| Conplura huiusce notae Romana exempla | 3.8(ext).1.1 |
| supersunt, sed satietas modo uitanda est. itaque stilo | |
| meo ad externa iam delabi permittam. quorum prin- | |
| cipatum teneat Blassius, cuius constantia nihil per- | |
| tinacius: Salapiam enim patriam suam praesidio | 5 |
| Punico occupatam Romanis cupiens restituere Da- | |
| sium acerrimo studio secum in administratione rei | |
| publicae dissidentem et alioquin toto animo Hanni- | |
| balis amicitiae uacantem, sine quo propositum con- | |
| silium peragi non poterat, ad idem opus adgredien- | 10 |
| dum maiore cupiditate quam spe certiore temptare | |
| ausus est. qui protinus sermonem eius, adiectis quae | |
| et ipsum commendatiorem et inimicum inuisiorem | |
| factura uidebantur, Hannibali retulit. a quo adesse | |
| iussi sunt, ut alter crimen probaret, alter defenderet. | 15 |
| ceterum, <cum> pro tribunali res gereretur et quaestioni | |
| illi omnium oculi essent intenti, dum aliud forte cite- | |
| rioris curae negotium tractatur, Blassius uultu dis- | |
| simulante ac uoce summissa monere Dasium coepit | |
| ut Romanorum potius quam Karthaginiensium par- | 20 |
| tes foueret. enimuero tunc ille proclamat se in con- | |
| spectu ducis aduersus eum sollicitari. quod quia et | |
| incredibile existimabatur et ad unius tantum auris | |
| penetrauerat et iactabatur ab inimico, uerita<ti>s fide | |
| caruit. sed non ita multo post Blasii mira constan- | 25 |
| tia Dasium ad se traxit Marcelloque et Salapiam et | |
| quingentos Numidas, qui in ea custodiae causa erant, | |
| tradidit. | |
| Phocion uero, cum Athenienses rem aliter at- | 2.1 |
| que ipse suaserat prospere administrassent, adeo | |
| perseuerans sententiae suae propugnator extitit, ut in | |
| contione laetari quidem se successu eorum, sed con- | |
| silium tamen suum aliquanto melius fuisse diceret: | 5 |
| non enim damnauit quod recte uiderat, quia quod | |
| alius male consuluerat bene cesserat, felicius illud | |
| existimans, hoc sapientius. et sane blandum animum | |
| temeritati casus facit, ubi prauo consilio propitius | |
| aspirat, quoque uehementius noceat, <in>speratius | 10 |
| prodest. placidi et misericordes et liberales omnique | |
| suauitate temperati mores Phocionis, quos optime | |
| profecto consensus omnium bonitatis cognomine de- | |
| corandos censuit. itaque constantia, quae natura ri- | |
| gidior uidetur, lenis e mansueto pectore fluxit: | 15 |
| Socratis autem uirilitatis robore uallatus animus ali- | |
| quanto praefractius perseuerantiae exemplum edidit. | |
| Vniuersa ciuitas Atheniensium iniquissimo ac | 3.1 |
| truculentissimo furore instincta de capite decem | |
| praetorum, qui apud Arginussas Lacedaemoniam | |
| classem deleuerant, tristem sententiam tulerat. forte | |
| tunc eius potestatis Socrates, cuius arbitrio plebei | 5 |
| scita ordinarentur, indignum iudicans tot et tam bene | |
| meritos [et] indigna causa impetu inuidiae abripi, te- | |
| meritati multitudinis constantiam suam obiecit ma- | |
| ximoque contionis fragore et incitatissimis minis | |
| conpulsus non est ut se publicae dementiae auctorem | 10 |
| ascriberet. quae oppositu eius legitima grassari | |
| uia prohibita iniusto praetorum cruore manus suas | |
| contaminare perseuerauit. nec timuit Socrates ne | |
| consternatae patriae undecimus furor mors ipsius | |
| existeret. | 15 |
| Proximum, etsi non eiusdem splendoris est, at | 4.1 |
| aeque certum constantiae haberi potest experimen- | |
| tum. efficacis operae forensis, fidei non latentis | |
| Athenis Ephialtes accusare publice iussus et inter ce- | |
| teros Demostrati nomen deferre coactus est, cuius | 5 |
| filius erat Demochares excellentis formae puer, | |
| animo eius flagrantissimo inhaerens amore. itaque | |
| communis officii sorte truculentus accusator, priuati | |
| adfectus condicione miserabilis reus, puerum ad se | |
| exorandum quo parcius patris criminibus insisteret | 10 |
| uenientem neque repellere neque supplicem genibus | |
| suis aduolutum intueri sustinuit, sed operto capite | |
| flens et gemens preces expromere passus est nihilo- | |
| minusque sincera fide accusatum Demostratum dam- | |
| nauit. uictoriam nescio laude an tormento maiore | 15 |
| partam, quoniam prius quam sontem opprimeret se | |
| ipsum uicit Ephialtes. | |
| Quem Syracusanus Dio seueritate exempli | 5.1 |
| praegrauat. quibusdam monentibus ut aduersus He- | |
| raclidem et Callippum, quorum fidei plurimum cre- | |
| debat, tamquam insidias ei nectentis cautior esset | |
| respondit uita se malle excedere quam [in] metu | 5 |
| uiolentae mortis amicos inimicis iuxta ponere. | |
| Quod sequitur et rei ipsius admiratione et cla- | 6.1 |
| ritate auctoris inlustre. Alexander Macedonum rex | |
| incluta iam pugna excellentissimis opibus Darei con- | |
| tusis aestu et itineris feruore in Cilicia percalefactus | |
| Cydno, qui aquae liquore conspicuus Tarson inter- | 5 |
| fluit, corpus suum inmersit. subito deinde ex nimio | |
| haustu frigoris obstupefactis neruis ac torpore hebe- | |
| tatis artubus maxima cum exanimatione totius exer- | |
| citus in oppidum castris propinquum defertur. iacebat | |
| aeger Tarsi, inque ualitudine eius aduersa instantis | 10 |
| uictoriae spes fluctuabat. itaque conuocati medici | |
| adtentissimo consilio salutis remedia circumspicie- | |
| bant. quorum cum ad unam potionem <se> sententiae | |
| direxissent, atque eam Philippus medicus suis mani- | |
| bus temperatam Alexandro—erat autem ipsius ami- | 15 |
| cus et comes—porrexisset, a Parmenione missae | |
| litterae superueniunt admonentes ut rex insidias Phi- | |
| lippi perinde ac pecunia corrupti a Dareo caueret. | |
| quas cum legisset, sine ulla cunctatione medicamen- | |
| tum hausit ac tum legendas Philippo tradidit. pro | 20 |
| quo tam constanti erga amicum iudicio dignissimam | |
| a dis inmortalibus mercedem recepit, qui incolumi- | |
| tatis eius praesidium falso interpellari indicio no- | |
| luerunt. |