| GRATVLATIO AD IVLIVM MENECRATEN | |
| Pande fores superum vittataque templa Sabaeis | 4.8.1 |
| nubibus et pecudum fibris spirantibus imple, | |
| Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget | |
| tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus | |
| crescit et insani solatur damna Vesevi. | 5 |
| nec solum festas secreta Neapolis aras | |
| ambiat: et socii portus dilectaque miti | |
| terra Dicarcheo nec non plaga cara madenti | |
| Surrentina deo sertis altaria cingat, | |
| materni qua litus avi, quem turba nepotum | 10 |
| circumit et similes contendit reddere vultus. | |
| gaudeat et Libyca praesignis avunculus hasta, | |
| quaeque sibi genitos putat attollitque benigno | |
| Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti | |
| lumina das patriae. dulcis tremit ecce tumultus | 15 |
| tot dominis clamata domus. procul atra recedat | |
| Invidia atque alio liventia pectora flectat: | |
| his senium longaeque decus virtutis et alba | |
| Atropos et patrius lauros promisit Apollo. | |
| Ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis | 20 |
| ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis, | |
| omen erat. venit totiens Lucina piumque | |
| intravit repetita larem. sic fertilis, oro, | |
| stet domus et donis numquam mutata sacratis. | |
| macte, quod et proles tibi saepius aucta virili | 25 |
| robore, sed iuveni laetanda et virgo parenti: | |
| aptior his virtus, citius dabit illa nepotes, | |
| qualis maternis Helene iam digna palaestris | |
| inter Amyclaeos reptabat candida fratres; | |
| vel qualis caeli facies, ubi nocte serena | 30 |
| admovere iubar mediae duo sidera lunae. | |
| Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus | |
| irascorque etiam, quantum irascuntur amantes. | |
| tantane me decuit vulgari gaudia fama | |
| noscere? cumque tibi vagiret tertius infans, | 35 |
| protinus ingenti non venit nuntia cursu | |
| littera, quae festos cumulare altaribus ignes | |
| et redimire chelyn postesque ornare iuberet | |
| Albanoque cadum sordentem promere fumo | |
| et cantu signare diem? sed tardus inersque | 40 |
| nunc demum mea vota cano: tua culpa tuusque | |
| hic pudor. ulterius sed enim producere questus | |
| non licet; en hilaris circumstat turba tuorum | |
| defensatque patrem. quem non hoc agmine vincas? | |
| di patrii, quos auguriis super aequora magnis | 45 |
| litus ad Ausonium devexit Abantia classis, | |
| tu, ductor populi longe migrantis, Apollo, | |
| cuius adhuc volucrem laeva cervice sedentem | |
| respiciens blande felix Eumelus adorat, | |
| tuque, Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo | 50 |
| votivam taciti quassamus lampada mystae, | |
| et vos, Tyndaridae, quos non horrenda Lycurgi | |
| Taygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae: | |
| hos cum plebe sua patrii servate penates. | |
| sint, qui fessam aevo crebrisque laboribus urbem | 55 |
| voce opibusque iuvent viridique in nomine servent. | |
| his placidos genitor mores largumque nitorem | |
| monstret avus, pulchrae studium virtutis uterque. | |
| quippe et opes et origo sinunt hanc lampade prima | |
| patricias intrare fores, hos pube sub ipsa, | 60 |
| si modo prona bonis invicti Caesaris adsint | |
| numina, Romulei limen pulsare senatus. |