| ARGONAUTICON LIBER SEXTUS | |
| At vigil isdem ardet furiis Gradivus et acri | 6.1 |
| corde tumet nec quas acies, quae castra sequatur | |
| invenit. ire placet tandem[que] praesensque tueri, | |
| sternere si Minyas magnoque rependere luctu | |
| regis pacta queat Graiamque absumere pubem. | 5 |
| impulit hinc currus monstrum inrevocabile belli | |
| concutiens Scythiaeque super tentoria sistit. | |
| protinus e castris fugit sopor: excita tela, | |
| turbati coiere duces. hos insuper ingens | |
| fama movet, rate quae sacra vulgabat Achivos | 10 |
| advenisse sui repe<te>nte<s> vellera Phrixi, | |
| quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextra | |
| luserit Aeetes atque in sua traxerit arma. | |
| Ergo consiliis dum nox vacat alta movendis | |
| legatos placet ire duces mandataque Perses | 15 |
| edocet, adfari Minyas fraudemque tyranni | |
| ut moneant. quinam hinc animos averterit error? | |
| se primum Haemoniis hortatum ea vellera terris | |
| reddere et exuvias pecudis dimittere sacrae: | |
| hinc odium et tanti venisse exordia belli. | 20 |
| quin potius dextramque suam suaque arma sequantur | |
| aut remeent (neque enim Aeetae promissa fidemque | |
| esse loco). abstineant alienae sanguine pugnae. | |
| non illos ideo tanti venisse labores | |
| per maris. ignotis quid opus concurrere nec quos | 25 |
| oderis? haec medio Perses dum tempore mandat, | |
| aureus effulsit campis rubor armaque et acres | |
| sponte sua strepuere tubae. Mars saevus ab altis | |
| 'hostis io,' conclamat equis 'agite ite [ite], propinquat!' | |
| ac simul hinc Colchos, hinc fundit in aequora Persen. | 30 |
| [tum gens quaeque suis commisit proelia telis | |
| voxque dei pariter pugnas audita per omnes.] | |
| Hinc age Rhipaeo quos videris orbe furores, | |
| Musa, mone, quanto Scythiam molimine Perses | |
| concierit, quis fretus equis per bella virisque. | 35 |
| verum ego nec numero memorem nec nomine cunctos | |
| mille vel ora movens. neque enim plaga gentibus ulla | |
| ditior: aeterno quamquam Maeotia pubes | |
| Marte cadat, pingui numquam tamen ubere defit | |
| quod geminas Arctos magnumque quod impleat Anguem | 40 |
| ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes. | |
| Miserat ardentes mox ipsa secutus Alanos | |
| Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis, | |
| pacta quod Albano coniunx Medea tyranno, | |
| nescius heu quanti thalamos ascendere monstri | 45 |
| arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas, | |
| gratior ipse deis orbaque beatior aula. | |
| proxima Bisaltae legio ductorque Colaxes, | |
| sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris | |
| progenuit viridem Myracen Tibisenaque iuxta | 50 |
| ostia, semifero—dignum si credere—captus | |
| corpore, nec nymphae geminos exhorruit angues. | |
| cuncta phalanx insigne Iovis caelataque gestat | |
| tegmina dispersos trifidis ardoribus ignes; | |
| nec primus radios, miles Romane, corusci | 55 |
| fulminis et rutilas scutis diffuderis alas. | |
| insuper auratos collo gerit ipse dracones, | |
| matris Horae specimen, linguisque adversus utrimque | |
| congruit et tereti serpens dat vulnere gemmae. | |
| tertius unanimis veniens cum milibus Auchus | 60 |
| Cimmerias ostentat opes, cui candidus olim | |
| crinis inest, natale decus; dat longior aetas | |
| iam speciem; triplici percurrens tempora nodo | |
| demittit sacro geminas a vertice vittas. | |
| Datin Achaemeniae gravior de vulnere pugnae | 65 |
| misit in arma Daraps, acies quem Martia circum | |
| Gangaridum potaque Gerus quos efferat unda | |
| quique lacum cinxere Bycen. non defuit Anxur, | |
| non Radalo cum fratre Sydon, Acesinaque laevo | |
| omine fatidicae †Phrixus† movet agmina cervae. | 70 |
| ipsa comes saetis fulgens et cornibus aureis | |
| ante aciem celsi vehitur gestamine conti | |
| maesta nec in saevae lucos reditura Dianae. | |
| movit et Hylaea supplex cum gente Syenen | |
| impia germani praetentans vulnera Perses. | 75 |
| densior haud usquam nec celsior extulit ullas | |
| silva trabes fessaeque prius rediere sagittae | |
| <. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .> | |
| quin et ab Hyrcanis Titanius expulit antris | |
| Ciris in arma viros plaustrisque ad proelia cunctas | 80 |
| Coelaletae traxere manus. ibi sutilis illis | |
| est domus et crudo residens sub vellere coniunx | |
| et puer e primo torquens temone cateias. | |
| linquitur abruptus pelago Tyra, linquitur et mons | |
| Ambenus et gelidis pollens Ophiusa venenis | 85 |
| degeneresque ruunt Sindi glomerantque paterno | |
| crimine nunc etiam metuentes verbera turmas. | |
| hos super aeratam Phalces agit aequore nubem | |
| cum fremitu densique levant vexilla Coralli, | |
| barbaricae quis signa rotae ferrataque dorso | 90 |
| forma suum truncaeque, Iovis simulacra, columnae. | |
| proelia nec rauco curant incendere cornu | |
| indigenas sed rite duces et prisca suorum | |
