| LIBER DECIMVS | |
| Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta, | 10.1 |
| imperiis properata Iouis; nec castra Pelasgum | |
| aut Tyrias miseratus opes, sed triste tot extra | |
| agmina et inmeritas ferro decrescere gentes. | |
| panditur inmenso deformis sanguine campus: | 5 |
| illic arma et equos, ibant quibus ante superbi, | |
| funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt. | |
| tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras | |
| secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma | |
| angustae populis, latae cepere reuersos. | 10 |
| par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis | |
| quattuor errantes Danaum sine praeside turmae: | |
| ceu mare per tumidum uiduae moderantibus alni, | |
| quas deus et casus tempestatesque gubernant. | |
| inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro | 15 |
| hostilem seruare fugam, ne forte Mycenas, | |
| contenti rediisse, petant: dat tessera signum | |
| excubiis, positaeque uices; dux noctis opertae | |
| sorte Meges ultroque Lycus. iamque ordine iusso | |
| arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes: | 20 |
| 'uictores Danaum (neque enim lux crastina longe, | |
| nec quae pro timidis intercessere tenebrae | |
| semper erunt), augete animos et digna secundis | |
| pectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae | |
| praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus | 25 |
| Tartara, Mors subitam integri stupet auguris umbram, | |
| Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis, | |
| Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis. | |
| in manibus merces, nusquam capita ardua belli | |
| monstrataeque ducum septena per agmina cristae; | 30 |
| scilicet Adrasti senium fraterque iuuenta | |
| peior et insanis Capaneus metuendus in armis. | |
| ite age et obsessis uigilem circumdate flammam! | |
| nulli ex hoste metus: praedam adseruatis opesque | |
| iam uestras.' sic ille truces hortatibus implet | 35 |
| Labdacidas, iuuat exhaustos iterare labores: | |
| sicut erant (puluis sudorque cruorque per artus | |
| mixtus adhuc) uertere gradum; uix obuia passi | |
| conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum | |
| excussere umeris. tunc frontem auersaque terga | 40 |
| partiti laterumque sinus, uallum undique cingunt | |
| ignibus infestis. rabidi sic agmine multo | |
| sub noctem coiere lupi, quos omnibus agris | |
| nil non ausa fames longo tenuauit hiatu: | |
| iam stabula ipsa premunt, torquet spes inrita fauces | 45 |
| balatusque tremens pinguesque ab ouilibus aurae; | |
| quod superest, duris adfrangunt postibus ungues | |
| pectoraque, et siccos minuunt in limine dentes. | |
| at procul Argolici supplex in margine templi | |
| coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras | 50 |
| sceptriferae Iunonis opem reditumque suorum | |
| exposcunt, pictasque fores et frigida uultu | |
| saxa terunt paruosque docent procumbere natos. | |
| condiderant iam uota diem; nox addita curas | |
| iungit, et ingestis uigilant altaria flammis. | 55 |
| peplum etiam dono, cuius mirabile textum | |
| nulla manu sterilis nec dissociata marito | |
| uersarat, calathis castae uelamina diuae | |
| haud spernenda ferunt, uariis ubi plurima floret | |
| purpura picta modis mixtoque incenditur auro. | 60 |
| ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis, | |
| expers conubii et timide positura sororem, | |
| lumine demisso pueri Iouis oscula libat | |
| simplex et nondum furtis offensa mariti. | |
| hoc tunc Argolicae sanctum uelamine matres | 65 |
| induerant ebur, et lacrimis questuque rogabant: | |
| 'aspice sacrilegas Cadmeae paelicis arces, | |
| siderei regina poli, tumulumque rebellem | |
| disice et in Thebas aliud (potes) excute fulmen.' | |
| quid faciat? scit Fata suis contraria Grais | 70 |
| auersumque Iouem, sed nec periisse precatus | |
| tantaque dona uelit; tempus tamen obuia magni | |
| fors dedit auxilii. uidet alto ex aethere clausa | |
| moenia et insomni uallum statione teneri: | |
| horruit irarum stimulis motaque uerendum | 75 |
| turbauit diadema coma: non saeuius arsit | |
| Herculeae cum matris onus geminosque Tonantis | |
| secubitus uacuis indignaretur in astris. | |
| ergo intempesta somni dulcedine captos | |
| destinat Aonios leto praebere, suamque | 80 |
| orbibus accingi solitis iubet Irin et omne | |
| mandat opus. paret iussis dea clara polumque | |
| linquit et in terras longo suspenditur arcu. | |
| stat super occiduae nebulosa cubilia Noctis | |
| Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, | 85 |
| lucus iners, subterque cauis graue rupibus antrum | |
| it uacuum in montem, qua desidis atria Somni | |
| securumque larem segnis Natura locauit. | |
| limen opaca Quies et pigra Obliuio seruant | |
| et numquam uigili torpens Ignauia uultu. | 90 |
| Otia uestibulo pressisque Silentia pennis | |
| muta sedent abiguntque truces a culmine uentos | |
| et ramos errare uetant et murmura demunt | |
| alitibus. non hic pelagi, licet omnia clament | |
| litora, non ullus caeli fragor; ipse profundis | 95 |
| uallibus effugiens speluncae proximus amnis | |
| saxa inter scopulosque tacet: nigrantia circum | |
| armenta omne solo recubat pecus, et noua marcent | |
| germina, terrarumque inclinat spiritus herbas. | |
| mille intus simulacra dei caelauerat ardens | 100 |
| Mulciber: hic haeret lateri redimita Voluptas, | |
| hic comes in requiem uergens Labor, est ubi Baccho, | |
| est ubi Martigenae socium puluinar Amori | |
| obtinet. interius tecti in penetralibus altis | |
| et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago | 105 |
| cernitur. hae species. ipse autem umentia subter | |
| antra soporifero stipatos flore tapetas | |
| incubat; exhalant uestes et corpore pigro | |
| strata calent, supraque torum niger efflat anhelo | |
| ore uapor; manus haec fusos a tempore laeuo | 110 |
| sustentat crines, haec cornu oblita remisit. | |
| adsunt innumero circum uaga Somnia uultu, | |
| uera simul falsis permixtaque †flumina flammis† | |
| Noctis opaca cohors, trabibusque ac postibus haerent, | |
| aut tellure iacent. tenuis, qui circuit aulam, | 115 |
| inualidusque nitor, primosque hortantia somnos | |
