| DE CONSTANTIA | |
| Ap<er>tum et animosum bonae fiduciae pectus | 3.8.pr.1 |
| emenso quasi debitum opus superest constantiae re- | |
| praesentatio: natura enim sic conparatum est ut, | |
| quisquis se aliquid ordine ac recte mente complexum | |
| confidit, uel iam gestum, si obtrectetur, acriter tuea- | 5 |
| tur, uel nondum editum, si interpelletur, sine ulla | |
| cunctatione ad effectum perducat. | |
| Sed dum exempla propositae rei persequor, | 1.1 |
| latius mihi circumspicienti ante omnia se Fului Flacci | |
| constantia offert. Capuam fallacibus Hannibalis | |
| promissis Italiae regnum nefaria defectione pacisci | |
| persuasam armis occupauerat. tam deinde culpae | 5 |
| hostium iustus aestimator quam speciosus uictor | |
| Campanum senatum impii decreti auctorem funditus | |
| delere constituit. itaque catenis onustum in duas | |
| custodias, Teanam Calenamque diuisit consilium ex- | |
| ecuturus, cum ea peregisset, quorum administran- | 10 |
| dorum citerior esse necessitas uidebatur. rumore | |
| autem de senatus mitiore sententia orto, ne debitam | |
| poenam scelerati effugerent, nocte admisso equo | |
| Teanum contendit interfectisque qui ibi adseruaban- | |
| tur e uestigio Cales <est> transgressus perseuerantiae | 15 |
| suae opus execut<ur>us et iam deligatis ad palum ho- | |
| stibus litteras a patribus conscriptis nequiquam sa- | |
| lutaris Campanis accepit: in sinistra enim eas manu, | |
| sicut erant traditae, reposuit ac iusso lictore lege | |
| agere tum demum aperuit, postquam illis obtem- | 20 |
| perari non poterat. qua constantia uictoriae quoque | |
| gloriam antecessit, quia, si eum intra se ipsam par- | |
| tita laude aestimes, maiorem punita Capua quam | |
| capta reperias. | |
| Atque ista quidem seueritatis, illa uero pietatis | 2.1 |
| constantia admirabilis, quam Q. Fabius Maximus in- | |
| fatigabilem patriae praestitit. pecuniam pro captiuis | |
| Hannibali numerauerat, fraudatus ea publice tacuit: | |
| dictatori ei magistrum equitum Minucium iure im- | 5 |
| perii senatus aequauerat, silentium egit: conpluri- | |
| bus praeterea iniuriis lacessitus in eodem animi ha- | |
| bitu mansit nec umquam sibi rei publicae permisit | |
| irasci. tam perseuerans in amore ciuium: quid? in | |
| bello gerendo nonne par eius constantia? imperium | 10 |
| Romanum Cannensi proelio paene destructum uix | |
| sufficere ad exercitus conparandos uidebatur. itaque | |
| frustrari et eludere Poenorum impetus quam manum | |
| cum his tota acie conserere melius ratus, plurimis | |
| conminationibus Hannibalis inritatus, saepe etiam | 15 |
| specie bene gerendae rei oblata numquam a consilii | |
| salubritate ne parui quidem certaminis discrimine | |
| recessit, quodque est difficillimum, ubique ira ac spe | |
| superior apparuit. ergo ut Scipio pugnando, ita hic | |
| non dimicando maxime ciuitati nostrae succurrisse | 20 |
| uisus est: alter enim celeritate sua Karthaginem op- | |
| pressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi | |
| posset. | |
| C. etiam Pisonem mirifice et constanter turbu- | 3.1 |
| lento rei publicae statu egisse consulem narratione | |
| insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi homi- | |
| nis pestiferis blanditiis praereptus populi fauor con- | |
| sularibus comitiis summum dedecus admittere cona- | 5 |
| batur amplissimum ei deferre imperium cupiens, | |
| cuius taeterrimis actis exquisitum potius supplicium | |
| quam ullus honos debebatur. nec deerat consterna- | |
| tae multitudini furialis fax tribunicia, quae teme- | |
| ritatem eius et ruentem comitaretur et languentem | 10 |
| actionibus suis inflammaret. in hoc miserando pa- | |
| riter atque erubescendo statu ciuitatis tantum non | |
| manibus tribunorum pro rostris Piso conlocatus, cum | |
| hinc atque illinc ambissent ac Palicanum num suf- | |
| fragiis populi consulem creatum renuntiaturus esset | 15 |
| interrogaretur, primo respondit non existimare se | |
| tantis tenebris offusam esse rem publicam, ut huc | |
