| LIBER QVARTVS | |
| DE MODERATIONE | |
| Transgrediar ad saluberrimam partem animi, mo- | 4.1.pr.1 |
| derationem, quae mentes nostras inpotentiae <et> temeri- | |
| tatis incursu transuersas ferri non patitur. quo euenit | |
| ut reprehensionis morsu sit uacua et laudis quaestu | |
| sit opulentissima. itaque effectus suos in claris uiris | 5 |
| recognoscat. | |
| Atque ut <ab> incunabulis summi honoris in- | 1.1 |
| cipiam, P. Valerius, qui populi maiestatem uenerando | |
| Publicolae nomen adsecutus est, cum exactis regibus | |
| imperii eorum uim uniuersam omniaque insignia sub | |
| titulo consulatus in se translata cerneret, inuidiosum | 5 |
| magistratus fastigium moderatione ad tolerabilem | |
| habitum deduxit fasces securibus uacuefaciendo et | |
| in contione populo summittendo. numerum quoque | |
| eorum dimidia ex parte minuit ultro Sp. Lucretio | |
| collega adsumpto, ad quem, quia maior natu erat, | 10 |
| priorem fasces transferri iussit. legem etiam comi- | |
| tiis centuriatis tulit, ne quis magistratus ciuem Ro- | |
| manum aduersus prouocationem uerberare aut necare | |
| uellet. ita, quo ciuitatis condicio liberior esset, im- | |
| perium suum paulatim destruxit. quid quod aedes | 15 |
| suas diruit, quia excelsiore loco positae instar arcis | |
| habere uidebantur, nonne quantum domo inferior, | |
| tantum gloria superior euasit? | |
| Vix iuuat abire a Publicola, sed uenire ad Fu- | 2.1 |
| rium Camillum libet, cuius tam moderatus ex magna | |
| ignominia ad summum imperium transitus fuit, ut, | |
| cum praesidium eius ciues capta urbe a Gallis Ar- | |
| deae exulantis petissent, non prius Veios ad acci- | 5 |
| piendum exercitum iret quam de dictatura sua omnia | |
| sollemni iure acta conperisset. magnificus Camilli | |
| Veientanus triumphus, egregia Gallica uictoria, sed | |
| ista cunctatio longe admirabilior: multo enim multo- | |
| que se ipsum quam hostem superare operosius est, | 10 |
| nec aduersa praepropera festinatione fugientem nec | |
| secunda effuso gaudio adprehendentem. | |
| Par Furio moderatione Marcius Rutilus Cen- | 3.1 |
| sorinus: iterum enim censor creatus ad contionem | |
| populum uocatum quam potuit grauissima oratione | |
| corripuit, quod eam potestatem bis sibi detulisset, | |
| cuius maiores, quia nimis magna uideretur, tempus | 5 |
| coartandum iudicassent. uterque recte, et Censorinus | |
| et populus: alter enim ut moderate honores crede- | |
| rent praecepit, alter [se] moderato credidit. | |
| Age, L. Quintius Cincinnatus qualem consu- | 4.1 |
| lem gessit! cum honorem eius patres conscripti con- | |
| tinuare uellent non solum propter illius egregia | |
| opera, sed etiam quod populus eosdem tribunos in | |
| proximum annum creare conabatur, quorum neutrum | 5 |
| iure fieri poterat, utrumque discussit senatus simul | |
| studium inhibendo et tribunos uerecundiae suae | |
| exemplum sequi cogendo atque unus causa fuit, ut | |
| amplissimus ordo populusque tutus esset ab iniusti | |
| facti reprehensione. | 10 |
| Fabius uero Maximus, cum a se quinquies et | 5.1 |
| a patre, auo, proauo maioribusque suis saepe numero | |
| consulatum gestum animaduerteret, comitiis, quibus | |
| filius eius summo consensu consul creabatur, quam | |
| potuit constanter cum populo egit ut aliquando uaca- | 5 |
| tionem huius honoris Fabiae genti daret, non quod | |
| uirtutibus filii diffideret, erat enim inluster, sed ne | |
| maximum imperium in una familia continuaretur. | |
| quid hac moderatione efficacius aut ualentius, quae | |
| etiam patrios adfectus, qui potentissimi habentur, | 10 |
| superauit? | |
| Non defuit maioribus grata mens ad praemia | 6.1 |
| superiori Africano exsoluenda, si quidem maxima | |
| eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. | |
| uoluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, | |
| in ipsa denique Iouis optimi maximi cella ponere, | 5 |
| uoluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam | |
| Capitolinis puluinaribus adplicare, uoluerunt ei con- | |
| tinuum per omnes uitae annos consulatum perpe- | |
| tuamque dictaturam tribuere: quorum <nihil> sibi ne- | |
| que plebiscito dari neque senatus consulto decerni | 10 |
| patiendo paene tantum se in recusandis honoribus | |
| gessit, quantum egerat in emerendis. | |