| languida succiduis expirant lumina flammis. | |
| huc se caeruleo librauit ab aethere uirgo | |
| discolor: effulgent siluae, tenebrosaque tempe | |
| arrisere deae, et zonis lucentibus icta | 120 |
| euigilat domus; ipse autem nec lampade clara | |
| nec sonitu nec uoce deae perculsus eodem | |
| more iacet, donec radios Thaumantias omnes | |
| impulit inque oculos penitus descendit inertes. | |
| tunc sic orsa loqui nimborum fulua creatrix: | 125 |
| 'Sidonios te Iuno duces, mitissime diuum | |
| Somne, iubet populumque trucis defigere Cadmi, | |
| qui nunc euentu belli tumefactus Achaeum | |
| peruigil adseruat uallum et tua iura recusat. | |
| da precibus tantis; rara est hoc posse facultas | 130 |
| placatumque Iouem dextra Iunone mereri.' | |
| dixit, et increpitans languentia pectora dextra, | |
| ne pereant uoces, iterumque iterumque monebat. | |
| ille deae iussis uultu, quo nutat, eodem | |
| adnuit; excedit grauior nigrantibus antris | 135 |
| Iris et obtusum multo iubar excitat imbri. | |
| ipse quoque et uolucrem gressum et uentosa citauit | |
| tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli | |
| impleuit chlamydem, tacitoque per aethera cursu | |
| fertur et Aoniis longe grauis inminet aruis. | 140 |
| illius aura solo uolucres pecudesque ferasque | |
| explicat, et penitus, quemcumque superuolat orbem, | |
| languida de scopulis sidunt freta, pigrius haerent | |
| nubila, demittunt extrema cacumina siluae, | |
| pluraque laxato ceciderunt sidera caelo. | 145 |
| primus adesse deum subita caligine sensit | |
| campus, et innumerae uoces fremitusque uirorum | |
| summisere sonum; cum uero umentibus alis | |
| incubuit piceaque haud umquam densior umbra | |
| castra subit, errare oculi resolutaque colla, | 150 |
| et medio adfatu uerba imperfecta relinqui. | |
| mox et fulgentes clipeos et saeua remittunt | |
| pila manu, lassique cadunt in pectora uultus. | |
| et iam cuncta silent: ipsi iam stare recusant | |
| cornipedes, ipsos subitus cinis abstulit ignes. | 155 |
| at non et trepidis eadem Sopor otia Grais | |
| suadet, et adiunctis arcet sua nubila castris | |
| noctiuagi uis blanda dei: stant undique in armis | |
| foedam indignantes noctem uigilesque superbos. | |
| ecce repens superis animum lymphantibus horror | 160 |
| Thiodamanta subit formidandoque tumultu | |
| pandere fata iubet, siue hanc Saturnia mentem, | |
| siue nouum comitem bonus instigabat Apollo. | |
| prosilit in medios, uisu audituque tremendus | |
| impatiensque dei, fragili quem mente receptum | 165 |
| non capit: exundant stimuli, nudusque per ora | |
| stat furor, et trepidas incerto sanguine tendit | |
| exhauritque genas; acies huc errat et illuc, | |
| sertaque mixta comis sparsa ceruice flagellat. | |
| sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentum | 170 |
| elicit ex adytis consumptaque bracchia ferro | |
| scire uetat; quatit ille sacras in pectora pinus | |
| sanguineosque rotat crines et uulnera cursu | |
| exanimat: pauet omnis ager, respersaque cultrix | |
| arbor, et attoniti currum erexere leones. | 175 |
| uentum ad consilii penetrale domumque uerendam | |
| signorum, magnis ubi dudum cladibus aeger, | |
| rerum extrema mouens, frustra consultat Adrastus. | |
| stant circum subiti proceres, ut quisque perempto | |
| proximus, et magnis loca desolata tuentur | 180 |
| regibus, haud laeti seque huc creuisse dolentes. | |
| non secus amisso medium cum praeside puppis | |
| fregit iter, subit ad uidui moderamina claui | |
| aut laterum custos aut quem penes obuia ponto | |
| prora fuit: stupet ipsa ratis tardeque sequuntur | 185 |
| arma, nec accedit domino tutela minori. | |
| ergo alacer trepidos sic erigit augur Achiuos: | |
| 'magna deum mandata, duces, monitusque uerendos | |
| aduehimus: non hae nostro de pectore uoces: | |
| ille canit, cui me famulari et sumere uittas | 190 |
| uestra fides, ipso non discordante, subegit. | |
| nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudi | |
| panditur augurio diuum; uocat obuia Virtus, | |
| et poscit Fortuna manus. stupet obruta somno | |
| Aonidum legio: tempus nunc funera regum | 195 |
| ulcisci miserumque diem; rapite arma morasque | |
| frangite portarum: sociis hoc subdere flammas, | |
| hoc tumulare suos. equidem haec et Marte diurno, | |
| dum res infractae pulsique in terga redimus, | |
| (per tripodas iuro et rapti noua fata magistri) | 200 |
| uidi, et me uolucres circum plausere secundae. | |
| sed nunc certa fides. modo me sub nocte silenti | |
| ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta, | |
| qualis erat (solos infecerat umbra iugales), | |
| Amphiaraus adit: non uanae monstra quietis, | 205 |
| nec somno comperta loquor. "tune," inquit, "inertes | |
| Inachidas (redde haec Parnasia serta meosque | |
| redde deos) tantam patiere amittere noctem, | |
| degener? haec egomet caeli secreta uagosque | |
| edocui lapsus? uade heia, ulciscere ferro | 210 |
| nos saltem!" dixit, meque haec ad limina uisus | |
| cuspide sublata totoque impellere curru. | |
| quare agite, utendum superis; non comminus hostes | |
| sternendi: bellum iacet, et saeuire potestas. | |
| ecqui aderunt, quos ingenti se attollere fama | 215 |
| non pigeat, dum fata sinunt? iterum ecce benignae | |
| noctis aues; sequor, et comitum licet agmina cessent, | |
| solus eo! atque adeo uenit ille et quassat habenas.' | |
| talia uociferans noctem exturbabat, euntque | |
| non secus accensi proceres quam si omnibus idem | 220 |
| corde deus: flagrant comitari et iungere casus. | |
| ter denos numero, turmarum robora, iussus | |
| ipse legit; circa fremit indignata iuuentus | |
| cetera, cur maneant castris ignauaque seruent | |
| otia: pars sublime genus, pars facta suorum, | 225 |
| pars sua, sortem alii clamant, sortem undique poscunt. | |
| gaudet in aduersis animoque adsurgit Adrastus. | |
| uertice sic Pholoes uolucrum nutritor equorum, | |
| cum fetura gregem pecoroso uere nouauit, | |
| laetatur cernens hos montis in ardua niti, | 230 |
| hos innare uadis, certare parentibus illos; | |
| tunc uacuo sub corde mouet, qui molle domandi | |
| ferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasque | |
