| QVI A PARENTIBVS CLARIS DEGENE- | |
| RAVERVNT | |
| Sequitur duplicis promissi pars adopertis inlu- | 3.5.pr.1 |
| strium uirorum imaginibus reddenda, quoniam qui- | |
| dem sunt referendi qui ab earum splendore degene- | |
| rauerunt, taeterrimis ignauiae ac nequitiae sordibus | |
| inbuta nobilia portenta. | 5 |
| Quid enim monstro similius quam superioris | 1.1 |
| Africani filius Scipio, qui in tanta domestica gloria | |
| ortus a paruulo admodum regis Antiochi praesidio | |
| capi sustinuit, cum ei uoluntaria morte absumi sa- | |
| tius fuerit quam inter duo fulgentissima cognomina | 5 |
| patris et patrui, altero [maiori] oppressa Africa iam | |
| parto, altero maiore ex parte recuperata Asia sur- | |
| gere incipiente, manus uinciendas hosti tradere eius- | |
| que beneficio precarium spiritum obtinere, de quo | |
| mox L. Scipio speciosissimum deorum hominumque | 10 |
| oculis subiecturus erat triumphum. | |
| Idem praeturae petitor candidam togam adeo tur- | |
| pitudinis maculis obsolefactam in campum detulit, | |
| ut, nisi gratia Cicerei, qui patris eius scriba fuerat, | |
| adiutus esset, honorem a populo impetraturus non | 15 |
| uideretur. quamquam quid interfuit utrum repulsam | |
| an sic adeptam praeturam domum referret? quam | |
| cum propinqui ab eo pollui animaduerterent, id ege- | |
| runt, ne aut sellam ponere aut ius dicere auderet, in- | |
| superque e manu eius anulum, in quo caput Africani | 20 |
| sculptum erat, detraxerunt. dii boni, quas tenebras | |
| e quo fulmine nasci passi estis! | |
| Age Q. Fabi Maximi Allobrogi<ci> et ciuis et | 2.1 |
| imperatoris clarissimi filius Q. Fabius Maximus | |
| quam perditam luxuria uitam egit! cuius ut cetera | |
| flagitia obliterentur, tamen abunde illo dedecore mo- | |
| res nudari possunt, quod ei Q. Pompeius praetor | 5 |
| urbanus paternis bonis interdixit, neque in tanta ci- | |
| uitate qui illud decretum reprehenderet inuentus est: | |
| dolenter enim homines ferebant pecuniam, quae Fa- | |
| biae gentis splendori seruire debebat, flagitiis dissici. | |
| ergo quem nimia patris indulgentia heredem reli- | 10 |
| querat publica seueritas exheredauit. | |
| Possedit fauorem plebis Clodius Pulcher ad- | 3.1 |
| haerensque Fuluianae stolae pugio militare decus | |
| muliebri imperio subiectum habuit. quorum filius | |
| Pulcher, praeterquam quod eneruem et frigidam iu- | |
| uentam egit, perdito etiam amore uulgatissimae me- | 5 |
| retricis infamis fuit mortisque erubescendo genere | |
| consumptus est: auide enim abdomine deuorato foe- | |
| dae ac sordidae intemperantiae spiritum redditit. | |
| Nam Q. quidem Hortensi, qui in maximo et | 4.1 |
| ingeniosorum ciuium et amplissimorum prouentu | |
| summum auctoritatis atque eloquentiae gradum ob- | |
| tinuit, nepos Hortensius Corbio omnibus scortis | |
| abiectiorem et obsceniorem uitam exegit, ad ulti- | 5 |
| mumque lingua eius tam libidini cunctorum inter | |
| lupanaria prostitit quam aui pro salute ciuium in foro | |
| excubuerat. |