pectora muris. | |
| templa putes urbemque rapi facibusque nefandis | |
| Sidonios ardere lares, sic clamor apertis | 600 |
| exoritur muris; mallent cunabula magni | |
| Herculis aut Semeles thalamum aut penetrale ruisse | |
| Harmoniae. cultor Baccheus Acontea Phegeus | |
| iam uacuum telis geminoque in sanguine ouantem | |
| comminus ense petit; subeunt Tegeaea iuuentus | 605 |
| auxilio tardi: iam supra sacra ferarum | |
| corpora maerenti iuuenis iacet ultio Baccho. | |
| rumpitur et Graium subito per castra tumultu | |
| concilium; fugit exertos Iocasta per hostes | |
| iam non ausa preces; natas ipsamque repellunt | 610 |
| qui modo tam mites, et praeceps tempore Tydeus | |
| utitur: 'ite age, nunc pacem sperate fidemque! | |
| num saltem differre nefas potuitue morari, | |
| dum genetrix dimissa redit?' sic fatus aperto | |
| ense uocat socios. saeuus iam clamor et irae | 615 |
| hinc atque inde calent; nullo uenit ordine bellum, | |
| confusique duces uulgo, et neglecta regentum | |
| imperia; una equites mixti peditumque cateruae | |
| et rapidi currus; premit indigesta ruentes | |
| copia, nec sese uacat ostentare nec hostem | 620 |
| noscere. sic subitis Thebana Argiuaque pubes | |
| conflixere globis; retro uexilla tubaeque | |
| post tergum et litui bellum inuenere secuti. | |
| tantus ab exiguo crudescit sanguine Mauors! | |
| uentus uti primas struit intra nubila uires, | 625 |
| lenis adhuc, frondesque et aperta cacumina gestat, | |
| mox rapuit nemus et montes patefecit opacos. | |
| nunc age, Pieriae, non uos longinqua, sorores, | |
| consulimus, uestras acies uestramque referte | |
| Aoniam; uidistis enim, dum Marte propinquo | 630 |
| horrent Tyrrhenos Heliconia plectra tumultus. | |
| Sidonium Pterelan sonipes male fidus in armis | |
| rumpentem frenos diuersa per agmina raptat | |
| iam liber, sic fessa manus. uenit hasta per ambos | |
| Tydeos: et laeuum iuueni transuerberat inguen | 635 |
| labentemque adfigit equo. fugit ille perempto | |
| consertus domino, nec iam arma aut frena tenentem | |
| portat adhuc: ceu nondum anima defectus utraque | |
| cum sua Centaurus moriens in terga recumbit. | |
| certat opus ferri: sternunt alterna furentes | 640 |
| Hippomedon Sybarin, Pylium Periphanta Menoeceus, | |
| Parthenopaeus Ityn: Sybaris iacet ense cruento, | |
| cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta. | |
| Caeneos Inachii ferro Mauortius Haemon | |
| colla rapit, cui diuiduum trans corpus hiantes | 645 |
| truncum oculi quaerunt, animus caput; arma iacentis | |
| iam rapiebat Abas: cornu deprensus Achiua | |
| dimisit moriens clipeum hostilemque suumque. | |
| quis tibi Baccheos, Eunaee, relinquere cultus, | |
| quis lucos, uetitus quibus emansisse sacerdos, | 650 |
| suasit et adsuetum Bromio mutare furorem? | |
| quem terrere queas? clipei penetrabile textum | |
| pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, | |
| candida pampineo subnectitur instita pilo, | |
| crine latent umeri, crescunt lanugine malae, | 655 |
| et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, | |
| bracchiaque in manicis et pictae uincula plantae | |
| carbaseique sinus, et fibula rasilis auro | |
| Taenariam fulua mordebat iaspide pallam, | |
| quam super a tergo uelox gorytos et arcus | 660 |
| pendentesque sonant aurata lynce pharetrae. | |
| it lymphante deo media inter milia longum | |
| uociferans: 'prohibete manus, haec omine dextro | |
| moenia Cirrhaea monstrauit Apollo iuuenca; | |
| Parcite, in haec ultro scopuli uenere uolentes. | 665 |
| gens sacrata sumus: gener huic est Iuppiter urbi | |
| Gradiuusque socer; Bacchum haud mentimur alumnum | |
| et magnum Alciden.' iactanti talia frustra | |
| turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta. | |
| qualis ubi primam leo mane cubilibus atris. | 670 |
| erexit rabiem et saeuo speculatur ab antro | |
| aut ceruum aut nondum bellantem fronte iuuencum, | |