| natus, ad Eleas melior quis surgere palmas: | |
| talis erat turmae ductor longaeuus Achiuae. | 235 |
| nec deest coeptis: 'unde haec tam sera repente | |
| numina? qui fractos superi rediistis ad Argos? | |
| estne hic infelix uirtus, gentique superstes | |
| sanguis, et in miseris animorum semina durant? | |
| laudo equidem, egregii iuuenes, pulchraque meorum | 240 |
| seditione fruor; sed fraudem et operta paramus | |
| proelia, celandi motus: numquam apta latenti | |
| turba dolo. seruate animos, uenit ultor in hostes | |
| ecce dies; tunc arma palam, tunc ibimus omnes.' | |
| his tandem uirtus iuuenum frenata quieuit: | 245 |
| non aliter moto quam si pater Aeolus antro | |
| portam iterum saxo premat imperiosus et omne | |
| claudat iter, iam iam sperantibus aequora uentis. | |
| insuper Herculeum sibi iungit Agyllea uates | |
| Actoraque: hic aptus suadere, hic robore iactat | 250 |
| non cessisse patri; comites tribus ordine deni, | |
| horrendum Aoniis et contra stantibus agmen. | |
| ipse noui gradiens furta ad Mauortia belli | |
| ponit adoratas, Phoebea insignia, frondes, | |
| longaeuique ducis gremio commendat honorem | 255 |
| frontis, et oblatam Polynicis munere grato | |
| loricam galeamque subit. ferus Actora magno | |
| ense grauat Capaneus, ipse haud dignatus in hostem | |
| ire dolo superosque sequi. permutat Agylleus | |
| arma trucis Nomii: quid enim fallentibus umbris | 260 |
| arcus et Herculeae iuuissent bella sagittae? | |
| inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas, | |
| ne grauis exclamet portae mugitus aenae, | |
| praecipitant saltu; nec longum, et protinus ingens | |
| praeda solo ceu iam exanimes multoque peracti | 265 |
| ense iacent. 'ite, o socii, quacumque uoluptas | |
| caedis inexhaustae, superisque fauentibus, oro, | |
| sufficite!' hortatur clara iam uoce sacerdos, | |
| 'cernitis expositas turpi marcore cohortes? | |
| pro pudor! Argolicas hine ausi obsidere portas, | 270 |
| hi seruare uiros?' sic fatus, et exuit ensem | |
| fulmineum rapidaque manu morientia transit | |
| agmina. quis numeret caedes, aut nomine turbam | |
| exanimem signare queat? subit ordine nullo | |
| tergaque pectoraque et galeis inclusa relinquit | 275 |
| murmura permiscetque uagos in sanguine manes: | |
| hunc temere explicitum stratis, hunc sero remissis | |
| gressibus inlapsum clipeo et male tela tenentem, | |
| coetibus hos mediis uina inter et arma iacentes, | |
| adclines clipeis alios, ut quemque ligatum | 280 |
| infelix tellure sopor supremaque nubes | |
| obruerat. nec numen abest, armataque Iuno | |
| lunarem quatiens exerta lampada dextra | |
| pandit iter firmatque animos et corpora monstrat. | |
| sentit adesse deam, tacitus sed gaudia celat | 285 |
| Thiodamas; iam tarda manus, iam debile ferrum | |
| et caligantes nimiis successibus irae. | |
| Caspia non aliter magnorum in strage iuuencum | |
| tigris, ubi inmenso rabies placata cruore | |
| lassauitque genas et crasso sordida tabo | 290 |
| confudit maculas, spectat sua facta doletque | |
| defecisse famem: uictus sic augur inerrat | |
| caedibus Aoniis; optet nunc bracchia centum | |
| centenasque in bella manus; iam taedet inanes | |
| exhaurire animas, hostemque adsurgere mallet. | 295 |
| parte alia segnes magno satus Hercule uastat | |
| Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento | |
| limite turba subit: stagnant nigrantia tabo | |
| gramina, sanguineis nutant tentoria riuis; | |
| fumat humus, somnique et mortis anhelitus una | 300 |
| uoluitur; haud quisquam uisus aut ora iacentum | |
| erexit: tali miseris deus aliger umbra | |
| incubat et tantum morientia lumina soluit. | |
| traxerat insomnis cithara ludoque suprema | |
| sidera iam nullos uisurus Ialmenus ortus, | 305 |
| Sidonium paeana canens; huic languida ceruix | |
| in laeuum cogente deo, mediaque iacebant | |
| colla relicta lyra: ferrum per pectus Agylleus | |
| exigit aptatamque caua testudine dextram | |
| percutit et digitos inter sua fila trementes. | 310 |
| proturbat mensas dirus liquor: undique manant | |
| sanguine permixti latices, et Bacchus in altos | |
| crateras paterasque redit. ferus occupat Actor | |
| implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echecli | |
| terga coronati, Danaus caput amputat Hebri: | 315 |
| nescius heu rapitur fatis, hilarisque sub umbras | |
| uita fugit mortisque ferae lucrata dolores. | |
| stratus humo gelida subter iuga fida rotasque | |
| Calpetus Aonios gramen gentile metentes | |
| proflatu terrebat equos: madida ora redundant | 320 |
| accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentis | |
| Inachius uates iugulum fodit, expulit ingens | |
| uina cruor fractumque perit in sanguine murmur. | |
| fors illi praesaga quies, nigrasque grauatus | |
| per somnum Thebas et Thiodamanta uidebat. | 325 |
| quarta soporiferae superabant tempora nocti, | |
| cum uacuae nubes et honor non omnibus astris, | |
| adflatusque fugit curru maiore Bootes. | |
| iamque ipsum defecit opus, cum prouidus Actor | |
| Thiodamanta uocat: 'satis haec inopina Pelasgis | 330 |
| gaudia: uix ullos tanto reor agmine saeuam | |
| effugisse necem, ni quos deformis in alto | |
| sanguine degeneres occultat uita; secundis | |
| pone modum; sunt et diris sua numina Thebis. | |
| forsitan et nobis modo quae fauere recedunt.' | 335 |
| paruit, et madidas tollens ad sidera palmas: | |
| 'Phoebe, tibi exuuias monstratae praemia noctis | |
| nondum ablutus aquis (tibi enim haec ego sacra litaui) | |
| trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos. | |
| si non dedecui tua iussa tulique prementem, | 340 |
| saepe ueni, saepe hanc dignare inrumpere mentem. | |
| nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque uirorum: | |
| at patrias si quando domos optataque, Paean, | |
| templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratis | |
| postibus et totidem uoti memor exige tauros.' | 345 |
| dixerat, et laetis socios reuocabat ab armis. | |
| uenerat hos inter fato Calydonius Hopleus | |
| Maenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo, | |
| regum ambo comites, quorum post funera maesti | |
| uitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus: | 350 |
