| ARGONAUTICON LIBER SEPTIMUS | |
| Te quoque Thessalico iam serus ab hospite vesper | 7.1 |
| dividit et iam te tua gaudia, virgo, relinquunt | |
| noxque ruit soli veniens non mitis amanti. | |
| ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis | |
| contigit aegra toros et mens incensa tenebris, | 5 |
| vertere tunc varios per longa insomnia questus | |
| nec pereat quo scire malo tandemque fateri | |
| ausa sibi †paulum† medio sic fata dolore est: | |
| 'nunc ego quo casu vel quo sic per<vi>gil usque | |
| ipsa volens errore trahor? non haec mihi certe | 10 |
| nox erat ante tuos, iuvenis fortissime, vultus, | |
| quos ego cur iterum demens iterumque recordor | |
| tam magno discreta mari? quid in hospite solo | |
| mens mihi? cognati potius iam vellera Phrixi | |
| accipiat, quae sola petit quaeque una laborum | 15 |
| causa viro. nam quando domos has ille reviset | |
| aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes? | |
| felices mediis qui se dare fluctibus ausi | |
| nec tantas timuere vias talemque secuti | |
| huc qui deinde virum; sed, sit quoque talis, abito.' | 20 |
| tum iactata toro <to>tumque experta cubile | |
| ecce videt tenui candescere limen Eoo. | |
| nec minus insomnem lux orta refecit amantem | |
| quam cum languentes <levis> erigit imber aristas | |
| grataque iam fessis descendunt flamina remis. | 25 |
| At sua longarum Minyas iam cura viarum | |
| admonet inque ipso nequiquam tempore regem | |
| laetitiae meritique petunt. quem passus Iason | |
| vota prius captasque deis accendere praedas | |
| prominet atque oculos longe tenet, aurea si iam | 30 |
| pellis et oblatis clarescant atria villis. | |
| ille autem iamiam vultus vocesque parantem | |
| ante capit rumpitque moras inque ipsa morantis | |
| prosilit ora viri talique effunditur ira: | |
| 'orbe satos alio, sua litora regnaque habentes, | 35 |
| quis furor has mediis tot fluctibus egit in oras | |
| quisve mei vos tantus amor? tu prima malorum | |
| causa mihi, tu, Phrixe gener! non te aequore mersum | |
| quo sor<or>, ut felix nullos nunc nomine Graios | |
| nossem ego! quis regum Pelias, quis Thessalus aut quae | 40 |
| Graecia? quodnam hominum Minyae genus aut ubi cautes | |
| Cyaneae? venit Scythicas en hospes in oras. | |
| quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason | |
| exulibus meque ante alios sic spreverit una, | |
| una ratis, spolium ut vivo de rege reportet? | 45 |
| ipsum offerre meos, ipsum <iam> pandere lucos | |
| imperet et nullo dignetur vincere bello? | |
| cur age non templis sacrata avellere dona | |
| omnibus atque ipsas gremiis abducere natas, | |
| praedo, libet? vobisne domos, vobisne parentes | 50 |
| esse putem, ratis infandis quos sola rapinis | |
| saevaque pascit hiems et quos, credamus ut ipsis, | |
| rex suus inlisit pelago vetuitque reverti, | |
| scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro? | |
| ante meus caesa descendet Caucasus umbra | 55 |
| ac prior Haemonias repetet super aequora praedas, | |
| ante ego cum vittis cernam feralibus Hellen. | |
| si tamen his aliter perstas non cedere terris | |
| teque pudor cassi reditus movet ac latet una | |
| nescioquid plus puppe viris, haud ipse morabor | 60 |
| quae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa. | |
| Martius ante urbem longis iacet horridus annis | |
| campus et ardentes ac me quoque vomere presso, | |
| me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri. | |
| his magis atque magis rabiem nunc nostra senectus | 65 |
| luxuriemque dedit solitoque superbior ignis | |
| ore fremit. succede meae, fortissime, laudi | |
| et nostros recole, hospes, agros! nec semina derunt, | |
| quae prius ipse dabam, et messes, quas solus obibam. | |
| consiliis nox una satis tecumque retracta | 70 |
| cumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto est | |
| robore praedicti venies in rura laboris. | |
| ipse incertus adhuc tenebris te protinus illis | |
| involvi flammisque velim, durare parumper | |
| an magis, everso iacias dum semina campo, | 75 |
| ac tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri | |
| miles et armata florescant pube novales.' | |
| Filia prima trucis vocem mirata tyranni | |
| haesit et ad iuvenem pallentia rettulit ora | |
| contremuitque metu <ne> nescius audeat hospes | 80 |