| Eodem robore mentis causam Hannibalis in se- | |
| natu protexit, cum eum ciues sui missis legatis tam- | |
| quam seditiones apud eos mouentem accusarent. ad- | 15 |
| iecit quoque non oportere patres conscriptos se rei | |
| publicae Karthaginiensium interponere altissimaque | |
| moderatione alterius saluti consuluit, alterius digni- | |
| tati, uictoria tenus utriusque hostem egisse con- | |
| tentus. | 20 |
| At M. Marcellus, qui primus et Hannibalem | 7.1 |
| uinci et Syracusas capi posse docuit, cum in consu- | |
| latu eius Siculi de eo questum in urbem uenissent, | |
| nec senatum illa de re habuit, quia collega Valerius | |
| Laeuinus forte aberat, ne ob id Siculi in querendo | 5 |
| timidiores essent, et, ut is rediit, ultro de his admit- | |
| tendis retulit querentisque de se patienter sustinuit. | |
| iussos etiam a Laeuino discedere remanere, ut suae | |
| defensioni interessent, coegit, ac deinde, † utraque | |
| parte perorata excedentes curia subsecutus est, quo | 10 |
| liberius senatus sententias ferret. inprobatis quo- | |
| que eorum querellis supplices et orantes ut ab eo in | |
| clientelam reciperentur clementer excepit. super haec | |
| Siciliam sortitus ea prouincia collegae cessit. to- | |
| tiens laudatio Marcelli uariari non potest, quotiens | 15 |
| ipse nouis gradibus moderationis aduersus socios | |
| usus est. | |
| Quam Ti. etiam Gracchus admirabilem se ex- | 8.1 |
| hibuit! tribunus enim pl., cum ex professo inimici- | |
| tias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereret, et | |
| Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset at- | |
| que ideo a consule in uincula publica duci iussus | 5 |
| esset appellassetque collegium tribunorum, nullo uo- | |
| lente intercedere secessit a collegis decretumque | |
| conposuit. nec quisquam dubitauit quin in eo scri- | |
| bendo ira tinctis aduersus Asiaticum uerbis usurus | |
| esset. at is primum iurauit se cum Scipionibus in | 10 |
| gratiam non redisse, deinde tale decretum recitauit: | |
| cum L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante cur- | |
| rum actos hostium duces in carcerem coniecerit, in- | |
| dignum et alienum maiestate rei publicae uideri, | |
| eodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. | 15 |
| libenter tunc opinionem suam populus Romanus a | |
| Graccho deceptam cognouit moderationemque eius | |
| debita laude prosecutus est. | |
| C. quoque Claudius Nero inter cetera praeci- | 9.1 |
| puae moderationis exempla numerandus est. Liui | |
| Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae parti- | |
| ceps fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi | |
| quam triumpho, quem senatus ei aeque decreuerat, | 5 |
| uti maluit, quia res in prouincia Salinatoris gesta | |
| erat. atque ita sine curru triumphauit, eo quidem | |
| clarius, quod illius uictoria tantummodo laudabatur, | |
| huius etiam moderatio. | |
| Ne Africanus quidem posterior nos de se ta- | 10.1 |
| cere patitur. qui censor, cum lustrum conderet inque | |
| solitaurilium sacrificio scriba ex publicis tabulis sol- | |
| lemne ei precationis carmen praeiret, quo di immor- | |
| tales ut populi Romani res meliores amplioresque | 5 |
| facerent rogabantur, 'satis' inquit 'bonae et magnae | |
| sunt: itaque precor ut eas perpetuo incolumes ser- | |
| uent', ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum | |
| carmen emendari iussit. qua uotorum uerecundia | |
| deinceps censores in condendis lustris usi sunt: pru- | 10 |
| denter enim sensit tunc incrementum Romano impe- | |
| rio petendum fuisse, cum intra septimum lapidem | |
| triumphi quaerebantur, maiorem autem totius terra- | |
| rum orbis partem possidenti ut auidum esse quic- | |
| quam ultra adpetere, ita abunde felix, si nihil ex | 15 |
| eo, quod optinebat, amitteret. | |
| Neque alia eius in censura moderatio pro tribu- | |
| nali apparuit. centurias recognoscens equitum, post- | |
| quam C. Licinium Sacerdotem citatum processisse | |
| animaduertit, dixit se scire illum uerbis conceptis | 20 |
| peierasse: proinde, si quis eum accusare uellet, usu- | |
| rum testimonio suo. sed nullo ad id negotium acce- | |
| dente 'transduc equum' inquit, 'Sacerdos, ac lucrifac | |
| censoriam notam, ne ego in tua persona et accusato- | |