| 'nullane post manes regis tibi cura perempti, | |
| care Dyma, teneant quem iam fortasse uolucres | |
| Thebanique canes? patriae quid deinde feretis, | |
| Arcades? en reduces contra uenit aspera mater: | |
| funus ubi? at nostro semper sub pectore Tydeus | 355 |
| saeuit inops tumuli, quamuis patientior artus | |
| ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis. | |
| ire tamen saeuumque libet nullo ordine passim | |
| scrutari campum, mediasue inrumpere Thebas.' | |
| excipit orsa Dymas: 'per ego haec uaga sidera iuro, | 360 |
| per ducis errantes instar mihi numinis umbras, | |
| idem animus misero; comitem circumspicit olim | |
| mens humili luctu, sed nunc prior ibo'—uiamque | |
| incohat et maesto conuersus ad aethera uultu | |
| sic ait: 'arcanae moderatrix Cynthia noctis, | 365 |
| si te tergeminis perhibent uariare figuris | |
| numen et in siluas alio descendere uultu, | |
| ille comes nuper nemorumque insignis alumnus, | |
| ille tuus, Diana, puer (nunc respice saltem) | |
| quaeritur.' intendit pronis dea curribus almum | 370 |
| sidus et admoto monstrauit funera cornu. | |
| apparent campi Thebaeque altusque Cithaeron: | |
| sic ubi nocturnum tonitru malus aethera frangit | |
| Iuppiter, absiliunt nubes et fulgure claro | |
| astra patent, subitusque oculis ostenditur orbis. | 375 |
| accepit radios et eadem percitus Hopleus | |
| Tydea luce uidet; longe dant signa per umbras | |
| mutua laetantes, et amicum pondus uterque, | |
| ceu reduces uitae saeuaque a morte remissos, | |
| subiecta ceruice leuant; nec uerba, nec ausi | 380 |
| flere diu: prope saeua dies indexque minatur | |
| ortus. eunt taciti per maesta silentia magnis | |
| passibus exhaustasque dolent pallere tenebras. | |
| inuida fata piis et fors ingentibus ausis | |
| rara comes. iam castra uident animisque propinquant, | 385 |
| et decrescit onus, subiti cum pulueris umbra | |
| et sonus a tergo. monitu ducis acer agebat | |
| Amphion equites, noctem uigilataque castra | |
| explorare datus, primusque per auia campi | |
| usque procul (necdum totas lux soluerat umbras) | 390 |
| nescio quid uisu dubium incertumque moueri | |
| corporaque ire uidet; subitus mox fraude reperta | |
| exclamat, 'cohibete gradum quicumque!' sed hostes | |
| esse patet: miseri pergunt anteire timentque | |
| non sibi; tunc mortem trepidis minitatur et hastam | 395 |
| expulit, ac uanos alte leuat eminus ictus, | |
| adfectans errare manum. stetit illa Dymantis | |
| ante oculos, qui forte prior, gressumque repressit. | |
| at non magnanimus curauit perdere iactus | |
| Aepytus, et fixo transuerberat Hoplea tergo | 400 |
| pendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos. | |
| labitur egregii nondum ducis inmemor Hopleus, | |
| expiratque tenens (felix, si corpus ademptum | |
| nesciat), et saeuas talis descendit ad umbras. | |
| uiderat hoc retro conuersus et agmina sentit | 405 |
| iuncta Dymas, dubius precibusne subiret an armis | |
| instantes: arma ira dabat, fortuna precari | |
| non audere iubet; neutri fiducia coepto: | |
| distulit ira preces; ponit miserabile corpus | |
| ante pedes, tergoque graues quas forte gerebat | 410 |
| tigridis exuuias in laeuam torquet et obstat | |
| exertum obiectans mucronem, inque omnia tela | |
| uersus et ad caedem iuxta mortemque paratus: | |
| ut lea, quam saeuo fetam pressere cubili | |
| uenantes Numidae, natos erecta superstat, | 415 |
| mente sub incerta toruum ac miserabile frendens; | |
| illa quidem turbare globos et frangere morsu | |
| tela queat, sed prolis amor crudelia uincit | |
| pectora, et a media catulos circumspicit ira. | |
| et iam laeua uiro, quamuis saeuire uetaret | 420 |
| Amphion, erepta manus, puerique trahuntur | |
| ora supina comis. serus tunc denique supplex | |
| demisso mucrone rogat: 'moderatius, oro, | |
| ducite, fulminei per uos cunabula Bacchi | |
| Inoamque fugam uestrique Palaemonis annos! | 425 |
| si cui forte domi natorum gaudia, si quis | |
| hic pater, angusti puero date pulueris haustus | |
| exiguamque facem! rogat, en rogat ipse iacentis | |
| uultus: ego infandas potior satiare uolucres, | |
| me praebete feris, ego bella audere coegi.' | 430 |
| 'immo,' ait Amphion, 'regem si tanta cupido | |
| condere, quae timidis belli mens, ede, Pelasgis, | |
| quid fracti exanguesque parent; cuncta ocius effer, | |
| et uita tumuloque ducis donatus abito.' | |
| horruit et toto praecordia protinus Arcas | 435 |
| impleuit capulo. 'summumne hoc cladibus,' inquit, | |
| 'deerat ut adflictos turparem ego proditor Argos? | |
| nil emimus tanti, nec sic uelit ipse cremari.' | |
| sic ait, et magno proscissum uulnere pectus | |
| iniecit puero, supremaque murmura uoluens: | 440 |
| 'hoc tamen interea †et tu potiare sepulcro.' | |
| tales optatis regum in complexibus ambo, | |
| par insigne animis, Aetolus et inclutus Arcas, | |
| egregias efflant animas letoque fruuntur. | |
| uos quoque sacrati, quamuis mea carmina surgant | 445 |
| inferiore lyra, memores superabitis annos. | |
| forsitan et comites non aspernabitur umbras | |
| Euryalus Phrygiique admittet gloria Nisi. | |
| at ferus Amphion, regi qui facta reportent | |
| edoceantque dolum captiuaque corpora reddant, | 450 |
| mittit ouans; clausis ipse insultare Pelasgis | |
| tendit et abscisos sociorum ostendere uultus. | |
| interea reducem murorum e culmine Grai | |
| Thiodamanta uident nec iam erumpentia celant | |
| gaudia. ut exertos enses et caede recenti | 455 |
| arma rubere notant, nouus adsilit aethera magnum | |
| clamor, et e summo pendent cupida agmina uallo | |
| noscere quisque suos. uolucrum sic turba recentum, | |
| cum reducem longo prospexit in aere matrem, | |
| ire cupit contra summique e margine nidi | 460 |
| extat hians, iam iamque cadat, ni pectore toto | |
| obstet aperta parens et amantibus increpat alis. | |
| dumque opus arcanum et taciti compendia Martis | |
| enumerant laetisque suos complexibus implent | |
| Hopleaque exquirunt tardumque Dymanta queruntur: | 465 |
| ecce et Dircaeae iuxta dux concitus alae | |
| uenerat Amphion; non longum caede recenti | |
| laetatus uidet innumeris feruere cateruis | |
| tellurem atque una gentem expirare ruina. | |
| qui tremor inicitur caeli de lampade tactis, | 470 |
