| ARBOR ATEDII MELIORIS | |
| Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet | 2.3.1 |
| arbor aquas complexa lacus; quae robore ab imo | |
| incurvata vadis redit inde cacumine recto | |
| ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis | |
| atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem. | 5 |
| quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas, | |
| Naides, et faciles, satis est, date carmina Fauni. | |
| Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae; | |
| ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen unam | |
| in Pholoen. silvis haec fluminibusque sequentis | 10 |
| nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat. | |
| iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci | |
| rura Quirinalesque fuga suspensa per agros | |
| Caelica tesca subit; ibi demum victa labore, | |
| fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti | 15 |
| stant sine fraude lares, flavos collegit amictus | |
| artius et niveae posuit se margine ripae. | |
| insequitur velox pecorum deus et sua credit | |
| conubia; ardenti iamiam suspiria librat | |
| pectore, iam praedae levis imminet. ecce citatos | 20 |
| advertit Diana gradus, dum per iuga septem | |
| errat Aventinaeque legit vestigia cervae. | |
| paenituit vidisse deam, conversaque fidas | |
| ad comites: 'numquamne avidis arcebo rapinis | |
| hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici | 25 |
| decrescet mihi turba chori?' sic deinde locuta | |
| depromit pharetra telum breve, quod neque flexis | |
| cornibus aut solito torquet stridore, sed una | |
| emisit contenta manu laevamque soporae | |
| Naidos aversa fertur tetigisse sagitta. | 30 |
| illa diem pariter surgens hostemque protervum | |
| vidit et in fontem, niveos ne panderet artus, | |
| sic tota cum veste ruit, stagnisque sub altis | |
| Pana sequi credens ima latus implicat alga. | |
| quid faceret subito deceptus praedo? nec altis | 35 |
| credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet | |
| pellis, et a tenero nandi rudis. omnia questus | |
| immitem Bromium, stagna invida et invida tela, | |
| primaevam visu platanum, cui longa propago | |
| innumeraeque manus et iturus in aethera vertex, | 40 |
| deposuit iuxta vivamque adgessit harenam | |
| optatisque aspergit aquis et talia mandat: | |
| 'vive diu nostri pignus memorabile voti, | |
| arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae | |
| tu saltem declinis ama, preme frondibus undam. | 45 |
| illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno | |
| aestuet aut dura feriatur grandine; tantum | |
| spargere tu laticem et foliis turbare memento. | |
| tunc ego teque diu recolam dominamque benignae | |
| sedis et inlaesa tutabor utramque senecta, | 50 |
| ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra | |
| populus et nostrae stupeant tua germina pinus.' | |
| sic ait. illa dei veteres animata calores | |
| uberibus stagnis obliquo pendula trunco | |
| incubat atque umbris scrutatur amantibus undas. | 55 |
| sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet | |
| nec patitur tactus. tandem eluctata sub auras | |
| libratur fundo rursusque enode cacumen | |
| ingeniosa levat, veluti descendat in imos | |
| stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais | 60 |
| odit et exclusos invitat gurgite ramos. | |
| Haec tibi parva quidem genitali luce paramus | |
| dona, sed ingenti forsan victura sub aevo. | |
| tu cuius placido posuere in pectore sedem | |
| blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus, | 65 |
| cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes | |
| improba, sed medius per honesta et dulcia limes, | |
| incorrupte fidem nullosque experte tumultus | |
| et secrete, palam quod digeris ordine vitam, | |
| idem auri facilis contemptor et optimus idem | 70 |
| comere divitias opibusque immittere lucem; | |
| hac longum florens animi morumque iuventa | |
| Iliacos aequare senes, et vincere persta | |
| quos pater Elysio, genetrix quos detulit annos: | |
| hoc illi duras exoravere sorores, | 75 |
| hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem | |
| ardua magnamimi revirescet gloria Blaesi. |