| Animaduerto in quam periculosum iter pro- | 3.6.pr.1 |
| cesserim. itaque me ipse reuocabo, ne, si reliqua | |
| eiusdem generis naufragia consectari perseuerauero, | |
| aliqua inutili relatione inplicer. referam igitur pe- | |
| dem deformesque umbras in imo gurgite turpitudinis | 5 |
| suae iacere patiar: satius est enim narrare qui in- | |
| lustres uiri in cultu ceteroque uitae ritu aliqua ex | |
| parte nouando sibi indulserint. | |
| QVI EX ILLVSTRIBVS VIRIS IN VESTE AVT | |
| CETERO CVLTV LICENTIVS SIBI QVAM MOS | |
| PATRIVS PERMITTEBAT INDVLSERVNT | |
| P. Scipio, cum in Sicilia augendo traiciendo- | 1.1 |
| que <exercitu> in Africam opportunum quaerendo gra- | |
| dum Karthaginis ruinam animo uolueret, inter con- | |
| silia ac molitiones tantae rei operam gymnasio dedit | |
| pallioque et crepidis usus <est>. nec hac re segniores | 5 |
| Punicis exercitibus manus intulit, sed nescio an ideo | |
| alacriores, quia uegeta et strenua ingenia, quo plus | |
| recessus sumunt, hoc uehementiores impetus edunt. | |
| crediderim etiam fauorem eum sociorum uberiorem | |
| se adepturum existimasse, si uictum eorum et sol- | 10 |
| lemnes exercitationes conprobasset. ad quas tamen | |
| ueniebat, cum multum ac diu * * * fatigasset umeros | |
| et cetera membra <ac> militari agitatione firmitatem | |
| suam probare coegisset, consistebatque in his labor | |
| eius, in illis remissio laboris. | 15 |
| L. uero Scipionis statuam chlamydatam et | 2.1 |
| crepidatam in Capitolio cernimus. quo habitu uide- | |
| licet, quia aliquando usus erat, effigiem suam for- | |
| matam poni uoluit. | |
| L. quoque Sulla, cum imperator esset, chlamy- | 3.1 |
| dato sibi et crepidato Neapoli ambulare deforme non | |
| duxit. | |
| C. autem Duellius, qui primus naualem trium- | 4.1 |
| phum ex Poenis retulit, quotienscumque <publice> | |
| epulatus erat, ad funalem cereum praeeunte tibi- | |
| cine et fidicine a cena domum reuerti solitus est, | |
| insignem bellicae rei successum nocturna celebra- | 5 |
| tione testando. | |
| Nam Papirius quidem Masso, cum bene gesta | 5.1 |
| re publica triumphum a senatu non inpetrauisset, in | |
| Albano monte triumphandi et ipse initium fecit et ce- | |
| teris postea exemplum praebuit proque laurea corona, | |
| cum alicui spectaculo interesset, myrtea usus est. | 5 |
| Iam C. Marii paene insolens factum: nam post | 6.1 |
| Iugurthinum Cimbricumque et Teutonicum trium- | |
| phum cantharo semper potauit, quod Liber pater In- | |
| dicum ex Asia deducens triumphum hoc usus poculi | |
| genere ferebatur, <ut> inter ipsum haustum uini uicto- | 5 |
| riae eius suas uictorias conpararet. | |
| M. autem Cato praetor M. Scauri ceterorum- | 7.1 |
| que reorum iudicia nulla indutus tunica, sed tan- | |
| tum modo praetexta amictus egit. |