| Sed haec atque his similia uirtutis aliquid | 3.7.pr.1 |
| sibi in consuetudine nouanda licentiae sumentis in- | |
| dicia sunt: illis autem, quae deinceps subnectam, | |
| quantam sui fiduciam habere soleat cognoscetur. | |
| DE FIDVCIA SVI | |
| Publio et Gnaeo Scipionibus in Hispania cum | 1.1 |
| maiore parte exercitus acie Punica oppressis omni- | |
| busque prouinciae eius nationibus Karthaginiensium | |
| amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum illuc ad | |
| corrigendam rem proficisci audente, <P.> Scipio quar- | 5 |
| tum et uicesimum agens annum iturum se pollicitus | |
| est. qua quidem fiducia populo Romano salutis ac | |
| uictoriae spem dedit. | |
| Eademque in ipsa Hispania usus est: nam | 1a.1 |
| cum oppidum Badiam circumsederet, tribunal suum | |
| adeuntis in aedem, quae intra moenia hostium erat, | |
| uadimonia in posterum diem facere iussit continuo- | |
| que urbe potitus et tempore et loco, quo praedixe- | 5 |
| rat, sella posita ius eis dixit. nihil hac fiducia ge- | |
| nerosius, nihil praedictione uerius, nihil celeritate | |
| efficacius, nihil etiam dignitate dignius. | |
| Nec minus animosus minusue prosperus illius | 1b.1 |
| in Africam transitus, in quam ex Sicilia exercitum | |
| senatu uetante transduxit, quia, nisi plus in ea re suo | |
| quam patrum conscriptorum consilio credidisset, se- | |
| cundi Punici belli finis inuentus non esset. | 5 |
| Cui facto par illa fiducia, quod, postquam | 1c.1 |
| Africam attigit, speculatores Hannibalis in castris de- | |
| prehensos et ad se perductos nec supplicio adfecit nec | |
| de consiliis ac uiribus Poenorum percontatus est, sed | |
| circa omnis manipulos diligentissime ducendos cura- | 5 |
| uit interrogatosque an satis ea considerassent, quae | |
| speculari iussi erant, prandio dato ipsis iumentisque | |
| eorum incolumes dimisit. quo tam pleno fiduciae | |
| spiritu prius animos hostium quam arma contudit. | |
| Verum ut ad domestica eius eximiae fiduciae | 1d.1 |
| acta ueniamus, cum a L. Scipione ex Antiochensi pe- | |
| cunia sestertii quadragies ratio in curia reposceretur, | |
| prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae sum- | |
| mae continebantur refellique inimicorum accusatio | 5 |
| poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae | |
| sub ipso legato administrata fuerat. quin etiam in | |
| hunc modum egit: 'non reddo, patres conscripti, | |
| aerario uestro sestertii quadragies rationem, alieni | |
| imperii minister, quod meo ductu meisque auspiciis | 10 |
| bis milies sestertio uberius feci: neque enim huc puto | |
| [eo] malignitatis uentum, ut de mea innocentia quae- | |
| rendum sit: nam cum Africam totam potestati ue- | |
| strae subiecerim, nihil ex ea, quod meum diceretur, | |
| praeter cognomen retuli. non me igitur Punicae, | 15 |
| non fratrem meum Asiaticae gazae auarum reddide- | |
| runt, sed uterque nostrum inuidia magis quam pecu- | |
| nia locupletior est'. tam constantem defensionem | |
| Scipionis uniuersus senatus conprobauit, sicut illud | |
| factum, quod, cum ad necessarium rei publicae usum | 20 |
| pecuniam ex aerario promi opus esset, idque quaesto- | |
| res, quia lex obstare uideretur, aperire non auderent, | |
| priuatus claues poposcit patefactoque aerario legem | |
| utilitati cedere coegit. quam quidem ei fiduciam | |
| conscientia illa dedit, qua meminerat omnes leges | 25 |
| a se esse seruatas. | |
| Non fatigabor eiusdem facta identidem refe- | 1e.1 |
| rendo, quoniam ne ille quidem in consimili genere | |