| facta canunt veterumque, viris hortamina, laudes. | |
| ast ubi Sidonicas inter pedes aequat habenas | 95 |
| illinc iuratos in se trahit Aea Batarnas, | |
| quos duce Teutagono crudi mora corticis armat | |
| aequaque nec ferro brevior nec rumpia ligno. | |
| nec procul albentes gemina ferit aclyde parmas | |
| hiberni qui terga Novae gelidumque securi | 100 |
| eruit et tota non audit Alazona ripa. | |
| <. . . . . . . . . . . . . . . . . . .> | 101a |
| quosque Taras niveumque ferax Euarchus olorum. | 102 |
| te quoque venturis, ingens Ariasmene, saeclis | |
| tradiderim, molem belli lateque ferentem | |
| undique falcatos deserta per aequora currus. | 105 |
| insequitur Drangea phalanx claustrisque profusi | |
| Caspiadae, quis turba canum non segnius acres | |
| exsilit ad lituos pugnasque capessit eriles. | |
| inde etiam par mortis honos tumulisque recepti | |
| inter avos positusque virum. nam pectora ferro | 110 |
| terribilesque innexa iubas ruit agmine nigro | |
| latratu<que> cohors quanto sonat horrida Ditis | |
| ianua vel superas Hecates comitatus in auras. | |
| ducit ab Hyrcanis vates sacer agmina lucis | |
| Vanus, eum Scythiae iam tertia viderat aetas | 115 |
| magnanimos Minyas Argoaque vela canentem. | |
| illius et dites monitis spondentibus Indi | |
| et centumgeminae Lagea novalia Thebes | |
| totaque Rhipaeo Panchaia rapta triumpho. | |
| discolor hastatas effudit Hiberia turmas, | 120 |
| quas Otaces, quas Latris agunt, et raptor amorum | |
| Neurus et expertes canentis Iazyges aevi. | |
| namque ubi iam vires gelidae notusque refutat | |
| arcus et inceptus iam lancea temnit eriles | |
| magnanimis mos ductus avis haud segnia mortis | 125 |
| iura pati, dextra sed carae occumbere prolis | |
| ense dato, rumpuntque moras natusque parensque, | |
| ambo animis, ambo miri tam fortibus actis. | |
| hic et odorato spirantes crine †Mycael† | |
| Cessaeaeque manus et qui tua iugera nondum | 130 |
| eruis, ignotis insons Arimaspe metallis, | |
| doctus et Auchates patulo vaga vincula gyro | |
| spargere et extremas laqueis adducere turmas. | |
| non ego sanguineis gestantem tympana bellis | |
| Thyrsaget<en> cinctumque vagis post terga silebo | 135 |
| pellibus et nexas viridantem floribus hastas. | |
| fama ducem Iovis et Cadmi de sanguine Bacchum | |
| hac quoque turiferos, felicia regna, Sabaeos, | |
| hac Arabas fudisse manu, mox rumperet Hebri | |
| cum vada Thyrsagetas gelida liquisse sub Arcto. | 140 |
| illis omnis adhuc veterum tenor et sacer aeris | |
| pulsus et eoae memoratrix tibia pugnae. | |
| iungit opes Emeda suas, sua signa secuti | |
| Exomatae Torynique et flavi crine Satarchae. | |
| mellis honor Torynis, ditant sua mulctra Satarchen, | 145 |
| Exomatas venatus alit nec clarior ullis | |
| Arctos equis. abeunt Hypanin fragilemque per undam | |
| tigridis aut saevae profugi cum prole leaenae | |
| maestaque suspectae mater stupet aggere ripae. | |
| impulit et dubios Phrixei velleris ardor | 150 |
| Centoras et diros magico terrore Choatras. | |
| omnibus in superos saevus honor, omnibus artes | |
| monstrificae, nunc vere novo compescere frondes, | |
| nunc subitam trepidis Maeotin solvere plaustris. | |
| maximus hos inter Stygia venit arte Coastes. | 155 |
| sollicitat nec Martis amor, sed fama Cytaeae | |
| virginis et paribus spirans Medea venenis. | |
| gaudet Averna palus, gaudet iam nocte quieta | |
| portitor et tuto veniens Latonia caelo. | |
| ibant et geminis aequantes cornibus alas | 160 |
| Balloniti comitumque celer mutator equorum | |
| Moesus et ingentis frenator Sarmata conti. | |
| nec tot ab extremo fluctus agit aequore nec sic | |
| fratribus adversa Boreas respondet ab unda | |
| aut is apud fluvios volucrum canor, aethera quantus | 165 |
| tunc lituum concentus adit lymphataque miscet | |
| milia, quot foliis, quot floribus incipit annus. | |
| ipse rotis gemit ictus ager tremibundaque pulsu | |
| nutat humus, quatit ut saevo cum fulmine Phlegram | |
| Iuppiter atque imis Typhoea verberat arvis. | 170 |
| Prima tenent illinc patriis Absyrtus in armis | |
| et gener ingentesque inter sua milia reges. | |
| at circa Aesoniden Danaum manus ipsaque Pallas | |
| aegide terrifica, quam nec dea lassat habendo | |
| nec pater horrentem colubris vultuque tremendam | 175 |
| Gorgoneo. nec semineces ostendere crines | |
| tempus adhuc primasque sinit concurrere pugnas. | |
| impulit hos contra Mavors pater et mala leti | |
| Gaudia Tisiphoneque caput per nubila tollens | |
| ad sonitum litui mediaque altissima pugna | 180 |
| necdum clara quibus sese Fuga mentibus addat. | |
| Illi ubi consertis iunxere frementia telis | |
| agmina virque virum galeis adflavit adactis | |
| continuo hinc obitus perfractaque caedibus arma | |
| corporaque, alternus cruor alternaeque ruinae. | 185 |
| volvit ager galeas et thorax erigit imbres | |
| sanguineos. hinc barbarici glomerantur ovatus, | |
| hinc gemitus mixtaeque virum cum pulvere vitae. | |
