Transgrediemur nunc ad illa, quibus ut 9.2(ext).1.1
par dolor, ita nullus nostrae ciuitatis rubor inest.
Karthaginienses Atilium Regulum palpebris resectis
machinae, in qua undique praeacuti stimuli emine-
bant, inclusum uigilantia pariter et continuo tractu 5
doloris necauerunt, tormenti genus haud dignum
passo, auctoribus dignissimum. eadem usi crudeli-
tate milites nostros quo<dam> mar<i>ti<mo> certamine in
suam potestatem redactos nauibus substrauerunt, ut
earum carinis ac pondere elisi inusitata ratione mortis 10
barbaram feritatem satiarent, taetro facinore pollutis
classibus ipsum mare uiolaturi.
  Eorum dux Hannibal, cuius maiore ex parte 2.1
uirtus saeuitia constabat, in flumine <Ver>gello cor-
poribus Romanis ponte facto exercitum transduxit,
ut aeque terrestrium scelestum Karthaginiensium co-
piarum ingressum terra quam maritimarum Neptu- 5
nus experiretur. idem captiuos nostros oneribus et
itinere fessos iam prima pedum parte succisa relin-
quebat. quos uero in castra perduxerat, paria fere
fratrum et propinquorum iungens ferro decernere
cogebat neque ante sanguine explebatur quam ad 10
unum uictorem omnes redegisset. iusto ergo illum
odio, uerum tamen tardo supplicio senatus Prusiae
regis factum supplicem ad uoluntariam mortem
conpulit.
  Tam hercule quam Mitridatem regem, qui 3.1
una epistola lxxx ciuium Romanorum in Asia per
urbes negotiandi gratia dispersa interemit tantaeque
prouinciae hospitalis deos iniusto, sed non inulto
cruore respersit, quoniam cum maximo cruciatu ue- 5
neno repugnantem spiritum suum tandem succum-
bere coegit simulque piacula crucibus illis dedit,
quibus [illos] amicos suos auctore Gauro spadone
libidinosus obsequio, scelestus imperio adfecerat.
  † Zisemis, Diogyridis filii, Thraciae regis, 4.1
etsi minus admirabilem crudelitatem gentis ipsius
feritas, narrandam tamen rabies saeuitiae facit, cui
neque uiuos homines medios secare neque parentes
liberorum uesci <cogere> corporibus nefas fuit. 5
  Iterum Ptolomaeus Physcon emergit, paulo 5.1
ante libidinosae amentiae taeterrimum exemplum,
idem inter praecipua crudelitatis indicia referendus:
quid enim hoc facto truculentius? filium suum no-
mine Memphiten, quem ex Cleopatra, eadem sorore 5
et uxore, sustulerat, liberalis formae, optimae spei
puerum, in conspectu suo occidi iussit protinusque
caput eius et pedes praecisos [et manus] in cista
chlamyde opertos pro munere natalicio matri misit,
perinde quasi ipse cladis, quam illi inferebat, ex- 10
pers, ac non infelicior, quod in communi orbitate
Cleopatram miserabilem cunctis, se inuisum reddi-
derat. adeo caeco furore summa quaeque efferuescit
crudelitas, cum munimentum ex se ipsa repperit:
nam cum animaduerteret quanto sui odio patria te- 15
neretur, timori remedium scelere petiuit, quoque
tutius plebe trucidata regnaret, frequens iuuentute
gymnasium armis et igni circumdedit omnesque, qui
in eo erant, partim ferro, partim flamma necauit.
  Ochus autem, qui postea Darius appellatus 6.1
est, sanctissimo Persis iure iurando obstrictus ne
quem ex coniuratione, quae septem magos cum eo
oppresserat, aut ueneno aut ferro aut ulla ui aut
inopia alimentorum necaret, crudeliorem mortis ra- 5
tionem excogitauit, qua † hosustos sibi non per-
rupto uinculo religionis tolleret: saeptum enim altis
parietibus locum cinere conpleuit superpositoque
tigno prominente benigne cibo et potione exceptos
in eo conlocabat, e quo somno sopiti in illam in- 10
sidiosam congeriem decidebant.
  Apertior et taetrior alterius Ochi cognomine 7.1
Artaxerxis crudelitas, qui Atossam sororem atque
eandem socrum uiuam capite defodit et patruum cum
centum amplius filiis ac nepotibus uacua area desti-
tutum iaculis confixit nulla iniuria lacessitus, sed 5
quod in his maximam apud Persas probitatis et
fortitudinis laudem consistere uidebat.
  Consimili genere aemulationis instincta ciuitas 8.1
Atheniensium indigno gloriae suae decreto Aeginen-
sium iuuentuti pollices abscidit, ut classe potens
populus in certamen maritimarum uirium secum de-
scendere nequiret. non agnosco Athenas timori re- 5
medium a crudelitate mutuantis.
  Saeuus etiam ille aenei tauri inuentor, quo 9.1
inclusi subditis ignibus longo et abdito cruciatu
mugitus resonantem spiritum edere cogebantur, ne
eiulatus eorum humano sono uocis expressi Phala-
ridis tyranni misericordiam implorare possent. quam 5
quia calamitosis deesse uoluit, taeterrimum artis
suae opus primus inclusus merito auspicatus est.
  Ac ne Etrusci quidem parum feroces in poena 10.1
excogitanda, qui uiuorum corpora cadaueribus ad-
uersa aduersis alligata atque constricta, ita ut singu-
lae membrorum partes singulis essent adconmodatae,
tabescere simul patiebantur, amari uitae pariter ac 5
mortis tortores.
  Sicut illi barbari, quos ferunt mactatarum 11.1
pecudum intestinis et uisceribus egestis homines in-
serere, ita ut capitibus tantummodo emineant, quo-
que [ut] diutius poenae sufficiant, cibo et potione
infelicem spiritum prorogare, donec intus putrefacti 5
laniatui sint animalibus, quae tabidis in corporibus
nasci solent. queramur nunc cum rerum natura,
quod nos multis et asperis aduersae ualetudinis in-
commodis obnoxios esse uoluerit, habitumque cae-
lestis roboris humanae condicioni denegatum moleste 10
feramus, cum tot cruciatus sibimet ipsa mortalitas
inpulsu crudelitatis excogitauerit.