DE MORTIBVS NON VVLGARIBVS
  Humanae autem uitae condicionem praecipue 9.12.pr.1
primus et ultimus dies continet, quia plurimum in-
terest quibus auspiciis inchoetur et quo fine clauda-
tur, ideoque eum demum felicem fuisse iudicamus,
cui et accipere lucem prospere et reddere placide 5
contigit. medii temporis cursus, prout fortuna
gubernaculum rexit, modo aspero, modo tranquillo
motu peragitur, spe semper minor, dum et cupide
uotis extenditur et fere sine ratione consumitur. nam
et si eo bene uti uelis, etiam paruum amplissimum 10
efficies, numerum annorum multitudine operum su-
perando: alioquin quid attinet inerti mora gaudere,
si magis exigis uitam quam adprobas? sed ne
longius euager, eorum mentionem faciam, qui non
uulgari genere mortis absumpti sunt. 15
  Tullus Hostilius fulmine ictus cum tota domo 1.1
conflagrauit. singularem fati sortem, qua accidit ut
columen urbis in ipsa urbe raptum ne supremo
quidem funeris honore a ciuibus decorari posset,
caelesti flamma in eam condicionem redactum, ut 5
eosdem penates et regiam et rogum et sepulcrum
haberet.
  Vix ueri simile est in eripiendo spiritu idem 2.1
gaudium potuisse quod fulmen, et tamen idem ualuit.
nuntiata enim clade, quae ad lacum Trasimennum
inciderat, altera <mater>, sospiti filio ad ipsam portam
facta obuia, in conplexu eius expirauit, altera, cum 5
falso mortis filii nuntio maesta domi sederet, ad
primum conspectum redeuntis exanimata est. genus
casus inusitatum! quas dolor <non> extinxerat, laeti-
tia consumpsit. sed minus miror, quod mulieres:
  M'. Iuuentius Thalna consul, collega Ti. 3.1
Gracchi consulis iterum, cum in Corsica, quam nuper
subegerat, sacrificaret, receptis litteris decretas ei a
senatu supplicationes nuntiantibus, intento illas
animo legens caligine <ob>orta ante foculum conlapsus 5
mortuus humi iacuit. quem quid aliud quam nimio
gaudio enectum putemus? en cui Numantia aut
Karthago excindenda traderetur!
  Maioris aliquanto spiritus dux Q. Catulus, 4.1
Cimbrici triumphi C. Mario particeps a senatu
datus, sed exitus uiolentioris: namque ab hoc eodem
Mario postea propter ciuiles dissensiones mori iussus,
recenti calce inlito multoque igni percalefacto cubi- 5
culo se inclusum peremit. cuius * * * tam dira necessi-
tas maximus Marianae gloriae rubor extitit.
  Qua tempestate rei publicae L. quoque Corne- 5.1
lius Merula consularis et flamen Dialis, ne ludibrio
insolentissimis uictoribus esset, in Iouis sacrario
uenis incisis contumeliosae mortis denuntiationem
effugit, sacerdotisque sui sanguine uetustissimi foci 5
maduerunt.
  Acer etiam et animosus uitae exitus Herenni 6.1
Siculi, quo C. Gracchus et aruspice et amico usus
fuerat: nam cum eo nomine in carcerem duceretur,
in postem eius inliso capite in ipso ignominiae aditu
concidit ac spiritum posuit, uno gradu a publico 5
supplicio manuque carnificis citerior.
  Consimili impetu mortis C. Licinius Macer 7.1
uir praetorius, Calui pater, repetundarum reus, dum
sententiae diriberentur, [in] maenianum conscendit.
si quidem, cum M. Ciceronem, qui id iudicium coge-
bat, praetextam ponentem uidisset, misit ad eum 5
qui diceret se non damnatum, sed reum perisse,
nec sua bona hastae posse subici, ac protinus suda-
rio, quod forte in manu habebat, ore et faucibus
suis coartatis incluso spiritu poenam morte praecu-
currit. qua cognita re Cicero de eo nihil pronun- 10
tiauit. igitur inlustris ingenii orator et ab inopia
rei familiaris et a crimine domesticae damnationis
inusitato paterni fati genere uindicatus est.
  Fortis huius mors, illorum perridicula: Corne- 8.1
lius enim Gallus praetorius et T. Etereius, eques
Romanus, inter usum [puerilis] ueneris absumpti
sunt. quamquam quorsum attinet eorum cauillari
fata, quos non libido sua, sed fragilitatis humanae 5
ratio abstulit? fine namque uitae nostrae uariis et
occultis causis exposito interdum quae inmerentia
<sunt>, supremi fati titulum occupant, cum magis in
tempus mortis incidant quam ipsa mortem accersant.