| uirtutes edendo fatigatus est. diem illi ad populum M. | |
| Naeuius tr. pl. aut, <ut> quidam memorant, duo Petilii | |
| dixerant. quo ingenti frequentia in forum deductus | 5 |
| rostra conscendit capitique suo corona triumphali | |
| inposita 'hoc ego' inquit, 'Quirites, die Karthaginem | |
| magna spirantem leges nostras accipere iussi: pro- | |
| inde aecum est uos mecum ire in Capitolium suppli- | |
| catum'. speciosissimam deinde eius uocem aeque | 10 |
| clarus euentus <secutus> est, si quidem et senatum to- | |
| tum et uniuersum equestrem ordinem et cunctam | |
| plebem Iouis optimi maximi puluinaria petens comi- | |
| tem habuit. restabat ut tribunus apud populum sine | |
| populo ageret desertusque in foro cum magno ca- | 15 |
| lumniae suae ludibrio solus moraretur. cuius deui- | |
| tandi ruboris causa in Capitolium processit deque | |
| accusatore Scipionis uenerator factus est. | |
| Auiti spiritus egregius successor Scipio Aemi- | 2.1 |
| lianus, cum urbem praeualidam obsideret, suadenti- | |
| bus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices | |
| spargeret omniaque uada plumbatis tabulis conster- | |
| neret habentibus clauorum cacumina, ne subita erup- | 5 |
| tione hostes in praesidia nostra impetum facere pos- | |
| sent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos | |
| uelle et timere. | |
| In quamcumque memorabilium partem exem- | 3.1 |
| plorum conuertor, uelim nolimue, in cognomine Sci- | |
| pionum haeream necesse est: qui enim licet hoc loci | |
| Nasicam praeterire, fidentis animi dicti[que] cla- | |
| rissimum auctorem? annonae caritate increscente | 5 |
| C. Curiatius tr. pl. productos in contionem consules | |
| conpellebat ut de frumento emendo adque id nego- | |
| tium explicandum mittendis legatis in curia referrent. | |
| cuius instituti minime utilis interpellandi gratia | |
| Nasica contrariam actionem ordiri coepit. obstre- | 10 |
| pente deinde plebe 'tacete, quaeso, Quirites', in- | |
| quit: 'plus ego enim quam uos quid rei publicae | |
| expediat intellego'. qua uoce audita omnes pleno | |
| uenerationis silentio maiorem auctoritatis eius quam | |
| suorum alimentorum respectum egerunt. | 15 |
| Liui quoque Salinatoris aeternae memoriae tra- | 4.1 |
| dendus animus. qui cum Hasdrubalem exercitumque | |
| Poenorum in Vmbria delesset et ei diceretur Gallos | |
| ac Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac | |
| palantes parua manu opprimi posse, respondit in | 5 |
| hoc eis oportere parci, ne hostibus tantae cladis | |
| domestici nuntii deessent. | |
| Bellica haec praestantia animi, togata illa, sed | 5.1 |
| <non> minus laudabilis, quam P. Furius Philus consul | |
| in senatu exhibuit: Q. enim Metellum Quintumque | |
| Pompeium consulares uiros, uehementes inimicos | |
| suos, cupidam sibi profectionem in prouinciam Hispa- | 5 |
| niam, quam sortitus erat, identidem exprobrantis, | |
| legatos secum illuc ire coegit: fiduciam non solum | |
| fortem, sed paene etiam temerariam, quae duobus | |
| acerrimis odiis latera sua cingere ausa est usum- | |
| que ministerii uix tutum in amicis e sinu inimico- | 10 |
| rum petere sustinuit! | |
| Cuius factum si cui placet, necesse est L. etiam | 6.1 |
| Crassi, qui apud maiores eloquentia clarissimus fuit, | |
| propositum non displiceat: nam cum ex consulatu | |
| prouinciam Galliam obtineret atque in eam C. Carbo, | |
| cuius patrem damnauerat, ad speculanda acta sua | 5 |
| uenisset, non solum eum inde non summouit, sed in- | |