| hic fixit iuuenem, pariterque horrore sub uno | |
| uox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem | |
| ipse ultro conuertit equus; fugit ala retorto | |
| puluere. nondum illi Thebarum claustra subibant, | |
| et iam Argiua cohors nocturno freta triumpho | 475 |
| prosilit in campos; per et arma et membra iacentum | |
| taetraque congerie sola semianimumque cruorem | |
| cornipedes ipsique ruunt: grauis exterit artus | |
| ungula, sanguineus lauat imber et impedit axes. | |
| dulce uiris hac ire uia, ceu tecta superbi | 480 |
| Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas. | |
| hortatur Capaneus: 'satis occultata, Pelasgi, | |
| delituit uirtus: nunc, nunc mihi uincere pulchrum | |
| teste die; mecum clamore et puluere aperto | |
| ite palam, iuuenes: sunt et mihi prouida dextrae | 485 |
| omina et horrendi stricto mucrone furores.' | |
| sic ait; ardentes alacer succendit Adrastus | |
| Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur. | |
| iamque premunt muros (et adhuc noua funera narrat | |
| Amphion) miseramque intrarant protinus urbem, | 490 |
| ni Megareus specula citus exclamasset ab alta: | |
| 'claude, uigil, subeunt hostes, claude undique portas!' | |
| est ubi dat uires nimius timor: ocius omnis | |
| porta coit; solas dum tardius artat Echion | |
| Ogygias, audax animis Spartana iuuentus | 495 |
| inrupit, caesique ruunt in limine primo | |
| incola Taygeti Panopeus rigidique natator | |
| Oebalus Eurotae; turque, o spectate palaestris | |
| omnibus et nuper Nemeaeo in puluere felix, | |
| Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat | 500 |
| Tyndarides, nitidi moriens conuexa magistri | |
| respicis: auerso pariter deus occidit astro. | |
| te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae | |
| uirginis et falso gurges cantatus olori | |
| flebit, Amyclaeis Triuiae lugebere Nymphis, | 505 |
| et quae te leges praeceptaque fortia belli | |
| erudiit genetrix, nimium didicisse queretur. | |
| talis Echionio Mauors in limine saeuit. | |
| tandem umeris obnixus Acron et pectore toto | |
| pronus Ialmenides aeratae robora portae | 510 |
| torserunt: quanta pariter ceruice gementes | |
| profringunt inarata diu Pangaea iuuenci. | |
| par operis iactura lucro, quippe hoste retento | |
| exclusere suos; cadit intra moenia Graius | |
| Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnas | 515 |
| fundentisque preces penitus ceruice remissa | |
| uerba solo uultusque cadunt, colloque decorus | |
| torquis in hostiles cecidit per uulnus harenas. | |
| soluitur interea uallum, primaeque recusant | |
| stare morae; iam se peditum iunxere cateruae | 520 |
| moenibus: at patulas saltu transmittere fossas | |
| horror equis: haerent trepidi atque inmane pauentes | |
| abruptum mirantur agi; nunc impetus ire | |
| margine ab extremo, nunc sponte in frena recedunt. | |
| hi praefixa solo uellunt munimina, at illi | 525 |
| portarum obiectus minuunt et ferrea sudant | |
| claustra remoliri, trabibusque artata sonoro | |
| pellunt saxa loco; pars ad fastigia missas | |
| exultant haesisse faces, pars ima lacessunt | |
| scrutanturque cauas caeca testudine turres. | 530 |
| at Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant | |
| murorum, nigrasque sudes et lucida ferro | |
| spicula et arsuras caeli per inania glandes | |
| saxaque in aduersos ipsis auulsa rotabant | |
| moenibus: exundant saeuo fastigia nimbo, | 535 |
| armataeque uomunt stridentia tela fenestrae. | |
| qualiter aut Malean aut alta Ceraunia supra | |
| cessantes in nube sedent nigrisque leguntur | |
| collibus et subitae saliunt in uela procellae: | |
| talis Agenoreis Argiuum exercitus armis | 540 |
| obruitur; non ora uirum, non pectora flectit | |
| imber atrox, rectosque tenent in moenia uultus | |
| inmemores leti et tantum sua tela uidentes. | |
| Anthea falcato lustrantem moenia curru | |
| desuper Ogygiae pepulit grauis impetus hastae; | 545 |
| lora excussa manu, retroque in terga uolutus | |
| semianimos artus ocreis retinentibus haeret; | |
| mirandum uisu belli scelus: arma trahuntur, | |
| fumantesque rotae tellurem et tertius hastae | |
| sulcus arat; longo sequitur uaga puluere ceruix, | 550 |
| et resupinarum patet orbita lata comarum. | |
| at tuba luctificis pulsat clangoribus urbem | |
| obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro. | |
| diuisere aditus, omnique in limine saeuus | |
| signifer; ante omnes sua damna et gaudia portas. | 555 |
| dira intus facies, uix Mauors ipse uidendo | |
| gaudeat; insanis lymphatam horroribus urbem | |
| scindunt dissensu uario Luctusque Furorque | |
| et Pauor et caecis Fuga circumfusa tenebris. | |
| Bellum intrasse putes: feruent discursibus arces, | 560 |
| miscentur clamore uiae, ferrum undique et ignes | |
| mente uident, saeuas mente accepere catenas. | |
| consumpsit uentura timor: iam tecta replerant | |
| templaque, et ingratae uallantur planctibus arae. | |
| una omnes eademque subit formido per annos: | 565 |
| poscunt fata senes, ardet palletque iuuentus, | |
| atria femineis trepidant ululata querelis. | |
| flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas | |
| attoniti et tantum matrum lamenta trementes. | |
| illas cogit amor, nec habent extrema pudorem: | 570 |
| ipsae tela uiris, ipsae iram animosque ministrant, | |
| hortanturque unaque ruunt, nec auita gementes | |
| limina nec paruos cessant ostendere natos. | |
| sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro | |
| armatas erexit apes, fremit aspera nubes, | 575 |
| inque uicem sese stridore hortantur et omnes | |
| hostis in ora uolant, mox deficientibus alis | |
| amplexae flauamque domum captiuaque plangunt | |
| mella laboratasque premunt ad pectora ceras. | |
| nec non ancipitis pugnat sententia uulgi | 580 |
| discordesque serit motus: hi reddere fratrem | |
| (nec mussant, sed uoce palam claroque tumultu), | |
| reddere regna iubent; periit reuerentia regis | |
| sollicitis: 'ueniat pactumque hic computet annum, | |
| Cadmeosque lares exul patriasque salutet | 585 |
| infelix tenebras; cur autem ego sanguine fraudes | |
| et periura luam regalis crimina noxae?' | |
| inde alii: 'sera ista fides, iam uincere mauult.' | |
