| Sed ut Romanis externa iungamus, So- | 3.4(ext).1.1 |
| crates, non solum hominum consensu, uerum etiam | |
| Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus, Phaena- | |
| rete matre obstetrice et Sophronisco patre marmo- | |
| rario genitus ad clarissimum gloriae lumen excessit. | 5 |
| neque immerito: nam cum eruditissimorum uirorum | |
| ingenia in disputatione caeca uagarentur mensuras- | |
| que solis ac lunae et ceterorum siderum loquacibus | |
| magis quam certis argumentis explicare conarentur, | |
| totius etiam mundi habitum conplecti auderent, pri- | 10 |
| mus ab his indoctis erroribus abductum animum | |
| suum intima condicionis humanae et in secessu pecto- | |
| ris repositos adfectus scrutari coegit, si uirtus per | |
| se ipsa aestimetur, uitae magister optimus. | |
| Quem patrem Euripides aut quam matrem | 2.1 |
| Demosthenes habuerit ipsorum quoque saeculo igno- | |
| tum fuit. alterius autem matrem <holera, alterius pa- | |
| trem> cultellos uenditasse omnium paene doctorum | |
| litterae locuntur. sed quid aut illius tragica aut | 5 |
| huius oratoria ui clarius? |