| seque miser ne posse putet. perstrinxerat horror | |
| ipsum etiam et maesta stabat defixus in ira. | |
| non ita Tyrrhenus stupet Ionius<que> magis<ter> | |
| qui iam te, Tiberine, tuens clarumque serena | |
| arce pharon praeceps subito nusquam ostia, nusquam | 85 |
| Ausoniam videt et saevas accedere Syrtes. | |
| tum tamen infando quae det responsa tyranno | |
| colligit et tandem obtutu consurgit ab alto. | |
| 'non' ait 'hos reditus, non hanc, Aeeta, dedisti | |
| spem Minyis cum prima tuis pro moenibus arma | 90 |
| induimus. quo versa fides? quos vestra volutant | |
| iussa dolos? alium hic Pelian, alia aequora cerno. | |
| quin agite [et] hoc omnes odiisque urgete tyranni | |
| imperiisque caput: numquam mihi dextera nec spes | |
| defuerit. mos iussa pati nec cedere duris. | 95 |
| unum oro, seu me illa suis seges obruet hastis | |
| hauriet adverso seu crastinus ignis hiatu, | |
| nuntius hinc saevas Peliae mittatur ad aures | |
| hic periisse viros et me, si vestra fuisset | |
| ulla fides, reducem patriae potuisse referri.' | 100 |
| Talibus attonitos dictis natamque patremque | |
| linquit et infida praeceps prorumpit ab aula. | |
| at trepida et medios inter deserta parentes | |
| virgo silet nec fixa solo servare parumper | |
| lumina nec potuit maestos non flectere vultus | 105 |
| respexitque fores et adhuc invenit euntem. | |
| visus et heu miserae tunc pulchrior hospes amanti | |
| discedens; tales umeros, ea terga relinquit. | |
| illa domum atque ipsos paulum procedere postes | |
| optat, at ardentes tenet intra limina gressus. | 110 |
| qualis ubi extremas Io vaga sentit harenas | |
| fertque refertque pedem, tumido quam cogit Erinys | |
| ire mari Phariaeque vocant trans aequora matres, | |
| circuit haud aliter foribusque impendet apertis | |
| an melior Minyas revocet pater, oraque quaerens | 115 |
| hospitis aut solo maeret defecta cubili | |
| aut venit in carae gremium refugitque sororis | |
| atque loqui conata silet rursusque recedens | |
| quaerit, ut Aeaeis hospes consederit oris | |
| Phrixus, ut aligeri Circen rapuere dracones. | 120 |
| tum comitum visu fruitur miseranda suarum | |
| implerique nequit subitoque parentibus haeret | |
| blandior et patriae circumfert oscula dextrae. | |
| sic adsueta toris et mensae dulcis erili | |
| aegra nova iam peste canis rabieque futura | 125 |
| ante fugam totos lustrat queribunda penates. | |
| tandem etiam molli semet sic increpat ira: | |
| 'pergis,' ait 'demens, teque illius angit imago | |
| curaque, qui profuga forsan tenet alta carina | |
| quique meum patrias referet nec nomen ad urbes? | 130 |
| quid me autem sic ille movet, superetne labores | |
| an cadat et tanto turbetur Graecia luctu? | |
| saltem, fata virum si iam suprema ferebant, | |
| iussus ad ignotos potius foret ire tyrannos | |
| o utinam et tandem non hac moreretur in urbe! | 135 |
| namque et sidereo nostri de sanguine Phrixi | |
| dicitur et caram vidi indoluisse sororem | |
| seque ait has iussis actum miser ire per undas. | |
| at redeat quocumque modo meque ista precari | |
| nesciat atque meum non oderit ille parentem.' | 140 |
| dixerat haec stratoque graves proiecerat artus, | |
| si veniat miserata quies, cum saevior ipse | |
| turbat agitque sopor; supplex hinc sternitur hospes, | |
| hinc pater. illa nova rumpit formidine somnos | |
| erigiturque toro. famulas carosque penates | 145 |
| agnoscit, modo Thessalicas raptata per urbes: | |
| turbidus ut poenis caecisque pavoribus ensem | |
| corripit et saevae ferit agmina matris Orestes; | |
| ipsum angues, ipsum horrisoni quatit ira flagelli | |
| atque iterum infestae se fervere caede Lacaenae | 150 |
| credit agens falsaque redit de strage dearum | |
| fessus et in miserae conlabitur ora sororis. | |
| His ubi nequiquam nutantem Colchida curis | |
| Iuno videt necdum extremo parere furori | |
| non iam mentitae vultum vocemque resumit | 155 |
| Chalciopes. quando ardor hebet leviorque pudori | |
| mensque obnixa malo, tenues sublimis in auras | |
| tollitur et fulvo Venerem vestigat Olympo. | |
| 'sum memor ut †tecum† mecum partita laborem. | |
| illa nimis sed dura manet conversaque in iram | 160 |
| et furias dolet ac me nunc decepta reliquit. | |
| i precor atque istum quo me frustratur amorem | |