| Tiresian alii lacrimis et supplice coetu | |
| orant, quodque unum rebus solamen in artis, | 590 |
| nosse futura rogant. tenet ille inclusa premitque | |
| fata deum: 'quiane ante duci bene credita nostro | |
| consilia et monitus, cum perfida bella uetarem? | |
| te tamen, infelix,' inquit, 'perituraque Thebe, | |
| si taceam, nequeo miser exaudire cadentem | 595 |
| Argolicumque oculis haurire uacantibus ignem. | |
| uincamur, Pietas; pone heia altaria, uirgo, | |
| quaeramus superos.' facit illa, acieque sagaci | |
| sanguineos flammarum apices geminumque per aras | |
| ignem et clara tamen mediae fastigia lucis | 600 |
| orta docet; tunc in speciem serpentis inanem | |
| ancipiti gyro uolui frangique rubore | |
| demonstrat dubio, patriasque inluminat umbras. | |
| ille coronatos iamdudum amplectitur ignes, | |
| fatidicum sorbens uultu flagrante uaporem. | 605 |
| stant tristes horrore comae, uittasque trementes | |
| caesaries insana leuat: diducta putares | |
| lumina consumptumque genis rediisse nitorem. | |
| tandem exundanti permisit uerba furori: | |
| 'audite, o sontes, extrema litamina diuum, | 610 |
| Labdacidae: uenit alma salus, sed limite duro. | |
| Martius inferias et saeua efflagitat anguis | |
| sacra: cadat generis quicumque nouissimus extat | |
| uiperei, datur hoc tantum uictoria pacto. | |
| felix qui tanta lucem mercede relinquet.' | 615 |
| stabat fatidici prope saeua altaria uatis | |
| maestus, adhuc patriae tantum communia lugens | |
| fata, Creon: grandem subiti cum fulminis ictum, | |
| non secus ac torta traiectus cuspide pectus, | |
| accipit exanimis sentitque Menoecea posci. | 620 |
| monstrat enim suadetque timor; stupet anxius alto | |
| corda metu glaciante pater: Trinacria qualis | |
| ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu. | |
| mox plenum Phoebo uatem et celerare iubentem, | |
| nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis, | 625 |
| nequiquam reticere rogat; iam Fama sacratam | |
| uocem amplexa uolat, clamantque oracula Thebae. | |
| nunc age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortis | |
| addiderit iuueni (neque enim haec absentibus umquam | |
| mens homini transmissa deis), memor incipe Clio, | 630 |
| saecula te quoniam penes et digesta uetustas. | |
| diua Iouis solio iuxta comes, unde per orbem | |
| rara dari terrisque solet contingere, Virtus, | |
| seu pater omnipotens tribuit, siue ipsa capaces | |
| elegit penetrare uiros, caelestibus ut tunc | 635 |
| desiluit gauisa plagis! dant clara meanti | |
| astra locum quosque ipsa polis adfixerat ignes. | |
| iamque premit terras, nec uultus ab aethere longe; | |
| sed placuit mutare genas, fit prouida Manto, | |
| responsis ut plana fides, et fraude priores | 640 |
| exuitur uultus. abiit horrorque uigorque | |
| ex oculis, paulum decoris permansit honosque | |
| mollior, et posito uatum gestamina ferro | |
| subdita; descendunt uestes, toruisque ligatur | |
| uitta comis (nam laurus erat); tamen aspera produnt | 645 |
| ora deam nimiique gradus. sic Lydia coniunx | |
| Amphitryoniaden exutum horrentia terga | |
| perdere Sidonios umeris ridebat amictus | |
| et turbare colus et tympana rumpere dextra. | |
| sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi | 650 |
| talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu, | |
| inuenit; inmensae reserato limine portae | |
| sternebas Danaos, pariter Mauortius Haemon. | |
| sed consanguinei quamuis atque omnia fratres, | |
| tu prior: exanimes circum cumulantur acerui; | 655 |
| omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus | |
| (necdum aderat Virtus); non mens, non dextra quiescit, | |
| non auida arma uacant, ipsa insanire uidetur | |
| Sphinx galeae custos, uisoque animata cruore | |
| emicat effigies et sparsa orichalca renident: | 660 |
| cum dea pugnantis capulum dextramque repressit: | |
| 'magnanime o iuuenis, quo non agnouerit ullum | |
| certius armifero Cadmi de semine Mauors, | |
| linque humiles pugnas, non haec tibi debita uirtus: | |
| astra uocant, caeloque animam, plus concipe, mittes. | 665 |
| iamdudum hoc hilares genitor bacchatur ad aras, | |
| hoc ignes fibraeque uolunt, hoc urguet Apollo: | |
| terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt. | |
| Fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebes | |
| certa tui; rape mente deos, rape nobile fatum. | 670 |
| i, precor, accelera, ne proximus occupet Haemon.' | |
| sic ait, et magna cunctantis pectora dextra | |
| permulsit tacite seseque in corde reliquit. | |
| fulminis haud citius radiis adflata cupressus | |
| combibit infestas et stirpe et uertice flammas, | 675 |
| quam iuuenis multo possessus numine pectus | |
| erexit sensus letique inuasit amorem. | |
| ut uero auersae gressumque habitumque notauit | |
| et subitam a terris in nubila crescere Manto, | |
| obstipuit. 'sequimur, diuum quaecumque uocasti, | 680 |
| nec tarde paremus,' ait; iam iamque recedens | |
| instantem uallo Pylium tamen Agrea fixit. | |
| armigeri fessum excipiunt; tum uulgus euntem | |
| auctorem pacis seruatoremque deumque | |
| conclamat gaudens atque ignibus implet honestis. | 685 |
| iamque iter ad muros cursu festinus anhelo | |
| obtinet et miseros gaudet uitasse parentes, | |
| cum genitor—steterunt ambo et uox haesit utrique, | |
| deiectaeque genae. tandem pater ante profatus: | |
| 'quis nouus inceptis rapuit te casus ab armis? | 690 |
| quae bello grauiora paras? dic, nate, precanti, | |
| cur tibi torua acies? cur hic truculentus in ore | |
| pallor, et ad patrios non stant tua lumina uultus? | |
| audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque, | |
| nate, meosque annos miseraeque per ubera matris, | 695 |
| ne uati, ne crede, puer! superine profanum | |
| dignantur stimulare senem, cui uultus inanis | |
| extinctique orbes et poena simillima diro | |
| Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa | |
| rex agit, extrema cui nostra in sorte timori | 700 |
| nobilitas tuaque ante duces notissima uirtus? | |
| illius haec forsan, remur quae uerba deorum; | |
| ille monet! ne frena animo permitte calenti, | |
| da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat | |
