| PROPEMPTICON MAECIO CELERI | |
| 'Di quibus audaces amor est servare carinas | 3.2.1 |
| saevaque ventosi mulcere pericula ponti, | |
| sternite molle fretum placidumque advertite votis | |
| concilium, et lenis non obstrepat unda precanti: | |
| grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo | 5 |
| depositum; iuvenis dubio committitur alto | |
| Maecius atque animae partem super aequora nostrae | |
| maiorem transferre parat. proferte benigna | |
| sidera et antemnae gemino considite cornu, | |
| Oebalii fratres; vobis pontusque polusque | 10 |
| luceat; Iliacae longe nimbosa sororis | |
| astra fugate, precor, totoque excludite caelo. | |
| vos quoque caeruleum ponti, Nereides, agmen, | |
| quis honor et regni cessit fortuna secundi, | |
| (dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti), | 15 |
| surgite de vitreis spumosae Doridos antris | |
| Baianosque sinus et feta tepentibus undis | |
| litora tranquillo certatim ambite natatu, | |
| quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet | |
| nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus. | 20 |
| nec quaerenda diu; modo nam trans aequora terris | |
| prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum, | |
| prima salutavit Capreas et margine dextro | |
| sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae. | |
| huius utrumque latus molli praecingite gyro, | 25 |
| partitaeque vices vos stuppea tendite mali | |
| vincula, vos summis adnectite sipara velis, | |
| vos Zephyris aperite sinus; pars transtra reponat, | |
| pars demittat aquis curvae moderamina puppis; | |
| sint quibus exploret primos gravis artemo flatus, | 30 |
| quaeque secuturam religent post terga phaselon | |
| uncaque summersae penitus retinacula vellant; | |
| temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus: | |
| officio careat glaucarum nulla sororum. | |
| hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton | 35 |
| praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris | |
| Glaucus, adhuc patriis quotiens adlabitur oris | |
| litoream blanda feriens Anthedona cauda. | |
| tu tamen ante omnes diva cum matre, Palaemon, | |
| annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas, | 40 |
| nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro. | |
| et pater Aeolio frangit qui carcere ventos, | |
| cui varii flatus omnisque per aequora mundi | |
| spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent, | |
| artius obiecto Borean Eurumque Notumque | 45 |
| monte premat: soli Zephyro sit copia caeli, | |
| solus agat puppes summasque supernatet undas | |
| assiduus pelago; donec tua turbine nullo | |
| laeta Paraetoniis adsignet carbasa ripis.' | |
| Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantes | 50 |
| increpat. ecce meum timido iam frigore pectus | |
| labitur et nequeo, quamvis movet ominis horror, | |
| claudere suspensos oculorum in margine fletus. | |
| iamque ratem terris divisit fune soluto | |
| navita et angustum deiecit in aequora pontem. | 55 |
| saevus et e puppi longo clamore magister | |
| dissipat amplexus atque oscula fida revellit, | |
| nec longum cara licet in cervice morari. | |
| attamen in terras e plebe novissimus omni | |
| ibo, nec egrediar nisi iam ⏕ –́ ̆ carina. | 60 |
| Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor | |
| fecit iter, solidaeque pios telluris alumnos | |
| expulit in fluctus pelagoque immisit hianti, | |
| audax ingenii? nec enim temeraria virtus | |
| illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae | 65 |
| iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum. | |
| usque adeone parum lentas transire paludes | |
| stagnaque et angustos summittere pontibus amnes? | |
| imus in abruptum gentilesque undique terras | |
| fugimus exigua clausi trabe et aëre nudo. | 70 |
| inde furor ventis indignataeque procellae | |
| et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti. | |
| ante rates pigro torpebant aequora somno, | |
| nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus | |
| audebant. visis tumuerunt puppibus undae, | 75 |
| inque hominem surrexit hiems. tunc nubila Plias | |
| Oleniumque pecus, solito tunc peior Orion. | |
| Iusta queror. fugit ecce vagas ratis acta per undas | |
| paulatim minor et longe servantia vincit | |
| lumina, tot gracili ligno complexa timores, | 80 |
| quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris | |
| portatura, Celer. quos nunc ego pectore somnos | |
| quosve queam perferre dies? quis cuncta paventi | |
| nuntius an facili te praetermiserit unda | |
| Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis | 85 |
| fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi, | |
| quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores, | |
| quae pax Carpathio, quali te subvehat aura | |
| Doris Agenorei furtis blandita iuvenci? | |
| sed merui questus. quid enim te castra petente | 90 |
| non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos | |
| Cimmeriumque chaos? starem prope bellica regis | |
| signa mei, seu tela manu seu frena teneres, | |
| armatis seu iura dares; operumque tuorum | |
| etsi non socius, certe mirator adessem. | 95 |
| si quondam magno Phoenix reverendus Achilli | |
| litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit | |
| imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae, | |
| cur nobis ignavus amor? sed pectore fido | |
| numquam abero longisque sequar tua carbasa votis. | 100 |
| Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris, | |
| nunc regina Phari numenque Orientis anheli, | |
| excipe multisono puppem Mareotida sistro; | |
| ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa | |
| signa Palaestinasque dedit frenare cohortes, | 105 |
| ipsa manu placida per limina festa sacrosque | |
| duc portus urbesque tuas. te praeside noscat | |
| unde paludosi fecunda licentia Nili, | |
| cur vada desidant et ripa coerceat undas | |
| Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis, | 110 |
| curve Therapnaei lasciviat ora Canopi, | |
| cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras, | |
| vilia cur magnos aequent animalia divos; | |
| quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix, | |
| quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili | 115 |
| mergat adoratus trepidis pastoribus Apis. | |
| duc et ad Emathios manes ubi belliger urbis | |
| conditor Hyblaeo perfusus nectare durat, | |
| anguiferamque domum blando qua mersa veneno | |
| Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas. | 120 |
| usque et in Assyrias sedes mandataque castra | |
| prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino. | |
| nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis | |
| notus adhuc tantum maioris lumine clavi, | |
| iam tamen et turmas facili praevertere gyro | 125 |
| fortis et Eoas iaculo damnare sagittas. | |
| Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus | |
| Caesar ab emerito iubeat discedere bello, | |
| at nos hoc iterum stantes in litore vastos | |
| cernemus fluctus aliasque rogabimus auras. | 130 |
| o tum quantus ego aut quanta votiva movebo | |
| plectra lyra, cum me magna cervice ligatum | |
| attolles umeris atque in mea pectora primum | |
| incumbes e puppe novus, servataque reddes | |
| colloquia inque vicem medios narrabimus annos; | 135 |
| tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque | |
| antiquae Babylonis opes et Zeuma, Latinae | |
| pacis iter, qua dulce nemus florentis Idymes, | |
| qua pretiosa Tyros rubeat, qua purpura suco | |
| Sidoniis iterata cadis, ubi germine primum | 140 |
| candida felices sudent opobalsama virgae; | |
| ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis | |
| quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas. |