| vince †precor† patriis ut tandem evadere tectis | |
| audeat atque meum casu defendere ab omni | |
| Aesoniden. quis illa sacris, quo freta veneno! | 165 |
| illum etiam totis adstantem noctibus anguem, | |
| qui nemus omne suum quique aurea (respice porro) | |
| vellera tot spiris circum, tot ductibus implet, | |
| fallat et in somnos ingenti solvat ab orno. | |
| haec tibi nunc, Furiis atque ipsi cetera mando.' | 170 |
| Tum Venus aligerum mater sic fatur Amorum: | |
| 'nec tibi cum primos adgressa es flectere sensus | |
| virginis ignotaque animum contingere cura | |
| defuimus, data continuo <quin> cingula soli | |
| nostra tibi, quis mota loco labefactaque cessit. | 175 |
| haud satis est, sed me ipsa opus et cunctantia poscunt | |
| pectora me dubiusque pudor. iam foedera faxo | |
| Aesonii petat ipsa viri metuatque morari. | |
| tu fac luciferae citus ad delubra Dianae | |
| deveniat, sacras solita est ubi fundere taedas | 180 |
| Colchis et aequali dominam lustrare caterva. | |
| nec te nunc Hecates subeat metus aut mea forte | |
| impediat ne coepta time. quin audeat opto: | |
| continuo transibit amor cantuque trilingui | |
| ipsam flammiferos cogam compescere tauros | 185 |
| amplexumque pati.' volucrem tunc aspicit Irin | |
| festinamque iubet monitis parere Diones | |
| et iuvenem Aesonium praedicto sistere luco. | |
| protinus hinc Iris Minyas, Cytherea petivit | |
| Colchida, Caucaseis speculatrix Iuno resedit | 190 |
| rupibus attonitos Aeaea in moenia vultus | |
| speque metuque tenens et adhuc ignara futuri. | |
| Vix primas occulta Venus prospexerat arces, | |
| virginis ecce novus mentem perstringere languor | |
| incipit, ingeminant commotis questibus aestus. | 195 |
| ergo iterum sensus varios super hospite volvens | |
| maeret et absenti nequiquam talia fatur: | |
| 'si tibi Thessalicis, nunc si tua forte venenis | |
| mater et heu siqua est posset succurrere coniunx! | |
| quidne tuos virgo possim nisi flere labores? | 200 |
| hoc satis ipse †etiam spectare supremos† | 201a |
| ei mihi, ne casus etiam spectare supremos | |
| atque iterum durae cogar comes ire sorori! | 202 |
| et nunc ille sua non quemquam sorte moveri, | |
| non ullum meminisse putat cumque omnibus odit | |
| me quoque. siquando fuerit tamen ulla potestas | 205 |
| illum ego qui diris cinis ultimus haeserit arvis | |
| ossaque quis tauri saevusque pepercerit ignis | |
| componam sedem<que> dabo. fas tunc mihi manes | |
| dilexisse viri tumuloque has reddere curas.' | |
| Dixerat. ecce toro Venus improvisa resedit, | 210 |
| sicut erat mutata deam mentitaque pictis | |
| vestibus et magica Circen Titanida virga. | |
| illa, velut lenti fallatur imagine somni, | |
| sic oculos incerta tenet magnique sororem | |
| paulatim putat esse patris. tum flebile gaudens | 215 |
| prosiluit saevaeque ultro tulit oscula divae | |
| ac prior: 'o tandem, vix tandem reddita Circe | |
| dura tuis, quae te biiugis serpentibus egit | |
| hinc fuga quaeve fuit patriis mora gratior oris? | |
| ante et Thessalicae Phasin petiere carinae | 220 |
| perque tot infelix frustra vada venit Iason | |
| quam patriae te movit amor.' tum cetera rumpit | |
| occurritque Venus: 'tu nunc mihi causa viarum | |
| sola, tuae venio iam pridem ignava iuventae. | |
| cetera parce queri neu me meliora secutam | 225 |
| argue; quippe etiam reputentur munera divum. | |
| omnibus hunc potius communem animantibus orbem | |
| communes et crede deos. patriam inde vocato | |
| qua redit itque dies, nec nos, o nata, malignus | |
| clauserit hoc uno semper sub frigore mensis. | 230 |
| fas mihi non habiles, fas et tibi linquere Colchos. | |
| et nunc Ausonii coniunx ego regia Pici | |
| nec mihi flammiferis horrent ibi pascua tauris | |
| meque vides Tusci dominam maris: at tibi quinam | |
| Sauromatae, miseranda, proci? cui vadis Hibero, | 235 |
| ei mihi, vel saevo coniunx non una Gelono?' | |
| Illa deae contra iamdudum spernere voces. | |
| 'non ita me immemorem magnae Perseidos,' inquit | |
| 'cernis ut infelix thalamos ego cogar in illos. | |
| i precor atque illum pro me dimitte timorem. | 240 |
| sed magis his miseram, quando potes, eripe curis | |
| unde metus aestusque mihi quaeque aspera, mater, | |
| perpetior dubiae iamdudum incendia mentis. | |
| nulla quies animo, nullus sopor, arida †menti†. | |
