| CONSOLATIO AD FLAVIVM VRSVM DE | |
| AMISSIONE PVERI DELICATI | |
| Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis | 2.6.1 |
| lugendique modos. miserum est primaeva parenti | |
| pignera surgentesque (nefas!) accendere natos; | |
| durum et deserti praerepta coniuge partem | |
| conclamare tori, maesta et lamenta sororum | 5 |
| et fratrum gemitus; alte haec tamen at procul intrat | |
| altius in sensus, maioraque vulnera vincit | |
| plaga minor. famulum (quia rerum nomina caeca | |
| sic miscet Fortuna manu nec pectora novit), | |
| sed famulum gemis, Vrse, pium, sed amore fideque | 10 |
| has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto | |
| libertas ex mente fuit. ne comprime fletus, | |
| ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque, | |
| si tam dura placent, hominem gemis (heu mihi! subdo | |
| ipse faces), hominem, Vrse, tuum, cui dulce volenti | 15 |
| servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique | |
| imperiosus erat. quisnam haec in funera missos | |
| castiget luctus? gemit inter bella peremptum | |
| Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi, | |
| et volucres habuere rogum cervusque Maronem. | 20 |
| quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi | |
| te tantum cupientis erum, sed maior in ore | |
| spiritus et tenero manifesti in sanguine mores. | |
| optarent multum Graiae cuperentque Latinae | |
| sic peperisse nurus. non talem Cressa superbum | 25 |
| callida sollicito revocavit Thesea filo, | |
| nec Paris Oebalios talis visurus amores | |
| rusticus invitas deiecit in aequora pinus. | |
| non fallo aut cantus assueta licentia ducit: | |
| vidi et adhuc video, qualem nec bella caventem | 30 |
| litore virgineo Thetis occultavit Achillen, | |
| nec circum saevi fugientem moenia Phoebi | |
| Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae. | |
| qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque | |
| pulchrior et tantum domino minor! illius unus | 35 |
| ante decor, quantum praecedit clara minores | |
| luna faces quantumque alios premit Hesperos ignes. | |
| non tibi femineum vultu decus oraque supra | |
| mollis honos, qualis dubiae post crimina formae | |
| de sexu transire iubent: torva atque virilis | 40 |
| gratia; nec petulans acies, blandique severo | |
| igne oculi, qualis bellis iam casside, visu | |
| Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro | |
| crinis, et obsessae nondum primoque micantes | |
| flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem | 45 |
| educat Eurotas, teneri sic integer aevi | |
| Elin adit primosque Iovi puer approbat annos. | |
| nam pudor unde notae, mentis tranquillaque morum | |
| temperies teneroque animus maturior aevo | |
| carmine quo pandisse queam? saepe ille volentem | 50 |
| castigabat erum studioque altisque iuvabat | |
| consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam | |
| ille suus, vultumque tuo sumebat ab ore: | |
| dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama | |
| Cecropiamque fidem. sed laudum terminus esto, | 55 |
| quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra | |
| speravit tardi reditus Eumaeus Vlixis. | |
| Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus | |
| eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi? | |
| o quam divitiis censuque exutus opimo | 60 |
| fortior, Vrse, fores! si vel fumante ruina | |
| ructassent dites Vesuvina incendia Locroe, | |
| seu Pollentinos mersissent flumina saltus, | |
| seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas | |
| in dextrum torsisset aquas, paterere serena | 65 |
| fronte deos; sive alma fidem messisque negasset | |
| Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato | |
| larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum | |
| Invidia infelix animi vitalia vidit | |
| laedendique vias. | 70 |
| Vitae modo carcer adultae: | |
| nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille | |
| cum tribus Eleis unam trieterida lustris. | |
| attendit torvo tristis Rhamnusia vultu, | |
| ac primum implevitque toros oculisque nitorem | |
| addidit ac solito sublimius ora levavit, | 75 |
| heu! misero letale favens: seseque videndo | |
| torsit et invidia, mortemque amplexa iacenti | |
| iniecit nexus carpsitque immitis adunca | |
| ora verenda manu. quinta vix Phosphoros ora | |
| rorantem sternebat equum: iam litora duri | 80 |
| saeva, Philete, senis durumque Acheronta videbas, | |
| quo domini clamate sono! non saevius atros | |
| nigrasset planctu genetrix sibi saeva lacertos, | |
| nec pater; et certe qui vidit funera frater | |
| erubuit vinci. sed nec servilis adempto | 85 |
| ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos | |
| et Cilicum messes Phariaeque exempta volucri | |
| cinnama et Assyrio manantes gramine sucos, | |
| et domini fletus: hos tantum hausere favillae, | |
| hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos | 90 |
| restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa | |
| quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris | |
| quam gemitus. | |
| Sed et ipse iuvat: quid terga dolori, | |
| Vrse, damus? quid damna foves et pectore iniquo | |
| vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis? | 95 |
| quid caram crucias tam saevis luctibus umbram? | |
| eximius licet ille animi meritusque doleri: | |
| solvisti. subit ille pios carpitque quietem | |
| Elysiam clarosque illic fortasse parentes | |
| invenit; aut illi per amoena silentia Lethes | 100 |
| forsan Avernales adludunt undique mixtae | |
| Naides, obliquoque notat Proserpina vultu. | |
| Pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton, | |
| forsan et ipse dabit, moresque habitusque decoros | |
| monstrabit gaudens similemque docebit amari. | 105 |