| Caspius Aeaeum correpto crine Monesen | |
| abstulit; hinc pariter Colchi Graique sequuntur | 190 |
| missilibus; rapit ille necem praedamque relinquit | |
| nec sociis iam cura viri. Dipsanta Caresus | |
| Strymonaque obscura spargentem vulnera funda | |
| deicit. Albani cadit ipse Chremedoni[di]s hasta | |
| iamque latet currusque super turmaeque feruntur. | 195 |
| processere Melas et Idasmenus. incipit hasta | |
| ante Melas, levis ast abies elusit utrumque. | |
| ensibus inde ruunt. prior occupat aere citato | |
| cassidis ima Melas, infracta est vulnere cervix. | |
| mixta perit virtus: nescit cui debeat Ocheus | 200 |
| aut cui fata Tyres. dum sibila respicit Iron | |
| cuspidis Argivae, Pyliam latere accipit hastam. | |
| Viderat Hyrcanos paribus discurrere fratres | |
| Castor equis, pater armento quos dives ab omni | |
| nutrierat fatisque viam monstra<ra>t iniquis. | 205 |
| tum magis atque magis peditem candore notato | |
| Tyndariden incendit amor. simul obvius hastam | |
| pectus in adversum †gleacit† alipedemque | |
| insilit excusso victor duce. risit ab alta | |
| nube pater prensisque equitem cognovit habenis. | 210 |
| at pariter luctuque furens visuque Medores | |
| Tyndariden petit et superos sic voce precatur: | |
| 'hunc age vel caeso comitem me reddite fratri! | |
| primus at hic nostra sonipes cadat impius hasta | |
| credita qui misero non rettulit arma parenti | 215 |
| meque venit contra captivaque terga ministrat.' | |
| dixerat, Actaei sed eum prior hasta Phaleri | |
| deicit; ad socias sonipes citus effugit alas. | |
| Quis tibi fatales umquam metuisset Amyclas | |
| Oebaliamque manum, tot, Rhyndace, montibus inter | 220 |
| diviso totidemque fretis? cadit impiger una | |
| inguine transfosso clari Taulantis alumnus | |
| semidea genetrice Tages, cui plurima silvis | |
| pervigilat materna soror cultusque laborat. | |
| tenuia non illum candentis carbasa lini, | 225 |
| non auro depicta chlamys, non flava galeri | |
| caesaries pictoque iuvant subtegmine bracae. | |
| iamque novus mediae stupefacta per agmina pugnae | |
| vadit eques densa spargens hastilia dextra | |
| fulmineumque viris profundens ingerit ensem | 230 |
| huc alternus et huc, cum saevior ecce iuventus | |
| Sarmaticae coiere manus fremitusque virorum | |
| semiferi. riget his molli lorica catena, | |
| id quoque tegmen equis; at equi porrecta per armos | |
| et caput ingentem campis hostilibus umbram | 235 |
| fert abies obnixa genu vaditque virum vi, | |
| vadit equum, docilis relegi docilisque relinqui | |
| atque iterum medios non altior ire per hostes. | |
| orbibus hos rapidis mollique per aequora Castor | |
| anfractu levioris equi deludit anhelos | 240 |
| immemoresque mori; sed non isdem artibus aeque | |
| concurrunt ultroque ruunt in funera Colchi. | |
| Campesus impacta latus inter et ilia quercu | |
| tollitur ac mediam moriens descendit in hastam. | |
| Oebasus infestum summisso poplite Phalcen | 245 |
| evasisse ratus laevum per luminis orbem | |
| transigitur; tenerae tinguuntur vulnere malae. | |
| contra autem geminis fidens thoracibus ictum | |
| sustulit et gladio Sibotes ferit ultima teli | |
| nequiquam. iam cuspis inest nec fragmina curat | 250 |
| Ambenus et trunco medium subit Ocrea ligno. | |
| seminecem Taxes Hypanin vehit atque remissum | |
| pone trahit fugiens et cursibus exuit hastam | |
| dumque recollectam rursus locat, inruit ultro | |
| turbatumque Lacon et adhuc invadit inermem. | 255 |
| impulit adverso praeceps equus Onchea conto | |
| nequiquam totis revocantem viribus armos | |
| in latus. accedit sonipes, accedit et ipse | |
| frigidus. arma cadunt, rorat procul ultima cuspis. | |
| qualem populeae fidentem nexibus umbrae | 260 |
| siquis avem summi deducat ab aere rami | |
| ante manu tacita cui plurima crevit harundo; | |
| illa dolis viscoque super correpta sequaci | |
| implorat ramos atque inrita concitat alas. | |
| Parte alia infestis (nam fors ita iunxit) in armis | 265 |
| Styrus adest laetusque virum cognoscit Anausis | |
| et prior 'en cuius thalamis Aeetia virgo | |
| dicta manet nostrosque feret qui victor amores. | |
| non' ait 'invitoque gener mutabere patri.' | |
| tum simul adversas conlatis cursibus hastas | 270 |
| coniciunt, fugit adductis Albanus habenis | |
| saucius atque datum leto non sperat Anausin | |
| nec videt. ille autem telo moribundus adacto | |
| 'ad soceros pactaeque sinus en coniugis,' inquit | |
| 'Styre, fugis vulnus referens, quod carmine nullo | 275 |
| sustineat nullisque levet Medea venenis.' | |
| dixerat, extremus cum lumina corripit error | |
| voxque repressa gelu percussaque vertice tellus. | |
| Hinc animos acies auget magnoque doloris | |
| turbine Gesandrum Mavors rapit. ille morantes | 280 |
| increpat et stricto sic urget Iazygas ense: | |
| 'nempe omnes cecidere senes, nempe omnis ademptus | |
| ante pater. quae vos subito tam foeda senectus | |
| corripuit fregitque animos atque abstulit iras? | |
