| DE HIS QVI HVMILI LOCO NATI CLARI | |
| EVASERVNT | |
| Incunabula Tulli Hostili agreste tugurium ce- | 3.4.1.1 |
| pit: eiusdem adulescentia in pecore pascendo fuit | |
| occupata: ualidior aetas imperium Romanum rexit | |
| et duplicauit: senectus excellentissimis * * * decorata | |
| in altissimo maiestatis fastigio fulsit. | 5 |
| Verum Tullus etsi magnum admirabilis incre- | 2.1 |
| menti, domesticum tamen exemplum est: Tarqui- | |
| nium autem ad Romanum imperium occupandum | |
| fortuna in urbem nostram aduexit, alienum, quod | |
| † exactu, alieniorem, quod ortum Corintho, fasti- | 5 |
| diendum, quod merca<to>re genitum, erubescendum, | |
| quod etiam exule [Demarato] natum patre. ceterum | |
| tam prosperum condicionis suae euentum industria | |
| sua pro inuidioso gloriosum reddidit: dilatauit enim | |
| fines, cultum deorum nouis sacerdotiis auxit, nume- | 10 |
| rum senatus amplificauit, equestrem ordinem ube- | |
| riorem reliquit, quaeque laudum eius consummatio | |
| est, praeclaris uirtutibus effecit ne haec ciuitas pae- | |
| nitentiam ageret, quod regem a finitimis potius mu- | |
| tuata esset quam de suis legisset. | 15 |
| In Tullio uero fortuna praecipue uires suas | 3.1 |
| ostendit, uernam huic urbi natum regem dando. cui | |
| quidem diutissime imperium obtinere, quater lustrum | |
| condere, ter triumphare contigit. ad summam autem | |
| unde processerit et quo peruenerit statuae ipsius titu- | 5 |
| lus abunde testatur seruili cognomine et regia ap- | |
| pellatione perplexis. | |
| Miro gradu Varro quoque ad consulatum ma- | 4.1 |
| cellaria patris taberna conscendit. et quidem fortuna | |
| parum duxit sordidissimae mercis capturis alito duo- | |
| decim fasces largiri, nisi etiam L. Aemilium Paulum | |
| dedisset collegam. atque ita se in eius sinum infu- | 5 |
| dit ut, cum apud Cannas culpa sua uires populi | |
| Romani exhausisset, Paulum, qui proelium commit- | |
| tere noluerat, occidere pateretur, illum in urbem in- | |
| columem reduceret. quin etiam senatum gratias ei | |
| agentem, quod redire uoluisset, ante portas eduxit | 10 |
| extuditque ut grauissimae cladis auctori dictatura | |
| deferretur. | |
| Non paruus consulatus rubor M. Perpenna est, | 5.1 |
| utpote [quam] consul ante quam ciuis, sed in bello | |
| gerendo utilior aliquanto rei publicae Varrone impe- | |
| rator: regem enim Aristonicum cepit Crassianaeque | |
| stragis punitor extitit, cum interim, cuius uita trium- | 5 |
| phauit, mors Papia lege damnata est: namque pa- | |
| trem illius, nihil ad se pertinentia ciuis Romani iura | |
| conplexum Sabelli iudicio petitum redire in pristi- | |
| nas sedes coegerunt. ita M. Perpennae nomen ad- | |
| umbratum, falsus consulatus, caliginis simile impe- | 10 |
| rium, caducus triumphus, † aliena in urbe inprobe | |
| peregrinatus est. | |
| M. uero Porci Catonis incrementa publicis | 6.1 |
| uotis expetenda fuerunt, qui nomen suum Tusculi | |
| ignobile Romae nobilissimum reddidit: ornata sunt | |
| enim ab eo litterarum Latinarum monumenta, adiuta | |
| disciplina militaris, aucta maiestas senatus, proro- | 5 |
| gata familia, in qua maximum decus posterior ortus | |
| est Cato. |