| HENDECASYLLABI IOCOSI AD PLOTIVM | |
| GRYPVM | |
| Est sane iocus iste, quod libellum | 4.9.1 |
| misisti mihi, Grype, pro libello. | |
| urbanum tamen hoc potest videri, | |
| si post hoc aliquid mihi remittas; | |
| nam si ludere, Grype, perseveras, | 5 |
| non ludis. licet, ecce, computemus! | |
| noster purpureus novusque charta | |
| et binis decoratus umbilicis, | |
| praeter me mihi constitit decussis: | |
| tu rosum tineis situque putrem, | 10 |
| quales aut Libycis madent olivis | |
| aut tus Niliacum piperve servant | |
| aut Byzantiacos colunt lacertos; | |
| nec saltem tua dicta continentem | |
| quae trino iuvenis foro tonabas, | 15 |
| aut centum prope iudices, priusquam | |
| te Germanicus arbitrum sequenti | |
| annonae dedit omniumque late | |
| praefecit stationibus viarum; | |
| sed Bruti senis oscitationes | 20 |
| de capsa miseri libellionis, | |
| emptum plus minus asse Gaiano, | |
| donas. usque adeone defuerunt | |
| caesis pillea suta de lacernis | |
| vel mantelia luridaeve mappae, | 25 |
| chartae Thebaicaeve Caricaeve? | |
| nusquam turbine conditus ruenti | |
| prunorum globus atque cottanorum? | |
| non enlychnia sicca, non replictae | |
| bulborum tunicae? nec ova tantum, | 30 |
| nec lenes halicae, nec asperum far? | |
| nusquam Cinyphiis vagata campis | |
| curvarum domus uda coclearum? | |
| non lardum grave debilisve perna? | |
| non Lucanica, non graves Falisci, | 35 |
| non sal oxyporumve caseusve? | |
| aut panes nitidantis aphronitri? | |
| vel passum psithiis suis recoctum, | |
| dulci defruta vel lutosa caeno? | |
| quantum nec dare cereos olentes, | 40 |
| cultellum tenuesve codicillos? | |
| ollares, rogo, non licebat uvas, | |
| Cumano patinas in orbe tortas | |
| aut unam dare synthesin (quid horres?) | |
| alborum calicum atque caccaborum? | 45 |
| sed certa velut aequus in statera, | |
| nil mutas, sed idem mihi rependis. | |
| quid si cum bene mane semicrudus | |
| inlatam tibi dixero salutem, | |
| et tu me vicibus domi salutes? | 50 |
| aut cum me dape iuveris opima, | |
| exspectes similes et ipse cenas? | |
| irascor tibi, Grype. sed valebis; | |
| tantum ne mihi, quo soles lepore, | |
| et nunc hendecasyllabos remittas. | 55 |