| aut mecum mediam, iuvenes, agite ite per urbem | 285 |
| Argolicamque manum aut caris occumbite natis.' | |
| inruit et patrias coeptis ferus advocat umbras: | |
| 'sancte mihi Vorapte pater, tua pectora nato | |
| suggere nunc animamque parem, si fata peroso | |
| tarda tibi turpesque moras non segnius ipsi | 290 |
| paruimus parvique ea<de>m didicere nepotes.' | |
| haec ait auditusque Erebo. tunc corripit ensem | |
| turbidus et furiis ardens quatit arma paternis. | |
| indigenis sacratus aquis magnique sacerdos | |
| Phasidis Arctois Aquites errabat in armis | 295 |
| (populeus cui frondis honor conspectaque glauco | |
| tempora nectuntur ramo) te, Cyrne, parentis | |
| immemorem durae cupiens abducere pugnae. | |
| iamque omnes impune globos diversaque lustrans | |
| agmina non usquam videt utque iterum intrat < ̆ ̄ ⏓ > | 300 |
| vociferans, iterum belli diversa peragrat, | |
| lancea caeruleas circum strepit incita vittas. | |
| opprimit admissis ferus hinc Gesander habenis. | |
| ille manum trepidans atque inrita sacra tetendit | |
| 'te' que 'per hanc, genitor,' inquit 'tibi si manet, oro | 305 |
| canitiem, compesce minas et sicubi nato | |
| parce meo!' dixit. contra sic victor adacto | |
| ense refert: 'genitor, turpi durare senecta | |
| quem mihi reris adhuc, ipse hac occumbere dextra | |
| maluit atque ultro segnes abrumpere metas. | 310 |
| et tibi si pietas nati, si dextra fuisset, | |
| haud medii precibus tereres nunc tempora belli, | |
| praeda future canum. iuveni sors pulchrior omnis: | |
| et certasse manu decet et caruisse sepulchro.' | |
| dixerat. ille deos moriens caelumque precatur, | 315 |
| dextera ne misero talis foret obvia nato. | |
| Te quoque, Canthe, tui non inscia funeris Argo | |
| flevit ab invita rapientem tela carina. | |
| iam Scythicos miserande sinus, iam Phasidis amnem | |
| contigeras nec longa dies, ut capta videres | 320 |
| vellera et Euboicis patrios de montibus ignes. | |
| illum ubi congressu subiit Gesander iniquo | |
| territat his: 'tu qui faciles hominumque putasti | |
| has, Argive, domos, alium hic miser aspicis annum | |
| altricemque nivem festinaque taedia vitae. | 325 |
| non nos aut levibus componere bracchia remis | |
| novimus aut ventos opus exspectare ferentes: | |
| imus equis qua vel medio riget aequore pontus | |
| vel tumida fremit Hister aqua. nec moenia nobis | |
| vestra placent: feror Arctois nunc liber in arvis | 330 |
| cuncta tenens; mecum omnis amor iacturaque plaustri | |
| sola nec hac longum victor potiere rapina. | |
| ast epulae quodcumque pecus, quaecumque ferarum. | |
| mitte Asiae, mitte Argolicis mandata colonis, | |
| ne trepident. numquam has hiemes, haec saxa relinquam, | 335 |
| Martis agros, ubi tam saevo duravimus amne | |
| progeniem natosque rudes, ubi copia leti | |
| tanta viris. sic in patriis bellare pruinis | |
| praedarique iuvat talemque hanc accipe dextram!' | |
| dixit et Edonis nutritum missile ventis | 340 |
| concitat. it medium per pectus et horrida nexu | |
| letifer aera chalybs. trepidus super advolat Idas | |
| ac simul Oenides pariterque Menoetius et qui | |
| Bebrycio †propius† remeavit ab hospite victor. | |
| at vero ingentem Telamon procul extulit orbem | 345 |
| exanimem te, Canthe, tegens. ceu saeptus in arto | |
| dat catulos post terga leo, sic comminus astat | |
| Aeacides gressumque tenet contraque ruentem | |
| septeno validam circumfert tegmine molem. | |
| nec minus hinc urget Scythiae manus armaque Canthi | 350 |
| quisque sibi et Graio poenam de corpore poscens. | |
| arduus inde labos medioque in corpore pugna | |
| conseritur. magno veluti cum turbine sese | |
| ipsius Aeoliae frangunt in limine venti, | |
| quem pelagi rabies, quem nubila quemque sequatur | 355 |
| ille dies, obnixa virum sic comminus haeret | |
| pugna nec arrepto pelli de corpore possunt. | |
| ut bovis exuvias multo qui frangit olivo | |
| dat famulis, tendunt illi tractuque vicissim | |
| taurea terga domant, pingui fluit unguine tellus. | 360 |
| talis utrimque labos raptataque limite in arto | |
| membra viri miseranda meant. hi tendere contra, | |
| hi contra alternaeque virum non cedere dextrae. | |
| hinc medium Telamon Canthum rapit, hinc tenet ardens | |
| colla viri et molles galeae Gesander habenas, | 365 |
| insonuit quae lapsa solo dextramque fefellit. | |
| ille iterum in clipei septemplicis improbus orbem | |
| arietat et Canthum sequitur Canthumque reposcit, | |
| quem manus a tergo socium rapit atque receptum | |
| virginis Euryales curru locat. advolat ipsa | 370 |
| ac simul Haemonidae Gesandrumque omnis in unum | |
| it manus. ille novas acies et virginis arma | |
| ut videt 'has etiam contra bellabimus?' inquit | |
| 'heu pudor!' inde Lycen ferit ad confine papillae, | |
| inde Thoen, qua pelta vacat iamque ibat in Harpen | 375 |
| vixdum prima levi ducentem cornua nervo | |
| et labentis equi tendentem frena Menippen, | |
| cum regina gravem nodis auroque securem | |