| quaere malis nostris requiem mentemque repone, | 245 |
| redde diem noctemque mihi, da prendere vestes | |
| somniferas ipsaque oculos componere virga. | |
| tu quoque nil, mater, prodes mihi; fortior ante | |
| sola fui. tristes thalamos infestaque cerno | |
| omnia, vipereos ipsi tibi surgere crines.' | 250 |
| talia verba dabat conlapsaque flebat iniquae | |
| in Veneris Medea sinus pestemque latentem | |
| ossibus atque imi monstrabat pectoris ignem. | |
| Occupat amplexu Venus et furialia figit | |
| oscula permixtumque odiis inspirat amorem | 255 |
| dumque illam variis maerentem vocibus ambit | |
| inque alio sermone tenet 'quin hoc' ait 'audi | |
| atque attolle genas.' lacrimisque haec infit obortis: | |
| 'cum levis a superis ad te modo laberer auris | |
| forte ratem primo fulgentem litore cerno | 260 |
| qualem nostra suo numquam dimittere portu | |
| vellet adhuc omnes quae detinet insula nautas. | |
| unus ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnes | |
| visus erat, longeque ducem mirabar et ipsa, | |
| advolat atque unam comitum ratus esse tuarum | 265 |
| "per tibi siquis," ait "morituri protinus horror | |
| et quem non meritis videas occurrere monstris, | |
| haec precor, haec dominae referas ad virginis aurem. | |
| tu fletus ostende meos. illi has ego voces, | |
| qua datur, hasque manus, ut possum, a litore tendo. | 270 |
| ipsae quas mecum per mille pericula traxi | |
| defecere deae. spes et via sola salutis | |
| quam dederit, si forte dabit. ne vota repellat, | |
| ne mea totque animas, quales nec viderit ultra, | |
| dic precor auxilio iuvet atque haec nomina servet. | 275 |
| ei mihi quod nullas hic possum exsolvere grates! | 284 |
| at tamen hoc saeva corpus de morte receptum, | 285 |
| hanc animam sciat esse suam! miserebitur ergo? | |
| dic" ait "an potius—?" strictumque ruebat in ensem. | |
| promisi (ne falle precor) cumque ipsa moverer | |
| adloquio casuque viri te passa rogari | |
| sum potius: tu laude nova, tu supplice digno | 290 |
| dignior es et fama meis iam parta venenis. | |
| si Pelopis duros prior Hippodamia labores | 276 |
| expediit totque ora simul vulgata procorum | |
| respiciens tandem patrios exhorruit axes, | |
| si dedit ipsa neci fratrem Minoia virgo, | |
| cur non hospitibus fas sit succurrere dignis | 280 |
| te quoque et Aeaeos iubeas mitescere campos? | |
| occidat aeterna tandem Cadmeia morte | |
| iam seges et viso fumantes hospite tauri!' | |
| Torserat illa gravi iamdudum lumina vultu | 292 |
| vix animos dextramque tenens quin ipsa loquentis | |
| iret in ora deae; tanta pudor aestuat ira. | |
| iamque toro trepidas infelix obruit aures | 296 |
| verba cavens; horror molles invaserat annos. | 295 |
| nec quo ferre fugam nec quo se vertere posset | 297 |
| prensa videt. rupta condi tellure premique | |
| iamdudum cupit ac diras evadere voces. | |
| illa sequi iubet et portis exspectat in ipsis | 300 |
| saevus Echionia ceu Penthea Bacchus in aula | |
| deserit infectis per roscida cornua vittis, | |
| cum tenet ille deum pudibundaque tegmina matris | |
| tympanaque et mollem subito miser accipit hastam. | |
| haud aliter deserta pavet perque omnia circum | 305 |
| fert oculos tectisque negat procedere virgo. | |
| contra saevus amor, contra periturus Iason | |
| urget et auditae crescunt in pectore voces. | |
| heu quid agat? videt externo se prodere patrem | |
| dura viro, famam scelerum iamque ipsa suorum | 310 |
| prospicit et questu superos questuque fatigat | |
| Tartara. pulsat humum manibusque immurmurat uncis | |
| noctis eram Ditemque ciens, succurrere tandem | |
| morte velint ipsumque simul demittere leto | |
| quem propter furit. absentem saevissima poscit | 315 |
| nunc Pelian, tanta iuvenem qui perderet ira: | |
| saepe suas misero promittere destinat artes, | |
| denegat atque una potius decernit †in ira† | |
| ac neque tam turpi cessuram semet amori | |
| proclamat neque opem ignoto viresque daturam | 320 |
| atque toro proiecta manet, cum visa vocari | |
| rursus et impulso sonuerunt cardine postes. | |
| Ergo ubi nescioquo penitus se numine vinci | |
| sentit et abscisum quicquid pudor ante monebat, | |
| tum thalami penetrale petit quae maxima norat | 325 |
| auxilia Haemoniae quaerens pro rege carinae. | |
