| LIBER QVINTVS | |
| STATIVS ABASCANTO SVO SALVTEM | |
| Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, | 5.pr.1 |
| cum publice prosint. pietas, quam Priscillae tuae praestas, | |
| et morum tuorum pars, et nulli non conciliare te, prae- | |
| cipue marito, potest. uxorem enim vivam amare voluptas | |
| est, defunctam religio. ego tamen huic operi non ut unus | 5 |
| e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. amavit enim | |
| uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam proba- | |
| tiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. | |
| praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro | |
| mea mediocritate conitor. nam qui bona fide deos colit, | 10 |
| amat et sacerdotes. sed quamvis propiorem usum amici- | |
| tiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum | |
| invenisse materiam. |