| ris et testis et iudicis partes egisse uidear'. | 25 |
| Quod animi temperamentum etiam in Q. | 11.1 |
| Scaeuola excellentissimo uiro adnotatum est: testis | |
| namque in reum productus, cum id respondisset, | |
| quod salutem periclitantis magnopere laesurum ui- | |
| debatur, discedens adiecit ita sibi credi oportere, si | 5 |
| et alii idem adseuerassent, quoniam unius testimonio | |
| aliquem cadere pessimi esset exempli. et religioni | |
| igitur suae debitam fidem et communi utilitati salu- | |
| bre consilium reddidit. | |
| Sentio quos ciues quaeue facta eorum ac | 12.1 |
| dicta quam * * * ambitu orationis amplectar. sed | |
| cum magna * * * multa breuiter dicenda sint, cla- | |
| ritate excellentibus infinitis personis rebusque cir- | |
| cumfusus utrumque praestare * * * propositi quo- | 5 |
| que nostri ratio non laudanda sibi omnia, sed | |
| recordanda sumpsit. quapropter bona cum uenia | |
| duo Metelli, Macedonicus et Numidicus, maxima | |
| patriae ornamenta strictim se narrari patientur. | |
| Acerrime cum Scipione Africano <Metellus> Mace- | 10 |
| donicus dissenserat, eorumque ab aemulatione uir- | |
| tutis profecta concitatio ad graues testatasque | |
| inimicitias progressa fuerat: sed tamen, cum inter- | |
| emptum Scipionem conclamari audisset, in publicum | |
| se proripuit maestoque uultu et uoce confusa 'con- | 15 |
| currite, concurrite' inquit, 'ciues! moenia nostrae | |
| urbis euersa sunt: Scipioni enim Africano intra suos | |
| penates quiescenti nefaria uis allata est'. o rem | |
| publicam pariter Africani morte miseram et Mace- | |
| donici tam humana tamque ciuili lamentatione fe- | 20 |
| licem! eodem enim tempore et quantum amisisset | |
| principem et qualem haberet recognouit. idem filios | |
| suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerent, | |
| atque huic exequiarum illum honorem uocis adiecit, | |
| non fore ut postea id officium ab illis maiori uiro | 25 |
| praestari posset. ubi illa tot in curia iurgia? ubi | |
| tot [multae] pro rostris altercationes? ubi maximorum | |
| ciuium et ducum tantum non togata proelia? omnia | |
| nimirum ista praecipua ueneratione prosequenda | |
| deleuit moderatio. | 30 |
| Numidicus autem Metellus populari factione | 13.1 |
| patria pulsus in Asiam secessit. in qua cum ei forte | |
| ludos Trallibus spectanti litterae redditae essent, | |
| quibus scriptum erat maximo senatus et populi con- | |
| sensu reditum illi in urbem datum, non e theatro | 5 |
| prius abiit quam spectaculum ederetur, non laetitiam | |
| suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecit, sed | |
| summum gaudium intra se continuit. eundem con- | |
| stat pari uultu et exulem fuisse et restitutum. adeo | |
| moderationis beneficio medius semper inter secundas | 10 |
| et aduersas res animi firmitate uersatus est. | |
| Tot familiis in uno genere laudis enumeratis | 14.1 |
| Porcium nomen uelut expers huiusce gloriae silen- | |
| tio † praetereundum se negat fieri debere posterior | |
| Cato non paruo summae moderationis fisus indicio. | |
| Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia et sanc- | 5 |
| titate in urbem deportauerat. cuius ministerii gra- | |
| tia senatus relationem interponi iubebat, ut praetoriis | |
| comitiis extra ordinem ratio eius haberetur. sed ipse | |
| id fieri passus non est, iniquum esse adfirmans quod | |
| nulli alii tribueretur sibi decerni, ac ne quid in per- | 10 |
| sona sua nouaretur, campestrem experiri temeritatem | |
| quam curiae beneficio uti satius esse duxit. | |
| Ad externa iam mihi exempla transire co- | 15.1 |
| nanti M. Bibulus uir amplissimae dignitatis et sum- | |
| mis honoribus functus manus inicit. qui, cum in | |
| Syria prouincia moraretur, duos egregiae indolis | |
| filios suos a Gabinianis militibus Aegypti occisos | 5 |
| cognouit. quorum interfectores ad eum uinctos regina | |
| Cleopatra misit, ut grauissimae cladis ultionem arbi- | |
| trio suo exigeret. at ille oblato beneficio, quo nullum | |
| maius lugenti tribui poterat, dolorem moderationi | |
| cedere coegit carnificesque sanguinis sui intactos e | 10 |
| uestigio ad Cleopatram reduci iussit, dicendo pote- | |
| statem huius uindictae non suam, sed senatus esse | |
| debere. |