| utque procul magicis spirantia tecta venenis | |
| et saevae patuere fores oblataque contra | |
| omnia quae ponto, quae manibus eruit imis | |
| et quae sanguineo lunae destrinxit ab ore | 330 |
| 'tune sequeris' ait 'quidquam aut patiere pudendum | |
| cum tibi tot mortes scelerisque brevissima tanti | |
| effugia?' haec dicens qua non velocior ulla | |
| pestis erat toto nequiquam lumine lustrat | |
| cunctaturque super morituraque colligit iras. | 335 |
| o nimium iucunda dies, quam cara sub ipsa | |
| morte magis! stetit <et> sese mirata furentem est. | |
| 'occidis heu; primo potes hoc durare sub aevo? | |
| nec tu lucis' ait 'nec videris ulla iuventae | |
| gaudia, non dulces fratris pubescere malas? | 340 |
| hunc quoque, quicumque est, crudelis, Iasona nescis | |
| morte perire tua, qui te nunc invocat unam, | |
| qui rogat et nostro quem primum in litore vidi? | |
| cur tibi fallaces placuit coniungere dextras | |
| tunc, pater, atque istis iuvenem non perdere monstris | 345 |
| protinus? ipsa etiam, fateor, tunc ipsa volebam. | |
| testor cara tuas Circe Titania voces, | |
| te ducente sequor, tua me, grandaeva, fatigant | |
| consilia et monitis cedo minor.' haec ubi fata | |
| rursus ad Haemonii iuvenis curamque metumque | 350 |
| vertitur, hunc solum propter seu vivere gaudens | |
| sive mori, quodcumque velit. maiora precatur | |
| carmina, maiores Hecaten immittere vires | |
| nunc sibi, nec notis stabat contenta venenis. | |
| cingitur inde sinus et, qua sibi fida magis vis | 355 |
| nulla, Prometheae florem de sanguine fibrae | |
| Caucaseum promit nutritaque gramina monti, | |
| quae sacer ille nives inter tristesque pruinas | |
| durat alitque cruor cum viscere vultur adeso | |
| tollitur e scopulis et rostro inrorat aperto. | 360 |
| idem nec longi languescit finibus aevi | |
| immortale virens, idem stat fulmina contra | |
| salvus et in mediis florescunt ignibus herbae. | |
| prima Hecate Stygiis duratam fontibus harpen | |
| intulit et validas scopulis effodit aristas, | 365 |
| mox famulae monstrata seges, quae lampade Phoebes | |
| sub decima iuga feta metit saevitque per omnes | |
| reliquias saniemque dei. gemit inritus ille | |
| Colchidos ora tuens. totos tunc contrahit artus | |
| †monte† dolor cunctaeque tremunt sub falce catenae. | 370 |
| Talibus infelix contra sua regna venenis | |
| induitur noctique tremens infertur opacae. | |
| dat dextram blandisque †pavens vocem Venus osquam† | |
| adloquiis iunctoque trahit per moenia passu. | |
| qualis adhuc teneros ubi primum pallida fetus | 375 |
| mater ab excelso produxit in aera nido | |
| hortaturque sequi brevibusque insurgere pinnis; | |
| illos caerulei primus ferit horror Olympi | |
| iamque redire rogant adsuetaque quaeritur arbor. | |
| haud aliter caecae per moenia deficit urbis | 380 |
| incedens horret<que> domos Medea silentes | |
| hic iterum extremae nequiquam in limine portae | |
| substitit atque iterum fletus animique soluti | |
| respexitque deam paulumque his vocibus haesit: | |
| 'ipse rogat certe meque ipse implorat Iason? | 385 |
| nullane culpa subest, labes non ulla pudoris, | |
| nullus amor? nec turpe viro servire precanti?' | |
| illa nihil contra vocesque abrumpit inanes. | |
| et iamiam magico per opaca silentia Colchis | |
| coeperat ire sono montanaque condere vultus | 390 |
| numina cumque suis averti fontibus amnes. | |
| iam stabulis gregibusque pavor strepitusque sepulchris | |
| inciderat, stupet ipsa gravi nox tardior umbra. | |
| iamque tremens longe sequitur Venus. utque sub altas | |
| pervenere trabes divaeque triformis in umbram | 395 |
| hic subito ante oculos nondum speratus Iason | |
| emicuit viditque prior conterrita virgo. | |
| atque hinc se profugam volucri Thaumantias ala | |
| sustulit, inde Venus dextrae dilapsa tenenti. | |
| obvius ut sera cum se sub nocte magistris | 400 |
| impingit pecorique pavor qualesve profundum | |
| per chaos occurrunt caecae sine vocibus umbrae, | |
| haud secus in mediis noctis nemoris<que> tenebris | |
| inciderant ambo attoniti iuxtaque subibant | |
| abietibus tacitis aut immotis cyparissis | 405 |
| adsimiles, rapidus nondum quas miscuit Auster. | |
| Ergo ut erat vultu defixus uterque silenti | |
| noxque suum peragebat iter, iamiam ora levare | |
| Aesoniden farique cupit Medea priorem. | |
