| Vetusto Macedoniae more regi Alexandro | 3.3(ext).1.1 |
| nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. e quibus | |
| unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit. in cuius | |
| brachium carbo ardens delapsus est. quo etsi ita | |
| urebatur, ut adusti corporis eius odor ad circum- | 5 |
| stantium nares perueniret, tamen et dolorem silentio | |
| pressit et brachium inmobile tenuit, ne sacrificium | |
| Alexandri aut concusso turibulo impediret aut edito | |
| gemitu re<li>gio<ne> aspergeret. rex, quo patientia pueri | |
| magis delectatus est, hoc certius perseuerantiae ex- | 10 |
| perimentum sumere uoluit: consulto enim sacrifica- | |
| uit diutius nec hac re eum proposito repulit. si huic | |
| miraculo Dareus inseruisset oculos, scisset eius stir- | |
| pis milites uinci non posse, cuius infirmam aetatem | |
| tanto robore praeditam animaduertisset. | 15 |
| Est et illa uehemens et constans animi militia, | |
| litteris pollens, uenerabilium doctrinae sacrorum an- | |
| tistes, philosophia. quae ubi pectore recepta est, omni | |
| inhonesto atque inutili adfectu dispulso, totum [in] | |
| solidae uirtutis munimento confirmat potentiusque | 20 |
| metu facit ac dolore. | |
| Incipiam autem <a> Zenone Eleate. qui cum | 2.1 |
| esset in dispicienda rerum natura maximae pruden- | |
| tiae inque excitandis ad uigorem iuuenum animis | |
| promptissimus, praeceptorum fidem exemplo uirtutis | |
| suae publicauit: patriam enim egressus, in qua frui | 5 |
| secura libertate poterat, Agrigentum miserabili ser- | |
| uitute obrutum petiit, tanta fiducia ingenii ac morum | |
| suorum fretus, ut sperauerit et tyranno et Phalari | |
| uaesanae mentis feritatem a se deripi posse. post- | |
| quam deinde apud illum plus consuetudinem domi- | 10 |
| nationis quam consilii salubritatem ualere animaduer- | |
| tit, nobilissimos eius ciuitatis adulescentes cupiditate | |
| liberandae patriae inflammauit. cuius rei cum indi- | |
| cium ad tyrannum manasset, conuocato in forum | |
| populo torquere eum uario cruciatus genere coepit | 15 |
| subinde quaerens quosnam consilii participes habe- | |
| ret. at ille neque eorum <quemquam> nominauit et pro- | |
| ximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum | |
| reddidit increpitansque Agrigentinis ignauiam ac | |
| timiditatem effecit ut subito mentis inpulsu concitati | 20 |
| Phalarim lapidibus prosternerent. senis ergo unius | |
| eculeo inpositi non supplex uox nec miserabilis eiu- | |
| latus, sed fortis cohortatio totius urbis animum for- | |
| tunamque mutauit. | |
| Eiusdem nominis philosophus, cum <a> Nearcho | 3.1 |
| tyranno, de cuius nece consilium inierat, torqueretur | |
| supplicii pariter atque indicandorum gratia conscio- | |
| rum, doloris uictor, sed ultionis cupidus, esse dixit | |
| quod secreto audire eum admodum expediret, laxa- | 5 |
| toque eculeo, postquam insidiis opportunum anim- | |
| aduertit, aurem eius morsu corripuit nec ante dimisit | |
| quam et ipse uita et ille parte corporis priuaretur. | |
| Talis patientiae aemulus Anaxarchus, cum a | 4.1 |
| tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur nec ulla | |
| ui inhiberi posset quo minus eum amarissimorum | |
| maledictorum uerberibus inuicem ipse torqueret, ad | |
| ultimum amputationem linguae minitanti 'non erit' | 5 |
| inquit, 'effeminate adulescens, haec quoque pars cor- | |
| poris mei tuae dicionis', protinusque dentibus absci- | |
| sam et conmanducatam linguam in os eius ira patens | |
| expuit. multorum aures illa lingua et in primis Ale- | |
| xandri regis admiratione sui adtonitas habuerat, dum | 10 |
| terrae condicionem, habitum maris, siderum motus, | |
| totius denique mundi naturam prudentissime et fa- | |
| cundissime expromit. paene tamen occidit gloriosius | |
| quam uiguit, quia tam forti fine inlustrem profes- | |
| sionis actum conprobauit, Anaxarchique † non uitam | 15 |
| modo deseruit, sed mortem reddidit clariorem. | |
| In Theodoto quoque uiro grauissimo Hiero- | 5.1 |
| nymus tyrannus tortorum manus frustra fatigauit: | |
| rupit enim uerbera, fidiculas laxauit, soluit eculeum, | |
| lamminas extinxit prius quam efficere potuit ut ty- | |
| rannicidii conscios indicaret. quin etiam satellitem, | 5 |
| in quo totius dominationis summa quasi quodam car- | |
| dine uersabatur, falsa criminatione inquinando fidum | |
| lateri eius custodem eripuit beneficioque patientiae | |
| non solum quae occulta fuerunt texit, sed etiam tor- | |
| menta sua ultus est. quibus Hieronymus, dum ini- | 10 |
| micum cupide lacerat, amicum temere perdidit. | |
| Apud Indos uero patientiae meditatio tam ob- | 6.1 |
| stinate usurpari creditur, ut sint qui omne uitae | |
| tempus nudi exigant, modo Caucasi montis gelido | |
| rigore corpora sua durantes, modo flammis sine | |
| ullo gemitu obicientes. atque his haud parua gloria | 5 |
| contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiae | |
| datur. | |
| Haec e pectoribus altis et eruditis orta sunt, | 7.1 |
| illud tamen non minus admirabile seruilis animus | |
| cepit. seruus barbarus Hasdrubalem, quod domi- | |
| num suum occidisset grauiter ferens, subito adgres- | |
| sus interemit, cumque conprehensus omni modo cru- | 5 |
| ciaretur, laetitiam tamen, quam ex uindicta ceperat, | |
| in ore constantissime retinuit. non ergo fastidioso | |
| aditu uirtus: excitata uiuida ingenia ad se penetrare | |
| patitur neque haustum sui cum aliquo personarum | |
| discrimine largum malignumue praebet, sed omni- | 10 |
| bus aequaliter exposita quid cupiditatis potius quam | |
| quid dignitatis attuleris aestimat inque captu bono- | |
| rum suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, | |
| ut quantum subire animo sustinueris, tantum tecum | |
| auferas. quo <e>uenit ut et humili loco nati ad sum- | 15 |
| mam dignitatem consurgant et generosissimarum | |
| imaginum fetus in aliquod reuoluti dedecus acceptam | |
| a maioribus lucem in tenebras conuertant. quae qui- | |
| dem planiora suis exemplis reddentur, ac prius de | |
| his ordiar, quorum in meliorem statum facta mutatio | 20 |
| splendidam relatu praebet materiam. |