| impetus; hoc, oro, munus concede parenti. | 705 |
| sic tua maturis signentur tempora canis, | |
| et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem | |
| peruenias: ne perge meos orbare penates. | |
| externi te nempe patres alienaque tangunt | |
| pignora? si pudor est, primum miserere tuorum. | 710 |
| haec pietas, hic uerus honos; ibi gloria tantum | |
| uentosumque decus titulique in morte latentes. | |
| nec timidus te flecto parens: i, proelia misce, | |
| i Danaas acies mediosque per obuius enses: | |
| non teneo; liceat misero tremibunda lauare | 715 |
| uulnera et undantem lacrimis siccare cruorem, | |
| teque iterum saeuis iterumque remittere bellis. | |
| hoc malunt Thebae.' sic colla manusque tenebat | |
| implicitus; sed nec lacrimae nec uerba mouebant | |
| dis uotum iuuenem; quin et monstrantibus illis | 720 |
| fraude patrem tacita subit auertitque timorem: | |
| 'falleris heu uerosque metus, pater optime, nescis. | |
| non me ulli monitus, nec uatum exorsa furentum | |
| sollicitant uanisque mouent (sibi callidus ista | |
| Tiresias nataeque canat) non si ipse reclusis | 725 |
| comminus ex adytis in me insaniret Apollo. | |
| sed grauis unanimi casus me fratris ad urbem | |
| sponte refert: gemit Inachia mihi saucius Haemon | |
| cuspide; uix illum medio de puluere belli | |
| inter utrasque acies, iam iamque tenentibus Argis— | 730 |
| sed moror. i, refoue dubium turbaeque ferenti | |
| dic, parcant leuiterque uehant; ego uulnera doctum | |
| iungere supremique fugam reuocare cruoris | |
| Aëtiona petam.' sic imperfecta locutus | |
| effugit; illi atra mersum caligine pectus | 735 |
| confudit sensus; pietas incerta uagatur | |
| discordantque metus, impellunt credere Parcae. | |
| turbidus interea ruptis uenientia portis | |
| agmina belligeri Capaneus agit aequore campi, | |
| cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres, | 740 |
| et proculcantes moderantum funera currus; | |
| idem altas turres saxis et turbine crebro | |
| laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat. | |
| nunc spargit torquens uolucri noua uulnera plumbo, | |
| nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto, | 745 |
| nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non | |
| deferat hasta uirum perfusaque caede recurrat. | |
| nec iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptos | |
| aut uatem Pelopea Phalanx aut Arcada credunt; | |
| quin socium coiisse animas et corpore in uno | 750 |
| stare omnes, ita cuncta replet. non ullius aetas, | |
| non cultus, non forma mouet; pugnantibus idem | |
| supplicibusque furit; non quisquam obsistere contra, | |
| non belli temptare uices: procul arma furentis | |
| terribilesque iubas et frontem cassidis horrent. | 755 |
| at pius electa murorum in parte Menoeceus | |
| iam sacer aspectu solitoque augustior ore, | |
| ceu subito in terras supero demissus ab axe, | |
| constitit, exempta manifestus casside nosci, | |
| despexitque acies hominum et clamore profundo | 760 |
| conuertit campum iussitque silentia bello. | |
| 'armorum superi, tuque o qui funere tanto | |
| indulges mihi, Phoebe, mori, date gaudia Thebis | |
| quae pepigi et toto quae sanguine prodigus emi. | |
| ferte retro bellum captaeque impingite Lernae | 765 |
| reliquias turpes, confixaque terga fouentes | |
| Inachus indecores pater auersetur alumnos. | |
| at Tyriis templa, arua, domos, conubia, natos | |
| reddite morte mea: si uos placita hostia iuui, | |
| si non attonitis uatis consulta recepi | 770 |
| auribus et Thebis nondum credentibus hausi, | |
| haec Amphioniis pro me persoluite terris | |
| ac mihi deceptum, precor, exorate parentem.' | |
| sic ait, insignemque animam mucrone corusco | |
| dedignantem artus pridem maestamque teneri | 775 |
| arripit atque uno quaesitam uulnere rumpit. | |
| sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat, | |
| seque super medias acies, nondum ense remisso, | |
| iecit et in saeuos cadere est conatus Achiuos. | |
| ast illum amplexae Pietas Virtusque ferebant | 780 |
| leniter ad terras corpus; nam spiritus olim | |
| ante Iouem et summis apicem sibi poscit in astris. | |
| iamque intra muros nullo sudore receptum | |
| gaudentes heroa ferunt: abscesserat ultro | |
| Tantalidum uenerata cohors; subit agmine longo | 785 |
| colla inter iuuenum, laetisque fauoribus omni | |
| concinitur uulgo Cadmum atque Amphiona supra | |
| conditor; hi sertis, hi ueris honore soluto | |
| accumulant artus patriaque in sede reponunt | |
| corpus adoratum. repetunt mox bella peractis | 790 |
| laudibus; hic uicta genitor lacrimabilis ira | |
| congemit, et tandem matri data flere potestas: | |
| 'lustralemne feris ego te, puer inclute, Thebis | |
| deuotumque caput uilis ceu mater alebam? | |
| quod molita nefas? cui tantum inuisa deorum? | 795 |
| non ego monstrifero coitu reuoluta notaui | |
| pignora, nec nato peperi funesta nepotes. | |
| quid refert? habet ecce suos Iocasta ducesque | |
| regnantesque uidet: nos saeua piacula bello | |
| demus, ut alterni (placet hoc tibi, fulminis auctor?) | 800 |
| Oedipodionii mutent diademata fratres? | |
| quid superos hominesue queror? tu, saeue Menoeceu, | |
| tu miseram ante omnes properasti extinguere matrem. | |
| unde hic mortis amor? quae sacra insania menti? | |
| quosue ego conceptus aut quae male pignora fudi | 805 |
| tam diuersa mihi? nimirum Martius anguis, | |
| quaeque nouis proauum tellus effloruit armis— | |
| hinc animi tristes nimiusque in pectore Mauors, | |
| et de matre nihil. sponte en ultroque peremptus | |
| inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras. | 810 |
| ast egomet Danaos Capaneaque tela uerebar: | |
| haec erat, haec metuenda manus ferrumque quod amens | |
| ipsa dedi. uiden ut iugulo consumpserit ensem? | |
| altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.' | |
| diceret infelix etiamnum et cuncta repleret | 815 |
| questibus: abducunt comites famulaeque perosam | |
| solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo | |
| ungue genas; non illa diem, non uerba precantum | |
| respicit aut uisus flectit tellure relictos, | |
| iam uocis, iam mentis inops. sic aspera tigris | 820 |
| fetibus abreptis Scythico deserta sub antro | |