| quam simul effusis pavitantem fletibus heros | 410 |
| flagrantesque genas vidit miserumque pudorem, | |
| has tandem voces dedit et solatus amantem [est] | |
| 'fersne aliquam spem lucis?' ait. 'miserata laborem | |
| nempe venis? an et ipsa mea laetabere morte? | |
| ne precor infando similem te, virgo, parenti | 415 |
| gesseris. haud tales decet inclementia vultus. | |
| hascine nunc grates, haec exspectata laborum | |
| dona dari decuit? sic te sub teste remitti | |
| fas mihi, virgo, †tuum†? iustas da vocibus aures. | |
| nec pater ille tuus tantis me opponere monstris | 420 |
| (quid meritum?) aut tales voluit <ex>pendere poenas. | |
| an iacet externa quod nunc mihi cuspide Canthus | |
| quodque meus vestris cecidit pro moenibus Iphis | |
| aut Scythiae tanta inde manus? iussisset abire | |
| perfidus atque suis extemplo cedere regnis. | 425 |
| spem mihi promissam per quae discrimina rursus | |
| et reddat qua lege vides. occumbere tandem | |
| possumus idque sedet quam non quaecumque subire | |
| patris iussa tui. numquam sine vellere abibo | |
| hinc ego, degenerem nec tu me prima videbis.' | 430 |
| Haec ait. illa tremens, ut supplicis aspicit ora | |
| conticuisse viri iamque et sua verba reposci, | |
| nec quibus incipiat demens videt ordine nec quo | |
| quove tenus, prima cupiens effundere voce | |
| omnia, sed nec prima pudor dat verba timenti. | 435 |
| haeret et attollens vix tandem lumina fatur: | |
| 'quid, precor, in nostras venisti, Thessale, terras? | |
| unde mei spes ulla tibi tantosque petisti | |
| cur non ipse tua fretus virtute labores? | |
| nempe ego si patriis timuissem excedere tectis | 440 |
| occideras, nempe hanc animam cras saeva manebant | |
| funera. Iuno ubi nunc, ubi nunc Tritonia virgo, | |
| sola tibi quoniam tantis in casibus adsum | |
| externae regina domus? miraris et ipse, | |
| credo, nec agnoscunt hae nunc Aeetida silvae. | 445 |
| sed fatis sum victa tuis. cape munera supplex | |
| non mea teque iterum Pelias si perdere quaeret | |
| inque alios casus, alias <si> mittet ad urbes, | |
| heu formae ne crede tuae!' Titania iamque | |
| gramina Persaeasque sinu depromere vires | 450 |
| coeperat. his iterum compellat Iasona dictis: | |
| 'si tamen aut superis aliquam spem ponis <in istis> | |
| aut tua praesenti virtus [te] educere leto | |
| si te forte potest, etiam nunc deprecor, hospes, | |
| me sine et insontem misero dimitte parenti.' | 455 |
| dixerat. extemplo (neque enim <im>matura ruebant | |
| sidera et extremum suspexerat axe Booten) | |
| cum gemitu et multo iuveni medicamina fletu | |
| non secus ac patriam pariter famamque decusque | |
| obicit. ille manu subit et vim corripit omnem. | 460 |
| Inde ubi facta nocens et non revocabilis umquam | |
| cessit ab ore pudor propiorque implevit Erinys, | |
| carmina nunc totos volvit figitque per artus | |
| Aesonidae et totum septeno murmure fertur | |
| per clipeum atque viro graviorem reddidit hastam | 465 |
| iamque sui tauris languent absentibus ignes. | |
| 'nunc age et has' inquit 'cristas galeamque resume | |
| quam modo funerea tenuit Discordia dextra. | |
| hanc iace per medias, cum verteris aequora, messes. | |
| protinus in sese conversa furoribus ibit | 470 |
| cuncta phalanx atque ipse fremens mirabitur et me | |
| respiciet fortasse pater.' sic deinde locuta | |
| iam magis atque magis mentem super alta ferebat | |
| aequora, pandentes Minyas iam vela videbat | |
| se sine. tum vero extremo percussa dolore | 475 |
| arripit Aesoniden dextra ac summissa profatur: | |
| 'sis memor, oro, mei, contra memor ipsa manebo, | |
| crede, tui. quantum hinc aberis, dic quaeso, profundi? | |
| quod caeli spectabo latus? sed te quoque tangat | |
| cura mei quocumque loco, quoscumque per annos | 480 |
| atque hunc te meminisse velis et nostra fateri | |
| munera, servatum pudeat nec virginis arte. | |
| ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus? | |
| an me mox merita morituram patris ab ira | |
| dissimulas? te regna tuae felicia gentis, | 485 |
| te coniunx natique manent; ego prodita abibo | |
| nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam.' | |
| protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illum | |
| flexerat et simili iamdudum adflarat amore) | |
