| DE PATIENTIA | |
| Egregiis uirorum pariter ac feminarum operibus | 3.3.pr.1 |
| fortitudo se oculis hominum subiecit patientiamque | |
| in medium procedere hortata est, non sane infirmio- | |
| ribus radicibus stabilitam aut minus generoso spi- | |
| ritu abundantem, sed ita similitudine iunctam, ut | 5 |
| cum ea uel ex ea nata uideri possit. | |
| quid enim | 1.1 |
| his, quae supra retuli, facto Mucii conuenientius? | |
| cum a Porsenna rege Etruscorum urbem nostram | |
| graui ac diutino bello urgueri aegre ferret, castra | |
| eius clam ferro cinctus intrauit immolantemque ante | 5 |
| altaria conatus occidere est. ceterum inter molitio- | |
| nem pii pariter ac fortis propositi oppressus nec | |
| causam aduentus texit et tormenta quantopere con- | |
| temneret mira patientia ostendit: perosus enim, | |
| credo, dexteram suam, quod eius ministerio in caede | 10 |
| regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. | |
| nullum profecto di inmortales admotum aris cultum | |
| adtentioribus oculis uiderunt. ipsum quoque Por- | |
| sennam oblitum periculi sui ultionem suam uertere | |
| in admirationem coegit: nam 'reuertere' inquit 'ad | 15 |
| tuos, Muci, et eis refer te, cum uitam meam petieris, | |
| a me uita donatum'. cuius clementiam non adulatus | |
| Mucius tristior Porsennae salute quam sua laetior | |
| urbi se cum aeternae gloriae cognomine Scaeuolae | |
| reddidit. | 20 |
| Pompei etiam probabilis uirtus, qui, dum lega- | 2.1 |
| tionis officio fungitur, a <rege> Gentio interceptus, cum | |
| senatus consilia prodere iuberetur, ardenti lucernae | |
| admotum digitum cremandum praebuit eaque pa- | |
| tientia regi simul et desperationem tormentis quic- | 5 |
| quam ex se cognoscendi incussit et expetendae populi | |
| Romani amicitiae magnam cupiditatem ingenerauit. | |
| ac ne plura huiusce generis exempla domi scrutando | |
| saepius ad ciuilium bellorum detestandam memoriam | |
| progredi cogar, duobus Romanis exemplis contentus, | 10 |
| quae ut clarissimarum familiarum commendationem, | |
| ita nullum publicum maerorem continent, externa | |
| subnectam. |