| indignitatis ueniretur. deinde, cum perseueranter | |
| instarent ac dicerent 'age, si uentum fuerit?' 'non | |
| renuntiabo' inquit. quo quidem tam absciso re- | 20 |
| sponso consulatum Palicano prius quam illum adipi- | |
| sceretur eripuit. multa et terribilia Piso contempsit, | |
| dum speciosum mentis suae flecti non uolt rigorem. | |
| Metellus autem Numidicus propter consimile | 4.1 |
| perseuerantiae genus excepit quoque indignam maie- | |
| state ac moribus suis procellam: cum enim animad- | |
| uerteret quo tenderent Saturnini tribuni pl. funesti | |
| conatus quantoque malo rei publicae, nisi his occur- | 5 |
| reretur, erupturi essent, in exilium quam in legem | |
| eius ire maluit. potest aliquis hoc uiro dici constan- | |
| tior, qui, ne sententia sua pelleretur, patria, in | |
| qua summum dignitatis gradum obtinebat, carere | |
| sustinuit? | 10 |
| Ceterum ut neminem ei praetulerim, ita Q. | 5.1 |
| Scaeuolam augurem merito conparauerim. dispulsis | |
| prostratisque inimicorum partibus Sulla occupata | |
| urbe senatum armatus coegerat ac summa cupiditate | |
| ferebatur ut C. Marius quam celerrime hostis iudi- | 5 |
| caretur. cuius uoluntati nullo obuiam ire audente | |
| solus Scaeuola de hac re interrogatus sententiam di- | |
| cere noluit. quin etiam truculentius sibi instanti | |
| Sullae 'licet' inquit 'mihi agmina militum, quibus | |
| curiam circumsedisti, ostentes, licet mortem identi- | 10 |
| dem miniteris, numquam tamen efficies ut propter | |
| exiguum senilemque sanguinem meum Marium, a | |
| quo urbs et Italia conseruata est, hostem iudicem'. | |
| Quid feminae cum contione? si patrius mos | 6.1 |
| seruetur, nihil: sed ubi domestica quies seditionum | |
| agitata fluctibus est, priscae consuetudinis auctori- | |
| tas conuellitur, plusque ualet quod uiolentia cogit | |
| quam quod suadet et praecipit uerecundia. itaque | 5 |
| te, Sempronia, Ti. et C. Gracchorum soror, uxor | |
| Scipionis Aemiliani, non ut absurde <te> grauissimis | |
| uirorum operibus inserentem, maligna relatione con- | |
| prehendam, sed quia ab tribuno plebei producta ad | |
| populum in maxima confusione nihil a tuorum am- | 10 |
| plitudine degenerasti, honorata memoria prosequar. | |
| coacta es eo loci consistere, ubi principum ciuitatis | |
| perturbari frons solebat, instabat tibi toruo uultu | |
| minas profundens amplissima potestas, clamore im- | |
| peritae multitudinis obstrepens totum forum acer- | 15 |
| rimo studio nitebatur ut Equitio, cui Semproniae | |
| gentis falsum ius quaerebatur, tamquam filio Tiberii | |
| fratris tui osculum dares. tu tamen illum, nescio | |
| quibus tenebris protractum portentum, execrabili | |
| audacia ad usurpandam alienam propinquitatem ten- | 20 |
| dentem reppulisti. | |
| Non indignabuntur lumina nostrae urbis, si | 7.1 |
| inter eorum eximium fulgorem centurionum quoque | |
| uirtus spectandam se obtulerit: nam ut humilitas | |
| amplitudinem uenerari debet, ita nobilitati fouenda | |
| magis quam spernenda bonae indolis nouitas est. an | 5 |
| abigi debet Titius ab horum exemplorum contextu? | |
| qui pro Caesaris partibus excubans, Scipionis prae- | |
| sidio interceptus, cum uno modo salus ab eo dare- | |
| tur, si se futurum Cn. Pompei generi ipsius mili- | |
| tem adfirmasset, ita respondere non dubitauit: 'tibi | 10 |
| quidem, Scipio, gratias ago, sed mihi uti ista condi- | |
| cione uitae non est opus'. sine ullis imaginibus | |
| nobilem animum! | |
| Idem constantiae propositum secutus Maeuius | 8.1 |
| centurio diui Augusti, cum Antoniano bello saepe | |
| numero excellentes pugnas edidisset, inprouisis ho- | |
| stium insidiis circumuentus et ad Antonium Alexan- | |
| driam perductus interrogatusque quidnam de eo sta- | 5 |
| tui deberet, 'iugulari me' inquit 'iube, quia non | |
| salutis beneficio neque mortis supplicio adduci pos- | |
| sum ut aut Caesaris miles <esse> desinam aut tuus | |
| incipiam. ceterum quo constantius uitam contempsit, | |
| eo facilius impetrauit: Antonius enim uirtuti eius | 10 |
| incolumitatem tribuit. |