| LIBER TERTIVS | |
| STATIVS POLLIO SVO SALVTEM | |
| Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter | 3.pr.1 |
| inhaeres quiete dignissime, non habeo diu probandam | |
| libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis | |
| in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri | |
| frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae | 5 |
| penetrali seductus altius litteras intro et in omnis a te | |
| studiorum sinus ducor. securus itaque tertius hic Silvarum | |
| nostrarum liber ad te mittitur. habuerat quidem et secun- | |
| dus te testem, sed hic habet auctorem. nam primum limen | |
| eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo con- | 10 |
| secratum, statim ut videram, his versibus adoravi. sequitur | |
| libellus quo splendidissimum et mihi iucundissimum iu- | |
| venem Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum | |
| ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prose- | |
| cutus sum. merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod | 15 |
| ex studiis nostris solacium, cum lugeret veris (quod iam | |
| rarissimum est) lacrimis senem patrem. Earinus praeterea, | |
| Germanici nostri libertus scis quamdiu desiderium eius | |
| moratus sim, cum petisset ut capillos suos quos cum gem- | |
| mata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mitte- | 20 |
| bat, versibus dedicarem. summa est ecloga qua mecum | |
| secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. hic, si verum | |
| dicimus, sermo est, et quidem securus ut cum uxore et qui | |
| persuadere malit quam placere. huic praecipue libello | |
| favebis cum scias hanc destinationem quietis meae tibi | 25 |
| maxime intendere meque non tam in patriam quam ad | |
| te secedere. vale. |