Satis multa de nostris: aliena nunc adi- 9.5(ext).1.1
ciantur. Alexandri regis uirtus ac felicitas tribus
insolentiae euidentissimis gradibus exultauit: fasti-
dio enim Philippi Iouem Hammonem patrem asciuit,
taedio morum et cultus Macedonici uestem et insti- 5
tuta Persica adsumpsit, spreto mortali habitu diui-
num, aemulatus est, nec fuit ei pudori filium, ciuem,
hominem dissimulare.
  Iam Xerxes, cuius in nomine superbia et in- 2.1
potentia habitat, suo iure † tam insolenter, quod
Graeciae indicturus bellum adhibitis Asiae principi-
bus, 'ne uiderer' inquit 'meo tantum modo usus con-
silio, uos contraxi. ceterum mementote parendum 5
magis uobis esse quam suadendum'. adroganter,
etiam si uictori repetere ei regiam contigisset: tam
deformiter uicti nescias utrum insolentius dictum an
inprudentius.
  Hannibal autem Cannensis pugnae successu 3.1
elatus nec admisit quemquam ciuium suorum in ca-
stris nec responsum ulli <nisi> per interpretem dedit.
Maharbalem etiam, ante tabernaculum suum clara
uoce adfirmantem prospexisse quonam modo paucis 5
diebus Romae in Capitolio cenaret, aspernatus est.
adeo felicitatis et moderationis diuiduum contuber-
nium est.
  Insolentiae uero inter Karthaginiensem et Cam- 4.1
panum senatum quasi aemulatio fuit: ille enim se-
parato a plebe balineo lauabatur, hic diuerso foro
utebatur. quem morem Capuae aliquamdiu retentum
C. quoque Gracchi oratione in Plautium scripta patet. 5