| Ne Euripides quidem Athenis arrogans | 3.7(ext).1.1 |
| uisus est, cum postulante [ui] populo ut ex tragoedia | |
| quandam sententiam tolleret progressus in scaenam | |
| dixit se, ut eum doceret, non ut ab eo disceret, fabu- | |
| las conponere solere. laudanda profecto fiducia est, | 5 |
| quae aestimationem sui certo pondere examinat, tan- | |
| tum sibi adrogans, quantum a contemptu et insolen- | |
| tia distare satis est. itaque etiam quod Alcestidi | |
| tragico poetae respondit probabile. apud quem cum | |
| quereretur quod eo triduo non ultra tres uersus ma- | 10 |
| ximo inpenso labore deducere potuisset, atque is se | |
| centum perfacile scripsisse gloriaretur, 'sed hoc' in- | |
| quit 'interest, quod tui in triduum tantum modo, mei | |
| uero in omne tempus sufficient': alterius enim fe- | |
| cundi cursus scripta intra primas memoriae metas | 15 |
| conruerunt, alterius cunctante stilo elucubratum opus | |
| per omne aeui tempus plenis gloriae uelis feretur. | |
| Adiciam scaenae eiusdem exemplum. Anti- | 2.1 |
| genidas tibicen discipulo suo magni profectus, sed | |
| parum feliciter populo se adprobanti cunctis audien- | |
| tibus dixit 'mihi cane et Musis', quia uidelicet per- | |
| fecta ars fortunae lenocinio defecta iusta fiducia non | 5 |
| exuitur, quamque se scit laudem mereri, eam si | |
| [eam] ab aliis non impetrat, domestico tamen acce- | |
| ptam iudicio refert. | |
| Zeuxis autem, cum Helenam pinxisset, quid | 3.1 |
| de eo opere homines sensuri essent expectandum non | |
| putauit, sed protinus [se ad] hos uersus adiecit: | |
| οὐ νέμεσις Τρῶας καὶ ἐυκνήμιδας Ἀχαιοὺς | |
| τοιῇδ’ ἀμφὶ γυναικὶ πολὺν χρόνον ἄλγεα πάσχειν. | 5 |
| adeone dextrae suae multum pictor adrogauit, ut ea | |
| tantum formae conprehensum crederet, quantum aut | |
| Leda caelesti partu edere aut Homerus diuino inge- | |
| nio exprimere potuit? | |
| Phidias quoque Homeri uersibus egregio dicto | 4.1 |
| adlusit: simulacro enim Iouis Olympii perfecto, quo | |
| nullum praestantius aut admirabilius humanae † fa- | |
| bricae manus, interrogatus ab amico quonam men- | |
| tem suam dirigens uultum Iouis propemodum ex | 5 |
| ipso caelo petitum eboris liniamentis esset amplexus, | |
| illis se uersibus quasi magistro usum respondit, | |
| ἦ, καὶ κυανέῃσιν ἐπ’ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων· | |
| ἀμβρόσιαι δ’ ἄρα χαῖται ἐπερρώσαντο ἄνακτος | |
| κρατὸς ἀπ’ ἀθανάτοιο· μέγαν δ’ ἐλέλιξεν Ὄλυμπον. | 10 |
| Non patiuntur me tenuioribus exemplis diu- | 5.1 |
| tius insistere fortissimi duces. si quidem Epami- | |
| nondas, cum ei ciues irati sternendarum in oppido | |
| uiarum contumeliae causa curam mandarent,—erat | |
| enim illud ministerium apud eos sordidissimum— | 5 |
| sine ulla cunctatione id recepit daturumque se ope- | |
| ram ut breui speciosissimum fieret adseuerauit. miri- | |
| fica deinde procuratione abiectissimum negotium pro | |
| amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit. | |
| Hannibal uero, cum apud regem Prusiam exu- | 6.1 |
| laret auctorque ei conmittendi proelii esset, atque is | |
| non idem sibi extis portendi diceret, 'ain tu'? in- | |
| quit, 'uitulinae carunculae quam imperatori ueteri | |
| mauis credere'? si uerba numeres, breuiter et abscise, | 5 |
| si sensum aestimes, copiose et ualenter: Hispanias | |
| enim dereptas populo Romano et Galliarum ac Li- | |
| guriae uires in suam redactas potestatem et nouo | |
| transitu Alpium iuga patefacta et Trasimennum la- | |
| cum dira inustum memoria et Cannas, Punicae uicto- | 10 |
| riae clarissimum monumentum, et Capuam possessam | |
| et Italiam laceratam ante pedes hominis effudit unius- | |
| que hostiae iocineri longo experimento testatam | |
| gloriam suam postponi aequo animo non tulit. et | |
| sane, quod ad exploranda bellica artificia aestiman- | 15 |
| dosque militaris ductus adtinebat, omnis foculos, | |
| omnis aras Bithyniae Marte ipso iudice pectus Hanni- | |
| balis praegrauasset. | |
| Capax generosi spiritus illud quoque dictum | 7.1 |
| regis Cotyis: ut enim ab Atheniensibus ciuitatem | |
| sibi datam cognouit, 'et ego' inquit 'illis meae gentis | |
| ius dabo'. aequauit Athenis Thraciam, ne uicissitu- | |
| dini talis beneficii imparem iudicando humilius de | 5 |
| origine sua sentire existimaretur. | |
| Nobiliter etiam uterque Spartanus, et qui in- | 8.1 |
| crepitus a quodam, quod in aciem claudus descen- | |
| deret, pugnare, non sibi fugere propositum esse re- | |
| spondit, et qui referente quodam sagittis Persarum | |
| solem obscurari solere, 'bene narras' inquit: 'in | 5 |
| umbra enim proeliabimur'. eiusdem uir urbis atque | |
| animi hospiti suo patriae muros excelsos latosque | |
| ostendenti dixit, 'si mulieribus istos conparastis, | |
| recte, si uiris, turpiter'. |