| congeminans partem capitis galeaeque ferinae | |
| dissipat. hic pariter telorum immanis in unum | 380 |
| it globus. ille diu coniectis sufficit hastis— | |
| quin [etiam] gravior nutuque carens exterruit Idan—, | |
| tunc ruit ut montis latus aut ut machina muri, | |
| quae scopulis trabibusque diu confectaque flammis | |
| procubuit tandem atque ingentem propulit urbem. | 385 |
| Ecce locum tempusque ratus iamque et sua posci | |
| proelia falcatos infert Ariasmenus axes | |
| saevaque diffundit socium iuga protinus omnes | |
| Graiugenas, omnes rapturus acumine Colchos. | |
| qualiter exosus Pyrrhae genus aequora rursus | 390 |
| Iuppiter atque omnes fluvium si fundat habenas, | |
| ardua Parnasi lateant iuga, cesserit Othrys | |
| piniger et mersis decrescant rupibus Alpes: | |
| diluvio tali paribusque Ariasmenus urget | |
| excidiis nullo rapiens discrimine currus. | 395 |
| aegida tum primum virgo spiramque Medusae | |
| ter centum saevis squalentem sustulit hydris, | |
| quam soli vidistis, equi. pavor occupat ingens | |
| excussis in terga viris diramque retorquent | |
| in socios non sponte luem. tunc ensibus uncis | 400 |
| implicat et trepidos lacerat discordia currus. | |
| Romanas veluti saevissima cum legiones | |
| Tisiphone regesque movet, quorum agmina pilis, | |
| quorum aquilis utrimque micant eademque parentes | |
| rura colunt, idem lectos ex omnibus agris | 405 |
| miserat infelix non haec ad proelia Thybris: | |
| sic modo concordes externaque fata petentes | |
| Palladii rapuere metus, sic in sua versi | |
| funera concurrunt dominis revocantibus axes. | |
| non tam foeda virum Laurentibus agmina terris | 410 |
| eiecere Noti, Libyco nec talis imago | |
| litore cum fractas involvunt aequora puppes. | |
| hinc biiuges, illinc artus tenduntur eriles | |
| quos radii, quos frena secant trahiturque trahitque | |
| currus caede madens atroque in pulvere regum | 415 |
| viscera nunc aliis, aliis nunc curribus haerent. | |
| haud usquam Colchorum animi †neque in peste revinctos† | |
| tela, sed implicitos miseraque in peste revinctos | |
| confodiunt ac forma necis non altera surgit | |
| quam cervos ubi non Umbro venator edaci, | 420 |
| non penna petit, haerentes sed cornibus altis | |
| invenit et caeca constrictos occupat ira. | |
| ipse recollectis audax Ariasmenus armis | |
| desilit. illum acies curvae secat undique falcis | |
| partiturque rotis atque inde furentia raptus | 425 |
| in iuga Circaeos tetigit non amplius agros. | |
| Talia certatim Minyae sparsique Cytaei | |
| funera miscebant campis Scythiamque premebant. | |
| cum Iuno Aesonidae non hanc ad vellera cernens | |
| esse viam nec sic reditus regina parandos | 430 |
| extremam molitur opem, funesta priusquam | |
| consilia ac saevas aperit rex perfidus iras. | |
| increpat et seris Vulcanum maesta querellis, | |
| cuius flammiferos videt inter regia tauros | |
| pascua Tartaream proflantes pectore noctem. | 435 |
| haec etenim Minyas ne iungere Marte peracto | |
| monstra satis iubeat Cadmei dentibus hydri | |
| ante diem, timet et varias circumspicit artes. | |
| sola animo Medea subit, mens omnis in una | |
| virgine, nocturnis qua nulla potentior aris. | 440 |
| illius adflatus sparsosque per avia sucos | |
| sidera fixa pavent et avi stupet orbita Solis. | |
| mutat agros fluviumque vias, †suus† alligat ignis | |
| †cuncta sopor† recolit fessos aetate parentes | |
| datque alias sine lege colus. hanc maxima Circe | 445 |
| terrificis mirata modis, hanc advena Phrixus | |
| quamvis Atracio lunam spumare veneno | |
| sciret et Haemoniis agitari cantibus umbras. | |
| ergo opibus magicis et virginitate tremendam | |
| Iuno duci sociam coniungere quaerit Achivo. | 450 |
| non aliam tauris videt et nascentibus armis | |
| quippe parem nec quae medio stet in agmine flammae, | |
| nullum mente nefas, nullos horrescere visus: | |
| quid si caecus amor saevusque accesserit ignis? | |
| hinc Veneris thalamos semperque recentia sertis | 455 |
| tecta petit. visa iamdudum prosilit altis | |
| diva toris volucrumque exercitus omnis Amorum. | |
| ac prior hanc placidis supplex Saturnia dictis | |
| adgreditur veros metuens aperire timores. | |
| 'in manibus spes nostra tuis omnisque potestas | 460 |
| nunc.' ait 'hoc etiam magis adnue vera fatenti. | |
| durus ut Argolicis Tirynthius exsulat oris | |
| mens mihi non eadem Iovis atque adversa voluntas, | |
| nullus honor thalamis flammaeve in nocte priores. | |
| da, precor, artificis blanda adspiramina formae | 465 |
| ornatusque tuos terra caeloque potentes!' | |
| sensit diva dolos iam pridem sponte requirens | |
| Colchida et invisi genus omne exscindere Phoebi. | |
| tum vero optatis potitur nec passa precari | |
| ulterius dedit acre decus fecundaque monstris | 470 |
| cingula, non pietas quibus aut custodia famae, | |
| non pudor, at contra levis et festina cupido | |
| adfatusque mali dulcisque labantibus error | |
