| HERCVLES SVRRENTINVS POLLII FELICIS | |
| Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra | 3.1.1 |
| Pollius et causas designat desidis anni, | |
| quod coleris maiore tholo nec litora pauper | |
| nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis, | |
| sed nitidos postes Graisque effulta metallis | 5 |
| culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti | |
| ignis ab Oetaea conscenderis aethera flamma. | |
| Vix oculis animoque fides. tune ille reclusi | |
| liminis et parvae custos inglorius arae? | |
| unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti | 10 |
| Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum. | |
| o velox pietas! steriles hic nuper harenas | |
| ad sparsum pelago montis latus hirtaque dumis | |
| saxa nec ulla pati faciles vestigia terras | |
| cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes | 15 |
| ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro | |
| an Getica venere lyra? stupet ipse labores | |
| annus, et angusti bis seno limite menses | |
| longaevum mirantur opus. deus attulit arces | |
| erexitque suas, atque obluctantia saxa | 20 |
| summovit nitens et magno pectore montem | |
| reppulit: immitem credas iussisse novercam. | |
| Ergo age, seu patrios liber iam legibus Argos | |
| incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas, | |
| sive tui solium Iovis et virtute parata | 25 |
| astra tenes, haustumque tibi succincta beati | |
| nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe: | |
| huc ades et genium templis nascentibus infer. | |
| non te Lerna nocens nec pauperis arva Molorchi | |
| nec formidatus Nemees ager antraque poscunt | 30 |
| Thracia nec Pharii polluta altaria regis, | |
| sed felix simplexque domus fraudumque malarum | |
| inscia et hospitibus superis dignissima sedes. | |
| pone truces arcus agmenque immite pharetrae | |
| et regum multo perfusum sanguine robur, | 35 |
| instratumque umeris dimitte gerentibus hostem. | |
| hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho | |
| texitur et signis crescit torus asper eburnis. | |
| pacatus mitisque veni nec turbidus ira | |
| nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge | 40 |
| confectum thiasis et multo fratre madentem | |
| detinuit, qualemque vagae post crimina noctis | |
| Thespius obstupuit, totiens socer. hic tibi festa | |
| gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus irae | |
| annua veloci peragunt certamina lustro. | 45 |
| hic templis inscriptus avo gaudente sacerdos | |
| parvus adhuc similisque tui cum prima novercae | |
| monstra manu premeres atque exanimata doleres. | |
| Sed quaenam subiti, veneranda, exordia templi | |
| dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit | 50 |
| Alcides tensoque modos imitabitur arcu. | |
| Tempus erat caeli cum torrentissimus axis | |
| incumbit terris ictusque Hyperione multo | |
| acer anhelantis incendit Sirius agros. | |
| iamque dies aderat profugis cum regibus aptum | 55 |
| fumat Aricinum Triviae nemus et face multa | |
| conscius Hippolyti splendet lacus; ipsa coronat | |
| emeritos Diana canes et spicula terget | |
| et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis | |
| Itala terra focis Hecateidas excolit idus. | 60 |
| ast ego, Dardaniae quamvis sub collibus Albae | |
| rus proprium magnique ducis mihi munere currens | |
| unda domi curas mulcere aestusque levare | |
| sufficerent, notas Sirenum nomine rupes | |
| facundique larem Polli non hospes habebam, | 65 |
| assidue moresque viri pacemque novosque | |
| Pieridum flores intactaque carmina discens. | |
| forte diem Triviae dum litore ducimus udo | |
| angustasque fores adsuetaque tecta gravati | |
| frondibus et patula defendimus arbore soles, | 70 |
| delituit caelum et subitis lux candida cessit | |
| nubibus ac tenuis graviore favonius austro | |
| immaduit; qualem Libyae Saturnia nimbum | |
| attulit, Iliaco dum dives Elissa marito | |
| donatur testesque ululant per devia nymphae. | 75 |
| diffugimus, festasque dapes redimitaque vina | |
| abripiunt famuli; nec quo convivia migrent, | |
| quamvis innumerae gaudentia rura superne | |
| insedere domus et multo culmine dives | |
| mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbi | 80 |
| suadebant laesique fides reditura sereni. | |
| stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi | |
| et magnum Alciden humili lare parva premebat, | |
| fluctivagos nautas scrutatoresque profundi | |
| vix operire capax. huc omnis turba coimus, | 85 |
| huc epulae ditesque tori coetusque ministrum | |
| stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae. | |
| non cepere fores, angustaque deficit aedes. | |
| erubuit risitque deus dilectaque Polli | |
| corda subit blandisque virum complectitur ulnis. | 90 |
| 'tune,' inquit 'largitor opum, qui mente profusa | |
| tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti | |
| Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti, | |
| tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus | |
| aeraque, tot scripto viventes lumine ceras | 95 |
| fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam | |
| te gauderet, erant? longo tu tramite nudos | |
| texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum, | |
| nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis, | |
| ne sorderet iter. curvi tu litoris ora | 100 |
| clausisti calidas gemina testudine nymphas. | |
| vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni | |
| Pollius? et talis hilaris tamen intro penates | |
| et litus quod pandis, amo. sed proxima sedem | |
| despicit et tacite ridet mea limina Iuno. | 105 |
| da templum dignasque tuis conatibus aras, | |
| quas puppes velis nolint transire secundis, | |
| quo Pater aetherius mensisque accita deorum | |
| turba et ab excelso veniat soror hospita templo. | |
| nec te, quod solidus contra riget umbo maligni | 110 |
| montis et immenso non umquam exesus ab aevo, | |
| terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo | |
| asperaque invitae perfringam viscera terrae. | |
| incipe et Herculeis fidens hortatibus aude. | |
| non Amphioniae steterint velocius arces | 115 |
| Pergameusve labor.' dixit mentemque reliquit. | |
| Nec mora, cum scripta formatur imagine tela. | |
| innumerae coiere manus: his caedere silvas | |
| et levare trabes, illis immergere curae | |
| fundamenta solo. coquitur pars umida terrae | 120 |
| protectura hiemes atque exclusura pruinas, | |
| indomitusque silex curva fornace liquescit. | |
| praecipuus sed enim labor est excindere dextra | |
| oppositas rupes et saxa negantia ferro. | |
| hic pater ipse loci positis Tirynthius armis | 125 |
| insudat validaque solum deforme bipenni, | |
| cum grave nocturna caelum subtexitur umbra, | |
| ipse fodit, ditesque Caprae viridesque resultant | |
| Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo. | |
| non tam grande sonat motis incudibus Aetne | 130 |
| cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris | |
| Lemniacis fragor est ubi flammeus aegida caelat | |
| Mulciber et castis exornat Pallada donis. | |
| decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi | |
| artifices mirantur opus. vix annus anhelat | 135 |
| alter, et ingenti dives Tirynthius arce | |
| despectat fluctus et iunctae tecta novercae | |
| provocat et dignis invitat Pallada templis. | |
| iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens | |
| fumat harena sacris. hos nec Pisaeus honores | 140 |
| Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae. | |
| nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos, | |
| cedat atrox Nemee: litat hic felicior infans. | |
| ipsae puniceis virides Nereides antris | |
| exsiliunt ultro, scopulis umentibus haerent, | 145 |
| nec pudet occulte nudas spectare palaestras. | |
| spectat et Icario nemorosus palmite Gaurus, | |
| silvaque quae fixam pelago Nesida coronat, | |
| et placidus Limon, omenque Euploea carinis, | |
| et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias | 150 |
| addisces, Misene, tubas, ridetque benigna | |
| Parthenope gentile sacrum nudosque virorum | |
| certatus et parva suae simulacra coronae. | |
| Quin age et ipse libens proprii certaminis actus | |
| invicta dignare manu; seu nubila disco | 155 |
| findere seu volucres Zephyros praecedere telo | |
| seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras, | |
| indulge sacris et, si tibi poma supersunt | |
| Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae; | |
| nam capit et tantum non degenerabit honorem. | 160 |
| quod si dulce decus viridesque resumeret annos, | |
| (da veniam, Alcide,) fors hic et pensa tulisses. | |
| Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras | |
| libamenta tuli. nunc ipse in limine—cerno | |
| solventem voces et talia dicta ferentem: | 165 |
| 'macte animis opibusque meos imitate labores, | |
| qui rigidas rupes infecundaeque pudenda | |
| naturae deserta domas et vertis in usum | |
| lustra habitata feris, foedeque latentia profers | |
| numina. quae tibi nunc meritorum praemia solvam? | 170 |
| quas referam grates? Parcarum fila tenebo | |
| extendamque colus (duram scio vincere Mortem); | |
| avertam luctus et tristia damna vetabo | |
| teque nihil laesum viridi renovabo senecta | |
| concedamque diu iuvenes spectare nepotes, | 175 |
| donec et hic sponsae maturus et illa marito, | |
| rursus et ex illis soboles nova grexque protervus | |
| nunc umeris inreptet avi nunc agmine blando | |
| certatim placidae concurrat ad oscula Pollae. | |
| nam templis numquam statuetur terminus aevi | 180 |
| dum me flammigeri portabit machina caeli. | |
| nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos | |
| nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.' | |
| Sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem | |
| populeaque movens albentia tempora silva | 185 |
| et Styga et aetherii iuravit fulmina Patris. |