| Tarentinus Archytas, dum se Pythagorae | 4.1(ext).1.1 |
| praeceptis Metaponti penitus inmergit, magno labore | |
| longoque tempore solidum opus doctrinae conplexus, | |
| postquam in patriam reuertit ac rura sua reuisere | |
| coepit, animaduertit neglegentia uilici corrupta et | 5 |
| perdita intuensque male meritum 'sumpsissem' in- | |
| quit 'a te supplicium, nisi tibi iratus essem': maluit | |
| enim inpunitum dimittere quam propter iram iusto | |
| grauius punire. | |
| Nimis liberalis Archytae moderatio, tempe- | 2.1 |
| ratior Platonis: nam cum <ad>uersus delictum serui | |
| uehementius exarsisset, ueritus ne ipse uindictae mo- | |
| dum dispicere non posset, Speusippo amico casti- | |
| gationis arbitrium mandauit deforme sibi futurum | 5 |
| existimans, si conmisisset ut parem reprehensionem | |
| culpa serui et animaduersio Platonis mereretur. | |
| Quo minus miror quod in Xenocrate discipulo | |
| suo tam constanter moderatus fuit. audierat eum de | |
| se multa inpie locutum: sine ulla cunctatione crimi- | 10 |
| nationem respuit. instabat certo uultu index cau- | |
| sam quaerens, cur sibi fides non haberetur: adiecit | |
| non esse credibile ut, quem tantopere amaret, ab eo | |
| inuicem non diligeretur. postremo, cum ad ius iuran- | |
| dum inimicitias serentis malignitas confugisset, ne | 15 |
| de periurio eius disputaret, adfirmauit numquam Xe- | |
| nocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici expe- | |
| dire sibi iudicasset. non in corpore mortali, sed in | |
| arce caelesti et quidem armatum animum eius uitae | |
| stationem putes peregisse, humanorum uitiorum in- | 20 |
| cursus a se inuicta pugna repellentem cunctosque | |
| uirtutis numeros altitudinis suae sinu clausos custo- | |
| dientem. | |
| Nequaquam Platoni litterarum commendatione | 3.1 |
| par Syracusanus Dio, sed quod ad praestandam mo- | |
| derationem adtinuit, uehementioris experimenti. pa- | |
| tria pulsus a Dionysio tyranno Megaram petierat | |
| ubi cum Theodorum principem eius urbis domi con- | 5 |
| uenire uellet neque admitteretur, multum diuque ante | |
| fores retentus comiti suo 'patienter hoc ferendum | |
| est' ait: 'forsitan enim et nos, cum in gradu digni- | |
| tatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus'. qua | |
| tranquillitate consilii ipse sibi condicionem exilii pla- | 10 |
| cidiorem reddidit. | |
| Thrasybulus etiam hoc loci adprehendendus | 4.1 |
| est, qui populum Atheniensem xxx tyrannorum sae- | |
| uitia sedes suas relinquere coactum dispersamque | |
| et uagam uitam miserabiliter exigentem, animis pa- | |
| riter atque armis confirmatum in patriam reduxit. | 5 |
| insignem deinde restitutione libertatis uictoriam cla- | |
| riorem aliquanto moderationis laude fecit: plebei | |
| enim scitum interposuit, ne qua praeteritarum rerum | |
| mentio fieret. haec obliuio, quam Athenienses amne- | |
| stian uocant, concussum et labentem ciuitatis statum | 10 |
| in pristinum habitum reuocauit. | |
| Non minoris admirationis illud. Stasippus | 5.1 |
| Tegeates hortantibus amicis ut grauem in admini- | |
| stratione rei publicae aemulum, sed alioqui probum | |
| et ornatum uirum qualibet ratione uel tolleret uel | |
| summoueret negauit se facturum, ne quem in tutela | 5 |
| patriae bonus ciuis locum obtineret, malus et inpro- | |
| bus occuparet, seque potius uehementer <ab> aduer- | |
| sario urgueri quam patriam egregio aduocato carere | |
| praeoptauit. | |
| Pittaci quoque moderatione pectus instructum. | 6.1 |
| qui Alcaeum poetam et amaritudine odii et uiribus | |
| ingenii aduersus se pertinacissime usum tyrannidem | |
| a ciuibus delatam adeptus tantum modo quid in <eo> | |
| opprimendo posset admonuit. | 5 |
| Huius uiri mentio subicit ut de septem sapien- | 7.1 |
| tium moderatione referam. a piscatoribus in Milesia | |
| regione euerriculum trahentibus quidam iactum eme- | |
| rat. extracta deinde magni ponderis aurea Delphica | |
| mensa orta controuersia est, illis piscium se captu- | 5 |
| ram uendidisse adfirmantibus, hoc fortunam ductus | |
| emisse dicente. qua cognitione propter nouitatem | |
| rei et magnitudinem pecuniae ad uniuersum ciuitatis | |
| eius populum delata placuit Apollinem Delphicum | |
| consuli cuinam adiudicari mensa deberet. deus re- | 10 |
| spondit illi esse dandam, qui sapientia ceteros prae- | |
| staret, his uerbis: | |
| τίς σοφίᾳ πρῶτος πάντων; τούτῳ τρίποδ’ αὐδῶ. | |
| tum Milesii consensu Thaleti mensam dederunt. ille | |
| cessit ea Bianti, Bias Pittaco, is protinus alii, dein- | 15 |
| cepsque per omnium vii sapientium orbem ad ulti- | |
| mum ad Solonem peruenit, qui et titulum amplis- | |
| simae prudentiae et praemium ad ipsum Apollinem | |
| transtulit. | |
| Atque ut Theopompo quoque Spartanorum | 8.1 |
| regi moderationis testimonium reddamus, [qui] cum | |
| primus instituisset ut ephori Lacedaemone crearen- | |
| tur, ita fu<tu>ri regiae potestati oppositi, quemadmo- | |
| dum Romae consulari imperio tribuni pl. sunt obiecti, | 5 |
| atque illi cum uxor dixisset id egisse illum, ut filiis | |
| minorem potestatem relinqueret, 'relinquam' inquit, | |
| 'sed diuturniorem'. optime quidem: ea enim demum | |
| tuta est potentia, quae uiribus suis modum inponit. | |
| igitur Theopompus regnum legitimis uinculis con- | 10 |
| stringendo, quo longius a licentia retraxit, hoc ad | |
| beniuolentiam ciuium propius admouit. | |
| Antiochus autem a L. Scipione ultra Taurum | 9.1 |
| montem imperii finibus summotis, cum Asiam pro- | |
| uinciam uicinasque ei gentes amisisset, gratias agere | |
| populo Romano non dissimulanter tulit, quod nimis | |
| magna procuratione liberatus modicis regni terminis | 5 |
| uteretur. et sane nihil est tam praeclarum aut tam | |
| magnificum, quod non moderatione temperari de- | |
| sideret. |