| et metus et demens alieni cura pericli. | |
| 'omne' ait 'imperium natorumque arma meorum | 475 |
| cuncta dedi. quascumque libet nunc concute mentes.' | |
| Cingitur arcanis Saturnia laeta venenis | |
| atque hinc virgineae venit ad penetralia sedis | |
| Chalciopen imitata sono formaque sororem. | |
| fulsit ab invita numen procul et pavor artus | 480 |
| protinus atque ingens Aeetida perculit horror. | |
| 'ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus' inquit | |
| 'advenisse, soror, nec nostro sola parenti | |
| scis socias iunxisse manus? at cetera muros | |
| turba tenet fruiturque virum caelestibus armis. | 485 |
| tu thalamis ignava sedes, tu sola paterna | |
| fixa domo, tales quando tibi cernere reges?' | |
| illa nihil contra. nec enim dea passa manumque | |
| implicat et rapidis mirantem passibus aufert. | |
| ducitur infelix ad moenia summa futuri | 490 |
| nescia virgo mali et falsae commissa sorori, | |
| lilia per vernos lucent velut alba colores | |
| praecipue, quis vita brevis totusque parumper | |
| floret honor, fuscis et iam Notus imminet alis. | |
| hanc residens altis Hecate Perseia lucis | 495 |
| flebat et has imo referebat pectore voces: | |
| 'deseris heu nostrum nemus aequalesque catervas, | |
| a misera, ut Graias haud sponte vageris ad urbes. | |
| non invisa tamen neque te, mea cura, relinquam. | |
| magna fugae monumenta dabis, spernere nec usquam | 500 |
| mendaci captiva viro meque ille magistram | |
| sentiet et raptu famulae doluisse pudendo.' | |
| dixerat. ast illae murorum extrema capessunt | |
| defixaeque virum lituumque fragoribus horrent, | |
| quales instanti nimborum frigore maestae | 505 |
| succedunt ramis haerent<que> pavore volucres. | |
| Iamque Getae iamque omnis Hiber Drangeaque densa | |
| strage cadit legio et latis prosternitur arvis. | |
| semineces duplicesque inter sua tela suosque | |
| inter equos saevam misero luctamine versant | 510 |
| congeriem et longis campos singultibus implent. | |
| victores patrium contra paeana Geloni | |
| congeminant, eadem redeunt mox gaudia victis | |
| qua deus et melior belli respexit imago. | |
| Quis tales obitus dederit, quis talia facta | 515 |
| dic age tuque feri reminiscere, Musa, furoris. | |
| Absyrtus clipei radiis curruque coruscus | |
| Solis avi (cuius vibrantem comminus hastam | |
| cernere nec galeam gentes potuere minantem, | |
| sed trepidae redeunt et verso vulnera tergo | 520 |
| accipiunt magnisque fugam clamoribus augent) | |
| proterit impulsu gravis agmina corporaque atris | |
| sternit equis gemitusque premit spirantis acervi. | |
| nec levior comitatur Aron, horrentia cuius | |
| discolor arma super squalentesque aere lacertos | 525 |
| barbarica chlamys ardet acu tremefactaque vento | |
| implet equum, qualis roseis it Lucifer alis, | |
| quem Venus inlustri gaudet producere caelo. | |
| at non inde procul Rambelus et acer Otaxes | |
| dispulerant Colchos pariterque inglorius Armis, | 530 |
| fraude nova stabula et furtis adsuetus inultis | |
| depopulare greges frontem cum cornibus auxit | |
| hispidus inque dei latuit terrore Lycaei; | |
| hac tunc attonitos facie defixerat hostes. | |
| quem simul ac nota formidine bella moventem | 535 |
| vidit Aron, 'pavidos te' inquit 'nunc rere magistros | |
| et stolidum petiisse pecus? non pascua nec bos | |
| hic tibi: nocturni mitte haec simulamina Panis | |
| neve deum mihi finge. deus quoque consere dextram.' | |
| sic ait intentaque adiutum missile planta | 540 |
| derigit et lapsis patuerunt vulnera villis. | |
| nec minus Aeolii proles Aeetia Phrixi | |
| fertur et ipsa furens ac se modo laeta Cytaeis | |
| agminibus, modo cognatis ostentat Achivis. | |
| atque hos in medio duri discrimine belli | 545 |
| laudibus inque ipsis gaudens ubi vidit Iason | |
| 'macte' ait 'o nostrum genus et iam certa propago | |
| Aeoliae nec opina domus. sat magna laborum | |
| dona fero, satis hoc visu quaecumque rependo.' | |
| dixit et in Sueten magnique in fata Ceramni | 550 |
| emicuit clipeumque rotans hunc poplite caeso | |
| deicit, illum aperit lato per pectus hiatu. | |
| Argus utrumque ab equis ingenti porrigit arvo | |
| et Zacorum et Phalcen, peditem pedes haurit Amastrin. | |
| sanguinis ille globos effusaque viscera gestat | 555 |
| barbarus et cassa <st>ridens sublabitur ira. | |
| dat Calais Barisanta neci semperque propinquas | |
| Riphea venali comitantem sanguine pugnas. | |
| centum lecta boum bellator corpora, centum | |
| pactus equos; his ille animam lucemque rependit | 560 |
| credulus; at tandem dulces iam cassus in auras | |
| respicit ac nulla caelum reparabile gaza. | |
| labitur intortos per tempora caerula crines | |
| tunc quoque materna velatus harundine Peucon. | |
| at genetrix imis pariter Maeotis ab antris | 565 |
| implevit plangore lacus natumque vocavit | |
| iam non per ripas, iam non per curva volantem | |
| stagna nec in medio truncantem marmore cervos. | |
| Eurytus Exomatas agit aequore. Nestoris hastae | |