| 'tune' ait 'Aesoniden quicquam te velle relicta | 490 |
| credis et ulla peti sine te loca? redde tyranno | |
| me potius, recipe ingratos atque exue cantus! | |
| quis mihi lucis amor? patriam cur amplius optem | |
| si non et genitor te primam amplectitur Aeson | |
| teque tuo longe fulgentem vellere gaudens | 495 |
| spectat et ad primos procumbit Graecia fluctus? | |
| respice ad has voces et iam, precor, adnue, coniunx. | |
| per te, quae superis divisque potentior imis, | |
| perque haec, virgo, tuo redeuntia sidera nutu | |
| atque per has nostri iuro discriminis horas: | 500 |
| umquam ego si meriti s<im> noctis <et> immemor huius, | |
| si te sceptra, domum, si te liquisse parentes | |
| senseris et me iam non haec promissa tuentem, | |
| tum me non tauros iuvet evasisse ferosque | |
| terrigenas, tum me tectis tua turbet in ipsis | 505 |
| flamma tuaeque artes. nullus succurrere contra | |
| ingrato queat et siquid tu saevius istis | |
| adicias meque in medio terrore relinquas.' | |
| audiit atque simul meritis periuria poenis | |
| despondet questus semper Furor ultus amantis. | 510 |
| Haec ubi dicta, tamen perstant defixus uterque | |
| et nunc ora levant audaci laeta iuventa, | |
| ora simul totiens dulces rapientia visus, | |
| nunc deicit vultus aeger pudor et mora dictis | |
| redditur ac rursus conterret Iasona virgo: | 515 |
| 'accipe perdomitis quae deinde pericula tauris | |
| et quis in Aeolio maneat te vellere custos. | |
| nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi. | |
| saevior ingenti Mavortis in arbore restat, | |
| crede, labor. quem—tanta utinam fiducia nostri | 520 |
| sit mihi nocturnaeque Hecates—<. . . . . . . | 521a |
| . . . . . . . . . . . . . . .> nostrique vigoris.' | |
| dixerat utque virum doceat, quae monstra supersint, | 522 |
| protinus immensis recubantem anfractibus anguem | |
| turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram. | |
| ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit | 525 |
| sibila seque metu postquam sua vellera circum | |
| sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor, | |
| incipit inde sequi et vacuo furit ore per auras. | |
| 'quis fragor hic? quaenam tantae, dic, virgo, ruinae?' | |
| exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense. | 530 |
| illa tacet retinens tandemque ait angue represso: | |
| 'hunc tibi postremum nostri parat ira parentis, | |
| heu miser, heu tantis iterum mihi care periclis. | |
| o utinam [ut] nullo te sim visura labore | |
| ipsam caeruleis squalentem nexibus ornum | 535 |
| ipsaque pervigilis calcare volumina monstri. | |
| contingat bis deinde mori!' sic fata profugit | |
| seque sub extremis in moenia rettulit umbris. | |
| Et iam puniceo regem spes vana sub ortu | |
| extulerat, quantis nox una diremerit undis | 540 |
| Aesoniden, liberne freto iam vultus aperto | |
| utque prius totum sileat mare, dumque ea longe | |
| explorare †quaeat†, contra venit Arcas Echion | |
| dicta ferens iam Circaeis Mavortis in agris | |
| stare virum, daret aeripedes in proelia tauros. | 545 |
| rex 'vocor en ultro' dixit seque abripit aula | |
| 'vos mihi nunc primum †in flammas† invertite, tauri, | |
| aequora, nunc totas aperite et volvite flammas. | |
| exeat Haemonio messis memoranda colono. | |
| tuque tuum pestem in Graium da, nata, draconem | 550 |
| ipsius aspectu pereant in velleris, ipsa | |
| terga mihi diros servent infecta cruores.' | |
| fatur et effusis pandi iubet aequora tauris. | |
| pars et Echionii subeunt immania dentis | |
| semina, pars diri portant grave robur aratri. | 555 |
| at sua magnanimum contra Pagasaea iuventus | |
| prosequitur stipatque ducem. tum maxima quisque | |
| dicta dedit saevisque procul discessit ab agris. | |
| fixerat ille gradus totoque ex agmine solus | |
| stabat ut extremis desertus †ab orbibus axis†, | 560 |
| quem iam lassa dies Austrique ardentis harenae | |
| aut quem Rhipaeas exstantem rursus ad arces | |
| nix et caerulei Boreae ferus abstulit horror; | |
| cum subito attoniti longissima Phasidis unda | |
| Caucaseaeque trabes omnisque Aeetia tellus | 565 |
| fulsit et ardentes stabula effudere tenebras. | |
| ac velut ex una siquando nube corusci | |
| ira Iovis torsit geminos mortalibus ignes | |
| aut duo cum pariter ruperunt vincula venti | |