| super locum ei in tribunali adsignauit nec ulla de re | |
| nisi eo in consilium adhibito cognouit. itaque acer | |
| et uehemens Carbo nihil aliud Gallica peregrinatione | |
| consecutus est quam ut animaduerteret sontem pa- | 10 |
| trem suum ab integerrimo uiro in exilium missum. | |
| Cato uero superior saepe numero ab inimicis | 7.1 |
| ad causae dictionem uocatus nec ullo umquam cri- | |
| mine conuictus ad ultimum tantum fiduciae in sua | |
| innocentia reposuit, ut ab his in quaestionem publi- | |
| cam deductus Ti. Gracchum, a quo in administratione | 5 |
| rei publicae ad multum odium dissidebat, iudicem | |
| deposceret. qua quidem animi praestantia pertina- | |
| ciam eorum insectandi se inhibuit. | |
| Eadem M. Scauri fortuna, aeque senectus longa | 8.1 |
| ac robusta, idem animus. qui cum pro rostris accu- | |
| saretur, quod ab rege Mitridate ob rem publicam | |
| prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita | |
| egit: 'est enim inicum, Quirites, cum inter alios ui- | 5 |
| xerim, apud alios me rationem uitae reddere, sed | |
| tamen audebo uos, quorum maior pars honoribus et | |
| actis meis interesse non potuit, interrogare: Varius | |
| Seuerus Sucronensis Aemilium Scaurum regia mer- | |
| cede corruptum imperium populi Romani prodidisse | 10 |
| ait, Aemilius Scaurus huic se adfinem esse culpae | |
| negat: utri creditis'? cuius admiratione populus | |
| conmotus Varium ab illa dementissima actione per- | |
| tinaci clamore depulit. | |
| Contra M. Antonius ille disertus—non enim | 9.1 |
| respuendo, sed amplectendo causae dictionem quam | |
| innocens esset testatus est—quaestor proficiscens | |
| in Asiam, Brundisium iam peruenerat, ubi litteris | |
| certior incesti se postulatum apud L. Cassium prae- | 5 |
| torem, cuius tribunal propter nimiam seueritatem | |
| scopulus reorum dicebatur, cum id uitare beneficio | |
| legis Memmiae liceret, quae eorum, qui rei publicae | |
| causa abessent, recipi nomina uetabat, in urbem ta- | |
| men recurrit. quo tam pleno fiduciae bonae consilio | 10 |
| cum absolutionem celerem tum profectionem hone- | |
| stiorem consecutus est. | |
| Sunt et illa speciosa fiduciae publicae exem- | 10.1 |
| pla: nam cum eo bello, quod aduersus Pyrrum gere- | |
| batur, Karthaginienses c ac xxx nauium classem | |
| in praesidium Romanis Ostiam ultro misissent, sena- | |
| tui placuit legatos ad ducem eorum ire, qui dicerent | 5 |
| populum Romanum bella suscipere solere, quae suo | |
| milite gerere posset: proinde classem Karthaginem | |
| reducerent. | |
| Idem post aliquot annos Cannensi clade exhaustis | |
| Romani imperii uiribus supplementum in Hispaniam | 10 |
| exercitu mittere ausus fecit ne locus hostilium ca- | |
| strorum tum maxime Capenam portam armis Hanni- | |
| bale pulsante minoris ueniret quam si illum Poeni | |
| non obtinerent. ita se gerere in aduersis rebus quid | |
| aliud est quam saeuientem fortunam in adiutorium | 15 |
| sui pudore uictam conuertere? | |
| Magno spatio diuisus est a senatu ad poetam | 11.1 |
| Accium transitus. ceterum ut ab eo decentius ad | |
| externa transeamus, producatur in medium. is Iulio | |
| Caesari amplissimo ac florentissimo uiro in con- | |
| legium poetarum uenienti numquam adsurrexit, non | 5 |
| maiestatis eius inmemor, sed quod in conparatione | |
| communium studiorum aliquanto se superiorem esse | |
| confideret. quapropter insolentiae crimine caruit, | |
| quia ibi uoluminum, non imaginum certamina exer- | |
| cebantur. | 10 |