| accubat et tepidi lambit uestigia saxi; | |
| nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque | |
| oris, eunt praeter secura armenta gregesque: | |
| aspicit illa iacens; ubi enim quibus ubera pascat | 825 |
| aut quos ingenti premat expectata rapina? | |
| hactenus arma, tubae, ferrumque et uulnera: sed nunc | |
| comminus astrigeros Capaneus tollendus in axes. | |
| non mihi iam solito uatum de more canendum; | |
| maior ab Aoniis poscenda amentia lucis: | 830 |
| mecum omnes audete deae! siue ille profunda | |
| missus nocte furor, Capaneaque signa secutae | |
| arma Iouem contra Stygiae rapuere sorores, | |
| seu uirtus egressa modum, seu gloria praeceps, | |
| seu magnae data fama neci, seu laeta malorum | 835 |
| principia et blandae superum mortalibus irae. | |
| iam sordent terrena uiro taedetque profundae | |
| caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque | |
| missilibus lassa respexit in aethera dextra. | |
| ardua mox toruo metitur culmina uisu, | 840 |
| innumerosque gradus gemina latus arbore clausos | |
| aerium sibi portat iter, longeque timendus | |
| multifidam quercum flagranti lumine uibrat; | |
| arma rubent una clipeoque incenditur ignis. | |
| 'hac' ait 'in Thebas, hac me iubet ardua uirtus | 845 |
| ire, Menoeceo qua lubrica sanguine turris. | |
| experiar quid sacra iuuent, an falsus Apollo.' | |
| dicit, et alterno captiua in moenia gressu | |
| surgit ouans: quales mediis in nubibus aether | |
| uidit Aloidas, cum cresceret impia tellus | 850 |
| despectura deos nec adhuc inmane ueniret | |
| Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem. | |
| tunc uero attoniti fatorum in cardine summo, | |
| ceu suprema lues urbi facibusque cruentis | |
| aequatura solo turres Bellona subiret, | 855 |
| omnibus e tectis certatim ingentia saxa | |
| roboraque et ualidas fundae Balearis habenas, | |
| nam iaculis caeloque uagis spes unde sagittis?— | |
| uerum auidi et tormenta rotant et molibus urguent. | |
| ille nec ingestis nec terga sequentibus umquam | 860 |
| detrahitur telis, uacuoque sub aere pendens | |
| plana uelut terra certus uestigia figat, | |
| tendit et ingenti subit occurrente ruina: | |
| amnis ut incumbens longaeui robora pontis | |
| adsiduis oppugnat aquis; iam saxa fatiscunt | 865 |
| emotaeque trabes: tanto uiolentior ille | |
| (sentit enim) maiore salo quassatque trahitque | |
| molem aegram, nexus donec celer alueus omnes | |
| abscidit et cursu uictor respirat aperto. | |
| utque petita diu celsus fastigia supra | 870 |
| eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem | |
| uidit et ingenti Thebas exterruit umbra, | |
| increpat attonitos: †'humilesne Amphionis arces, | |
| pro pudor, hi faciles, carmenque imbelle secuti, | |
| hi, mentita diu Thebarum fabula, muri?† | 875 |
| et quid tam egregium prosternere moenia molli | |
| structa lyra?' simul insultans gressuque manuque | |
| molibus obstantes cuneos tabulataque saeuus | |
| restruit: absiliunt pontes, tectique trementis | |
| saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus | 880 |
| utitur et truncas rupes in templa domosque | |
| praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem. | |
| iamque Iouem circa studiis diuersa fremebant | |
| Argolici Tyriique dei; pater, aequus utrisque, | |
| aspicit ingentes ardentum comminus iras | 885 |
| seque obstare uidet. gemit inseruante nouerca | |
| Liber et obliquo respectans lumine patrem: | |
| 'nunc ubi saeua manus, meaque heu cunabula flammae? | |
| fulmen, io ubi fulmen?' ait. gemit auctor Apollo | |
| quas dedit ipse domos; Lernam Thebasque rependit | 890 |
| maestus et intento dubitat Tirynthius arcu; | |
| maternos plangit uolucer Danaeius Argos; | |
| flet Venus Harmoniae populos metuensque mariti | |
| stat procul et tacita Gradiuum respicit ira. | |
| increpat Aonios audax Tritonia diuos, | 895 |
| Iunonem tacitam furibunda silentia torquent. | |
| non tamen haec turbant pacem Iouis, ecce quierant | |
| iurgia cum mediis Capaneus auditus in astris, | |
| 'nullane pro trepidis,' clamabat, 'numina Thebis | |
| statis? ubi infandae segnes telluris alumni, | 900 |
| Bacchus et Alcides? piget instigare minores: | |
| tu potius uenias (quis enim concurrere nobis | |
| dignior?); en cineres Semelaeaque busta tenentur! | |
| nunc age, nunc totis in me conitere flammis, | |
| Iuppiter! an pauidas tonitru turbare puellas | 905 |
| fortior et soceri turres excindere Cadmi?' | |
| ingemuit dictis superum dolor; ipse furentem | |
| risit et incussa sanctarum mole comarum, | |
| 'quaenam spes hominum tumidae post proelia Phlegrae? | |
| tune etiam feriendus?' ait. premit undique lentum | 910 |
| turba deum frendens et tela ultricia poscit, | |
| nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx. | |
| ipsa dato nondum caelestis regia signo | |
| sponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes | |
| accurruntque imbres: Stygias rupisse catenas | 915 |
| Iapetum aut uictam supera ad conuexa leuari | |
| Inarimen Aetnamue putes. pudet ista timere | |
| caelicolas; sed cum in media uertigine mundi | |
| stare uirum insanasque uident deposcere pugnas, | |
| mirantur taciti et dubio pro fulmine pallent. | 920 |
| coeperat Ogygiae supra fastigia turris | |
| arcanum mugire polus caelumque tenebris | |
| auferri: tenet ille tamen, quas non uidet, arces, | |
| fulguraque attritis quotiens micuere procellis, | |
| 'his' ait 'in Thebas, his iam decet ignibus uti, | 925 |
| hinc renouare faces lassamque accendere quercum.' | |
| talia dicentem toto Ioue fulmen adactum | |
| corripuit: primae fugere in nubila cristae, | |
| et clipei niger umbo cadit, iamque omnia lucent | |
| membra uiri. cedunt acies, et terror utrimque, | 930 |
| quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas. | |
| [intra se stridere facem galeamque comasque | |
| quaerit, et urentem thoraca repellere dextra | |
| conatus ferri cinerem sub pectore tractat.] | |
| stat tamen, extremumque in sidera uersus anhelat, | 935 |
| pectoraque inuisis obicit fumantia muris; | |
| nec caderet, sed membra uirum terrena relinquunt, | |
| exuiturque animus; paulum si tardius artus | |
| cessissent, potuit fulmen sperare secundum. |