| it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant | |
| uenantum, praedam uidet et sua uulnera nescit: | |
| sic tum congressu Capaneus gauisus iniquo | 675 |
| librabat magna uenturam mole cupressum. | |
| ante tamen, 'quid femineis ululatibus,' inquit, | |
| 'terrificas, moriture, uiros? utinam ipse ueniret | |
| cui furis! haec Tyriis cane matribus!' et simul hastam | |
| expulit; illa uolans, ceu uis non ulla moretur | 680 |
| obuia, uix sonuit clipeo et iam terga reliquit. | |
| arma fluunt, longisque crepat singultibus aurum, | |
| eruptusque sinus uicit cruor. occidis audax, | |
| occidis Aonii puer altera cura Lyaei. | |
| marcida te fractis planxerunt Ismara thyrsis, | 685 |
| te Tmolos, te Nysa ferax Theseaque Naxos | |
| et Thebana metu iuratus in orgia Ganges. | |
| nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae, | |
| parcior ad ciues Polynicis inhorruit ensis. | |
| eminet ante alios iam formidantibus arua | 690 |
| Amphiaraus equis ac multo puluere uertit | |
| campum indignantem: famulo decus addit inane | |
| maestus et extremos obitus inlustrat Apollo. | |
| ille etiam clipeum galeamque incendit honoro | |
| sidere; nec tarde fratri, Gradiue, dedisti | 695 |
| ne qua manus uatem, ne quid mortalia bello | |
| laedere tela queant: sanctum et uenerabile Diti | |
| funus eat. talis medios aufertus in hostes | |
| certus et ipse necis, uires fiducia leti | |
| suggerit; inde uiro maioraque membra diesque | 700 |
| laetior et numquam tanta experientia caeli, | |
| si uacet: auertit morti contermina Virtus. | |
| ardet inexpleto saeui Mauortis amore | |
| et fruitur dextra atque anima flagrante superbit. | |
| hicne hominum casus lenire et demere Fatis | 705 |
| iura frequens? quantum subito diuersus ab illo | |
| qui tripodas laurusque sequi, qui doctus in omni | |
| nube salutato uolucrem cognoscere Phoebo! | |
| innumeram ferro plebem, ceu letifer annus | |
| aut iubar aduersi graue sideris, immolat umbris | 710 |
| ipse suis: iaculo Phlegyan iaculoque superbum | |
| Phylea, falcato Clonin et Chremetaona curru | |
| comminus hunc stantem metit, hunc a poplite sectum, | |
| cuspide non missa Chromin Iphinoumque Sagenque | |
| intonsumque Gyan sacrumque Lycorea Phoebo | 715 |
| (inuitus: iam fraxineum demiserat hastae | |
| robur, et excussis apparuit infula cristis), | |
| Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti | |
| et domus et coniunx et amantes litora nati. | |
| uixerat ille diu pauper scrutator aquarum, | 720 |
| decepit tellus, moriens hiemesque Notosque | |
| laudat et experti meliora pericula ponti. | |
| aspicit has longe iamdudum Asopius Hypseus | |
| palantum strages ardetque auertere pugnam, | |
| quamquam haud ipse minus curru Tirynthia fundens | 725 |
| robora; sed uiso praesens minor augure sanguis: | |
| illum armis animisque cupit. prohibebat iniquo | |
| agmine consertum cunei latus; inde superbus | |
| exeruit patriis electum missile ripis, | |
| ac prius: 'Aonidum diues largitor aquarum, | 730 |
| clare Giganteis etiamnum, Asope, fauillis, | |
| da numen dextrae: rogat hoc natusque tuique | |
| quercus alumna uadi; fas et me spernere Phoebum, | |
| si tibi conlatus diuum sator. omnia mergam | |
| fontibus arma tuis tristesque sine augure uittas.' | 735 |
| audierat genitor: uetat indulgere uolentem | |
| Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen. | |
| ille ruit: deus ipse uagis succedit habenis, | |
| Lernaeum falso simulans Haliacmona uultu. | |
| tunc uero ardenti non ulla obsistere temptant | 740 |
| signa, ruunt solo terrore, et uulnere citra | |
| mors trepidis ignaua uenit, dubiumque tuenti | |
| presserit infestos onus impuleritne iugales. | |
| sic ubi nubiferum montis latus aut noua uentis | |
| soluit hiems, aut uicta situ non pertulit aetas, | 745 |
| desilit horrendus campo timor, arua uirosque | |
| limite non uno longaeuaque robora secum | |
| praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso | |
| aut uallem cauat aut medios intercipit amnes. | |
| non secus ingentique uiro magnoque grauatus | 750 |
| temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine feruet. | |
| ipse sedens telis pariterque ministrat habenis | |
| Delius, ipse docet iactus aduersaque flectit | |
| spicula fortunamque hastis uenientibus aufert. | |
| sternuntur terra Melaneus pedes, Antiphus alto | 755 |
| nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha | |
| Aetion, caesoque infamis fratre Polites, | |
| conatusque toris uittatam attingere Manto | |
| Lampus: in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas. | |
| et iam cornipedes trepidi ad moribunda reflantes | 760 |
| corpora rimantur terras, omnisque per artus | |
| sulcus et incisis altum rubet orbita membris. | |
| hos iam ignorantes terit impius axis, at illi | |
| uulnere semineces (nec deuitare facultas) | |
| uenturum super ora uident; iam lubrica tabo | 765 |
| frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque | |
| sanguine difficiles, et tardior ungula fossis | |
| uisceribus: tunc ipse furens in morte relicta | |
| spicula et e mediis extantes ossibus hastas | |
| auellit, strident animae currumque sequuntur. | 770 |
| tandem se famulo summum confessus Apollo | |
| 'utere luce tua longamque' ait 'indue famam, | |
| dum tibi me iunctum Mors inreuocata ueretur. | |
| uincimur: inmites scis nulla reuoluere Parcas | |
| stamina; uade diu populis promissa uoluptas | 775 |
| Elysiis, certe non perpessure Creontis | |
| imperia aut uetito nudus iaciture sepulcro.' | |
| ille refert contra, et paulum respirat ab armis: | |
| 'olim te, Cirrhaee pater, peritura sedentem | |
| ad iuga (quis tantus miseris honor?) axe trementi | 780 |
| sensimus; instantes quonam usque morabere manes? | |
| audio iam rapidae cursum Stygis atraque Ditis | |
| flumina tergeminosque mali custodis hiatus. | |
| accipe commissum capiti decus, accipe laurus, | |
| quas Erebo deferre nefas. nunc uoce suprema, | 785 |
| si qua recessuro debetur gratia uati, | |
| deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae | |
| coniugis et pulchrum nati commendo furorem.' | |
| desiluit maerens lacrimasque auertit Apollo: | |
| tunc uero ingemuit currusque orbique iugales. | 790 |
| non aliter caeco nocturni turbine Cauri | |
| scit peritura ratis, cum iam damnata sororis | |
| igne Therapnaei fugerunt carbasa fratres. | |
| iamque recessurae paulatim horrescere terrae | |
| summaque terga quati grauiorque efferuere puluis | 795 |
| coeperat; inferno mugit iam murmure campus. | |
| bella putant trepidi bellique hunc esse fragorem | |
| hortanturque gradus; alius tremor arma uirosque | |
| mirantesque inclinat equos; iam frondea nutant | |
| culmina, iam muri, ripisque Ismenos apertis | 800 |
| effugit; exciderunt irae, nutantia figunt | |
| tela solo, dubiasque uagi nituntur in hastas | |
| comminus inque uicem uiso pallore recedunt. | |
| sic ubi nauales miscet super aequora pugnas | |
| contempto Bellona mari, si forte benigna | 805 |
| tempestas, sibi quisque cauent, ensesque recondit | |
| mors alia, et socii pacem fecere timores. | |
| talis erat campo belli fluitantis imago. | |
| siue laborantes concepto flamine terrae | |
| uentorum rabiem et clausum eiecere furorem, | 810 |
| exedit seu putre solum carpsitque terendo | |
| unda latens, siue hac uoluentis machina caeli | |
| incubuit, siue omne fretum Neptunia mouit | |
| cuspis et extremas grauius mare torsit in oras, | |
| seu uati datus ille fragor, seu terra minata est | 815 |
| fratribus: ecce alte praeceps humus ore profundo | |
| dissilit, inque uicem timuerunt sidera et umbrae. | |
| illum ingens haurit specus et transire parentes | |
| mergit equos; non arma manu, non frena remisit: | |
| sicut erat, rectos defert in Tartara currus, | 820 |
| respexitque cadens caelum, campumque coire | |
| ingemuit, donec leuior distantia rursus | |
| miscuit arua tremor lucemque exclusit Auerno. |