| immoritur primaevus Helix nec reddita caro | 570 |
| nutrimenta patri, brevibus ereptus in annis. | |
| at Latagum Zetemque Daraps, illum exigit hasta, | |
| hic fugit, ingentem subiti cum sanguinis undam | |
| vidit et extremo lucentia pectora ferro. | |
| Ecce autem muris residens Medea paternis | 575 |
| singula dum magni lustrat certamina belli | |
| atque hos ipsa procul densa in caligine reges | |
| agnoscit quaeritque alios Iunone magistra, | |
| conspicit Aesonium longe caput ac simul acres | |
| huc oculos sensusque refert animumque faventem, | 580 |
| nunc quo se raperet, nunc quo diversus abiret | |
| ante videns, quotque unus equos, quot funderet arma | |
| errantesque viros quam densis sisteret hastis. | |
| quaque iterum tacito sparsit vaga lumina vultu | |
| aut fratris quaerens aut pacti coniugis arma, | 585 |
| saevus ibi miserae solusque occurrit Iason. | |
| tunc his germanam adgreditur ceu nescia dictis: | |
| 'quis precor hic toto iamdudum fervere campo | |
| quem tueor quemque ipsa vides? nam te quoque tali | |
| attonitam virtute reor.' contra aspera Iuno | 590 |
| reddit agens stimulis ac diris fraudibus urget. | |
| 'ipsum' ait 'Aesoniden cernis, soror, aequore tanto | |
| debita cognati repetit qui vellera Phrixi | |
| nec nunc laude prior generis nec sanguine quisquam. | |
| aspicis ut Minyas inter proceresque Cytaeos | 595 |
| emicet effulgens quantisque insultet acervis? | |
| et iam vela dabit, iam litora nostra relinquet | |
| Thessaliae felicis opes dilectaque Phrixo | |
| rura petens. eat atque utinam superetque labores!' | |
| tantum effata magis campis intendere suadet | 600 |
| dum datur ardentesque viri percurrere pugnas, | |
| ac simul hanc dictis, illum dea Marte secundo | |
| impulit atque novas egit sub pectora vires. | |
| ora sub excelso iamdudum vertice coni | |
| saeva micant cursuque ardescit nec tibi, Perse, | 605 |
| nec tibi, virgo, iubae laetabile sidus Achivae, | |
| acer ut autumni canis iratoque vocati | |
| ab Iove fatales ad regna iniusta cometae. | |
| nec sua Crethiden latuit dea vimque recentem | |
| sentit agi membris ac se super agmina tollit, | 610 |
| quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre | |
| Caucasus et summas abiit hibernus in Arctos. | |
| tunc vero, stabulis qualis leo saevit opimis | |
| luxurians spargitque famem mutatque cruores, | |
| sic neque parte ferox nec caede moratur in una | 615 |
| turbidus inque omnes pariter furit ac modo saevo | |
| ense, modo infesta rarescunt cuspide pugnae. | |
| tunc et terrificis undantem crinibus Hebrum | |
| et Geticum Priona ferit, caput eripit Auchi | |
| †bracchiaque† et vastis volvendum mittit harenis. | 620 |
| At genitus Iove complerat sua fata Colaxes | |
| iamque pater maesto contristat sidera vultu | |
| talibus aegra movens nequiquam pectora curis: | |
| 'ei mihi, si durae natum subducere sorti | |
| moliar atque meis ausim confidere regnis, | 625 |
| frater adhuc Amyci maeret nece cunctaque divum | |
| turba fremunt quorum nati cecidere cadentque. | |
| quin habeat sua quemque dies cunctisque negabo | |
| quae mihi.' supremos misero sic fatus honores | |
| congerit atque animis moriturum ingentibus implet. | 630 |
| ille volat campis immensaque funera miscet | |
| per cuneos, velut hiberno proruptus ab arcu | |
| imber agens scopulos nemorumque operumque ruinas, | |
| donec ab ingenti bacchatus vertice montis | |
| frangitur inque novum paulatim deficit amnem. | 635 |
| talis in extremo proles Iovis emicat aevo | |
| et nunc magnanimos Hypetaona Gessithoumque | |
| nunc Arinen Olbumque rotat. iam saucius Aprem | |
| et desertus equo Thydrum pedes excipit hasta | |
| Phasiaden, pecoris custos de more paterni | 640 |
| Caucasus ad primas genuit quem Phasidis undas. | |
| hinc puero cognomen erat famulumque ferebant | |
| Phasidis intonso nequiquam crine parentes. | |
| iamque aliis instabat atrox cum diva supremas | |
| rumpit iniqua colus victorque advenit Iason. | 645 |
| excipit hunc saeva sic fatus voce Colaxes: | |
| 'vos Scythiae saturare canes Scythiaeque volucres | |
| huc miseri venis<tis>?' ait saxumque prehensum, | |
| illius et dextrae gestamen et illius aevi, | |
| concussa molitur humo, quod regia Iuno | 650 |
| flexit ad ignotum caput infletumque Monesi. | |
| praeceps ille ruit. nato non depulit ictus | |
| Iuppiter, Aesoniae vulnus fatale sed hastae | |
| per clipeum, per pectus abit lapsoque cruentus | |
| advolat Aesonides mortemque cadentis acerbat. | 655 |
| spargitur hinc miserisque venit iam notus Alanis. | |
| At regina virum (neque enim deus amovet ignem) | |
| persequitur lustrans oculisque ardentibus haeret. | |
| et iam laeta minus praesentis imagine pugnae | |
| castigatque metus et quas alit inscia curas | 660 |
| respiciens an vera soror nec credere falsos | |
| audet atrox vultus eademque in gaudia rursus | |
| labitur et saevae trahitur dulcedine flammae. | |
| ac velut ante comas ac summa cacumina silvae | |
