| Ille quoque ex pluribus corporibus in | 3.2(ext).1.1 |
| unum magna cum admiratione Calibus cruor confu- | |
| sus est. in quo oppido cum Fuluius Flaccus Campa- | |
| nam perfidiam principes ciuitatis ante tribunal suum | |
| capitali supplicio adficiendo uindicaret litterisque a | 5 |
| senatu acceptis finem poenae eorum statuere cogere- | |
| tur, ultro se ei T. Iubellius Taurea Campanus obtulit | |
| et quam potuit clara uoce 'quoniam' inquit, 'Fului, | |
| tanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri teneris, | |
| quid cessas in me cruentam securem destringere, ut | 10 |
| gloriari possis fortiorem aliquanto uirum quam ipse | |
| es tuo iussu esse interemptum?' eo deinde [dicente] | |
| libenter id se fuisse facturum, nisi senatus uolun- | |
| tate inpediretur, adfirmante, 'at me' inquit, 'cui | |
| nihil patres conscripti praeceperunt, aspice, oculis | 15 |
| quidem tuis gratum, animo uero tuo maius opus | |
| edentem', protinusque interfecta coniuge ac liberis | |
| gladio incubuit. quem illum uirum putemus fuisse, | |
| qui suorum ac sua caede testari uoluit se Fuluii | |
| crudelitatem suggillare quam senatus misericordia | 20 |
| uti maluisse? | |
| Age, Darei quantus ardor animi! qui, cum | 2.1 |
| sordida et crudeli magorum tyrannide Persas libe- | |
| raret unumque ex his obscuro loco abiectum corporis | |
| pondere urgueret, praeclari operis socio plagam ei | |
| inferre dubitanti, ne, dum magum petit, ipsum uul- | 5 |
| neraret, 'tu uero' inquit 'nihil est quod respectu mei | |
| timidius gladio utaris: uel per utrumque illum agas | |
| licet, dum hic quam celerrime pereat'. | |
| Hoc loci Leonidas nobilis Spartanus occurrit, | 3.1 |
| cuius proposito, opere, exitu nihil fortius: nam cum | |
| ccc ciuibus apud Thermopylas toti Asiae obiectus | |
| grauem illum et mari et terrae Xerxen, nec homini- | |
| bus tantum terribilem, sed Neptuno quoque conpedes | 5 |
| et caelo tenebras minitantem, pertinacia uirtutis ad | |
| ultimam desperationem redegit. ceterum perfidia et | |
| scelere incolarum eius regionis [et] loci opportuni- | |
| tate, qua plurimum adiuuabatur, spoliatus occidere | |
| dimicans quam adsignatam sibi a patria stationem | 10 |
| deserere maluit adeoque alacri animo suos ad id proe- | |
| lium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceret | |
| 'sic prandete, conmilitones, tamquam apud inferos | |
| cenaturi'. mors erat denuntiata: Lacedaemonii, per- | |
| inde ac uictoria esset promissa, dicto intrepidi pa- | 15 |
| ruerunt. | |
| Othryadae quoque pugna pariter ac morte | 4.1 |
| † speciosa Thyreatium laude quam spatio latius solum | |
| cernitur. qui sanguine suo scriptis litteris dereptam | |
| hostibus uictoriam tantum non post fata sua in si- | |
| num patriae cruento tropaei titulo retulit. | 5 |
| Excellentissimos Spartanae uirtutis prouentus | 5.1 |
| mi<se>rabilis lapsus sequitur. Epaminondas, maxima | |
| Thebarum felicitas idemque Lacedaemonis prima | |
| clades, cum uetustam eius urbis gloriam inuictam- | |
| que ad id tempus publicam uirtutem apud Leuctram | 5 |
| et Mantineam secundis proeliis contudisset, traiectus | |
| hasta, sanguine et spiritu deficiens recreare se co- | |
| cantes primum an clypeus suus saluus esset, deinde | |
| an penitus fusi hostes forent interrogauit. quae post- | |
| quam ex animi sententia conperit, 'non finis' inquit, | 10 |
| 'conmilitones, uitae meae, sed melius et † athius ini- | |
| tium aduenit: nunc enim uester Epaminondas na- | |
| scitur, quia sic moritur. Thebas ductu et auspiciis | |
| meis caput Graeciae factas uideo, et fortis et ani- | |
| mosa ciuitas Spartana iacet armis nostris abiecta: | 15 |
| amara dominatione Graecia liberata est. orbus quo- | |
| que, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas | |
| filias Leuctram et Mantineam relinquo'. e corpore | |
| deinde suo hastam educi iussit eoque uultu expi- | |
| rauit, quo, si eum di inmortales uictoriis suis per- | 20 |
| frui passi essent, sospes patriae moenia intrasset. | |
| Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in pu- | 6.1 |
| blica custodia mori coacti parua mentis constantia, | |
| in qua xxx tyrannorum iussu porrectam ueneni | |
| potionem non dubitanter hausit quodque ex ea su- | |
| perfuerat iocabundus inlisum humo clarum edere | 5 |
| sonum coegit renidensque seruo publico, qui eam | |
| tradiderat, 'Critiae' inquit 'propino: uide igitur ut | |
| hoc poculum ad eum continuo perferas'. erat autem | |
| is ex xxx tyrannis crudelissimus. profecto supplicio | |
| est se liberare tam facile supplicium perpeti. ita- | 10 |
| que Theramenes perinde atque in domestico lectulo | |
| moriens uita excessit, inimicorum existimatione pu- | |
| nitus, suo iudicio finitus. | |
| Sed Theramenes a litteris et doctrina uirilita- | 7.1 |
| tem traxit, Numantino uero Rhoetogeni ad consi- | |
| milem uirtutem capessendam quasi magistra gentis | |
| suae ferocitas extitit: perditis namque et adflictis | |
| rebus Numantinorum, cum omnes ciues nobilitate, | 5 |
| pecunia, honoribus praestaret, uicum suum, qui in | |
| ea urbe speciosissimus erat, contractis undique nu- | |
| trimentis ignis incendit protinusque strictum gladium | |
| in medio posuit ac binos inter se dimicare iussit, | |
| ut uictus incisa ceruice ardentibus tectis superiace- | 10 |
| retur. qui, cum tam forti lege mortis omnis ab- | |
| sumpsisset, ad ultimum se ipse flammis inmersit. | |
| Verum ut aeque populo Romano inimicae ur- | 8.1 |
| bis excidium referam, Karthagine capta uxor Has- | |
| drubalis exprobrata ei impietate, quod a Scipione | |
| soli sibi impetrare uitam contentus fuisset, dextra | |
| laeuaque communes filios mortem non recusantis tra- | 5 |
| hens incendio se flagrantis patriae obiecit. | |
| Mulieris fortitudinis exemplo aeque fortem | 9.1 |
| duarum puellarum casum adiciam. cum pestifera | |
| seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps | |
| euidentissimis exhausta cladibus ad unicam filiam | |
| Harmoniam uirginem esset redacta et in eam certa- | 5 |
| tim ab inimicis impetus fieret, nutrix eius aequalem | |
| illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis | |
| subiecit, quae, ne cum ferro quidem trucidaretur, | |
| cuius esset condicionis [ediceret] proclamauit. admi- | |
| rata illius animum Harmonia [et] tantae fidei super- | 10 |
| esse non sustinuit reuocatosque interfectores pro- | |
| fessa quaenam esset in caedem suam conuertit. ita | |
| alteri tectum mendacium, alteri ueritas aperta finis | |
| uitae fuit. |