| dantque fugam, sic tunc claustris evasit uterque | 570 |
| taurus et immani proflavit turbine flammas | |
| arduus atque atro volvens incendia fluctu. | |
| horruit Argoae legio ratis, horruit audax | |
| qui modo virgineis servari cantibus Idas | |
| flebat et invito prospexit Colchida vultu. | 575 |
| non tulit ipse moras seseque immisit Iason, | |
| diversos postquam ire videt, galeamque minantem | |
| quassat <et> errantem dextra ciet obvius ignem. | |
| ut tandem stetit et torvo se lumine flexit, | |
| qui prior adversi respexit Iasonis arma, | 580 |
| cunctatus paulum subito furit. aequora non sic | |
| in scopulos irata ruunt eademque recedunt | |
| fracta retro. bis fulmineis se flatibus infert | |
| obnubitque virum, sed non incendia Colchis | |
| adspirare sinit clipeoque inliditur ignis | 585 |
| frigidus et viso pallescit flamma veneno. | |
| inicit Aesonides dextram atque ardentia vincit | |
| cornua, dein totis propendens viribus haeret. | |
| ille virum atque ipsam tunc te, Medea, recusans | |
| concutit et tota nitentem carminis ira | 590 |
| portat; iners tandem gravius mugire recedens | |
| incipit et fesso victus descendere cornu. | |
| respicit hinc socios immania vincula poscens | |
| Aesonides iamque ora premit trahiturque trahitque | |
| obnixusque genu superat cogitque trementes | 595 |
| sub iuga aena toros. alium dehinc turbida Colchis | |
| exarmat lentumque offert timideque minantem | |
| iamque propinquanti noctem[que] implicat. ille fatiscens | |
| in caput inque umeros ipsa vi molis et irae | |
| proruit. invadit totusque incumbit Iason | 600 |
| desuper atque suis defixum flatibus urget | |
| utque dedit vinclis validoque obstrinxit aratro | |
| suscitat ipse genu saevaque agit insuper hasta, | |
| non secus a medio quam si telluris hiatu | |
| terga recentis equi primumque invasit habenis | 605 |
| murmur et in summa Lapithes apparuit Ossa. | |
| Ille, velut campos Libyes ac pinguia Nili | |
| fertilis arva secet, plena sic semina dextra | |
| spargere gaudet agris oneratque novalia bello. | |
| Martius hic primum ter vomere fusus ab ipso | 610 |
| clangor et ex omni sonuerunt cornua sulco, | |
| bellatrix tunc gleba quati pariterque creari | |
| armarique phalanx totisque insurgere campis. | |
| cessit et ad socios paulum se rettulit heros | |
| opperiens ubi prima sibi daret agmina tellus. | 615 |
| at vero ut summis iam rura recedere cristis | |
| vidit et infesta vibrantes casside terras | |
| advolat atque, imo tellus qua proxima collo | |
| necdum umeri videre diem, prior ense sequaci | |
| aequat humo truncos; rutilum thoraca sequenti | 620 |
| aut primas a matre manus premit obvius ante. | |
| nec magis aut illis aut illis milibus ultra | |
| sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius Hydrae | |
| agmina Palladios defessus respicit ignes. | |
| ergo iter<um> ad socias convertere Colchidos artes | 625 |
| et galeae nexus ac vincula dissipat imae | |
| cunctaturque tamen totique occurrere bello | |
| ipse cupit. spes nulla datur, sic undique densant | |
| terrigenae iam signa duces clamorque tubaeque. | |
| iamque omnes videre virum iamque omnia contra | 630 |
| tela volant. tum vero amens discrimine tanto | |
| quam modo Tartareo galeam dedit illa veneno | |
| in medios torsit; conversae protinus hastae. | 634 |
| qualis ubi atto<nitos> maestae Phrygas annua Matris | 635 |
| ira vel exsectos lacerat Bellona comatos, | |
| haud secus accensas subito Medea cohortes | |
| implicat et miseros agit in sua proelia fratres. | |
| omnis ibi Aesoniden sterni putat, omnibus ira | |
| aequalis. stupet Aeetes ultroque furentes | 640 |
| ipse viros revocare cupit, sed cuncta iacebant | |
| agmina nec quisquam primus ruit aut super ullus | |
| linquitur atque hausit subito sua funera tellus. | |
| Protinus in fluvium fumantibus evolat armis | |
| Aesonides, qualis Getico de pulvere Mavors | 645 |
| intrat equis uritque gravem sudoribus Hebrum | |
| aut niger ex antris rutilique a fulminis aestu | |
| cum fugit et Siculo respirat in aequore Cyclops. | |
| redditus hinc tandem sociosque amplexus ovantes | |
| haud iam mendacem promissa reposcere regem | 650 |
| dignatur nec, si ipse sibi terga ingerat ultro | |
| qui pepigit, velit in pacem dextramque reverti | |
| amplius. ambo truces, ambo abscessere minantes. |