| lenibus adludit flabris levis Auster, at illum | 665 |
| protinus immanem miserae <sensere> carinae, | |
| talis ad extremos agitur Medea furores. | |
| interdum blandae derepta monilia divae | |
| contrectat miseroque aptat flagrantia collo, | |
| quaque dedit teneros aurum furiale per artus, | 670 |
| deficit; ac sua virgo deae gestamina reddit | |
| non gemmis, non illa levi turbata metallo, | |
| sed facibus, sed mole dei, quem pectore toto | |
| iam tenet. extremus roseo pudor errat in ore. | |
| ac prior his: 'credisne patrem promissa daturum, | 675 |
| o soror, Argolicus cui dis melioribus hospes | |
| contigit? aut belli quantum iam restat acerbi? | |
| heu quibus ignota sese pro gente periclis | |
| obicit!' haec fantem medio in sermone reliquit | |
| incepti iam Iuno potens securaque fraudis. | 680 |
| imminet e celsis audentius improba muris | |
| virgo nec ablatam sequitur quaeritve sororem. | |
| at quotiens vis dura ducum densique repente | |
| Aesoniden pressere viri cumque omnis in unum | |
| imber iit, totiens saxis pulsatur et hastis. | 685 |
| primaque ad infesti Lexanoris horruit arcus, | |
| alta sed Aesonium supra caput exit harundo | |
| teque, Caice, petit. coniunx miseranda Caico | |
| linquitur et primo domus imperfecta cubili. | |
| Regius Eois Myraces interpres ab oris | 690 |
| venerat ut Colchos procul atque Aeetia Parthis | |
| foedera donato non inrita iungeret auro. | |
| tum iuvenem terris Parcae tenuere Cytaeis | |
| ac subiti Mavortis amor: simul armiger ibat | |
| semivir impubemque gerens sterilemque iuventam. | 695 |
| ipse †pharetratis† residens ad frena tapetis | |
| nunc levis infesto procurrit in agmina curru, | |
| nunc fuga conversas spargit mentita sagittas. | |
| at viridem gemmis et eoae stamine silvae | |
| subligat extrema patrium cervice tiaran | 700 |
| insignis manicis, insignis acinace dextro; | |
| improba barbaricae procurrunt tegmina plantae. | |
| nec latuere diu saevum spolia illa Syenen | |
| perque levem et multo maculatam murice tigrin | |
| concita cuspis abit. subitos ex ore cruores | 705 |
| saucia tigris hiat vitamque effundit erilem. | |
| ipse puer fracto pronum caput implicat arcu. | |
| sanguine tunc atro chlamys ignea, sanguine vultus | |
| et gravidae maduere comae, quas flore Sabaeo | |
| nutrierat liquidoque parens signaverat auro. | 710 |
| qualem siquis aquis et fertilis ubere terrae | |
| educat ac ventis oleam felicibus implet | |
| nec labor adsiduus nec spes sua fallit alentem | |
| iamque videt primam tenero de vertice frondem, | |
| cum subito immissis praeceps Aquilonia nimbis | 715 |
| venit hiems nigraque evulsam tendit harena: | |
| haud secus ante urbem Myraces atque ipsius ante | |
| virginis ora cadit. sed non magis illa movetur | |
| unius aegra metu quam te, Meleagre, furentem, | |
| quam Talaum videt aut pugnas miratur Acasti. | 720 |
| at satis hos ipsae gentes campique videbant | |
| tempestate pari versis incumbere turmis. | |
| ante oculos fuga foeda ducum largusque cadentum | |
| it cruor et currus dominis ingentibus orbi. | |
| Non tulit hos Perses gemitus clademque suorum | 725 |
| tergaque versa tuens his caelum questibus implet: | |
| 'quid me iam patriis eiectum sedibus istas | |
| ut struerem pugnas Scythiamque in bella moverem | |
| vos superi, vos augurio lusistis inani? | |
| quid fratris meritas tum, Iuppiter, omina poenas | 730 |
| promisere mihi? nobis Argoa parabas | |
| scilicet auxilia et tantas coniungere vires. | |
| saeva quidem lucis miseris mora, dent tamen oro | |
| unum illum mihi fata diem, qui fallat Achivos | |
| sic meritos quoque hunc videam virtute superbum | 735 |
| Aesoniden tantos flentem sine honore labores!' | |
| dixerat haec pectusque suis everberat armis | |
| et galeam fletu, galeam singultibus implet. | |
| ibat et in medii praeceps incendia belli, | |
| ni prior adversis Pallas vidisset ab armis | 740 |
| et secum: 'ruit ecce ferox in funera Perses, | |
| quem genitor Colchis solioque imponere fratris | |
| iam statuit. nostra vereor ne fraude peremptum | |
| increpet et culpam hanc magno terrore rependat.' | |
| haec dicens atro nebulam diffundit amictu | 745 |
| striden<te>sque viri circum caput amovet hastas. | |
| ille super socias clementi turbine gentes | |
| erigitur paulum<que> levi raptatus in aethra | |
| iam tandem extremas pugnae defertur in oras, | |
| forte ubi serus Hiber Issedoniaeque phalanges | 750 |
| Marte carent solisque iuvant clamoribus agmen. | |
| Nox simul astriferas profert optabilis umbras | |
| et cadit extemplo belli fragor aegraque muris | |
| digreditur longum virgo perpessa timorem. | |
| ut fera Nyctelii paulum per sacra resistunt, | 755 |
| mox rapuere deum iamiam <in> quodcumque paratae | |
| Thyiades, haud alio remeat Medea tumultu | |
| atque inter Graiumque acies patriasque phalangas | |
| semper inexpletis agnoscit Iasona curis | |
| armaque quique cava superest de casside vultus. | 760 |