| QVI EX INIMICITIIS IVNCTI SVNT AMI- | |
| CITIA AVT NECESSITVDINE | |
| Quae quoniam multis et claris auctoribus inlu- | 4.2.pr.1 |
| strata est, transgrediamur ad egregium humani animi | |
| ab odio ad gratiam deflexum et quidem eum laeto | |
| stilo persequamur: nam si placidum mare ex aspero | |
| caelumque ex nubilo serenum hilari aspectu sentitur, | 5 |
| si bellum pace mutatum plurimum gaudii adfert, of- | |
| fensarum etiam acerbitas deposita candida relatione | |
| celebranda est. | |
| M. Aemilius Lepidus, bis consul et pontifex | 1.1 |
| maximus splendorique honorum par<i> uitae grauitate, | |
| diutinas ac uehementes inimicitias cum Fuluio Flacco | |
| eiusdem amplitudinis uiro gessit. quas, ut simul cen- | |
| sores renuntiati sunt, in campo deposuit existimans | 5 |
| non oportere eos priuatis inimicitiis dissidere, qui | |
| publice summa iuncti essent potestate. id iudicium | |
| animi eius et praesens aetas conprobauit et nobis | |
| ueteres annalium scriptores laudandum tradiderunt, | |
| sicuti Liui quoque Salinatoris finiendarum simulta- | 2.1 |
| tium inlustre consilium ignotum posteritati esse no- | |
| luerunt: is namque, etsi Neronis odio ardens in exilium | |
| profectus fuerat testimonio eius praecipue adflictus, | |
| tamen, postquam eum inde reuocatum ciues collegam | 5 |
| illi in consulatu dederunt, et ingenii sui, quod erat | |
| acerrimum, et iniuriae, quam grauissimam acceperat, | |
| obliuisci sibi imperauit, ne, si dissidente animo con- | |
| sortionem imperii usurpare uoluisset, pertinacem | |
| exhibendo inimicum malum consulem ageret. quae | 10 |
| quidem mentis ad tranquilliorem habitum inclinatio | |
| in aspero ac difficili temporum articulo plurimum | |
| salutis urbi atque Italiae attulit, quia pari uirtutis | |
| inpetu conisi terribilis Punicas uires contuderunt. | |
| Clarum etiam in Africano superiore ac Ti. | 3.1 |
| Graccho depositarum inimicitiarum exemplum, si | |
| quidem ad cuius mensae sacra odio dissidentes uene- | |
| rant, ab ea et amicitia et adfinitate iuncti discesse- | |
| runt: non contentus enim Scipio auctore senatu in | 5 |
| Capitolio Iouis epulo cum Graccho concordiam com- | |
| municasse filiam quoque ei Corneliam protinus ibi | |
| despondit. | |
| Sed huiusce generis humanitas etiam in M. | 4.1 |
| Cicerone praecipua apparuit: Aulum namque Gabi- | |
| nium repetundarum reum summo studio defendit, | |
| qui eum in consulatu suo urbe expulerat, idemque | |
| P. Vatinium dignitati suae semper infestum duobus | 5 |
| publicis iudiciis tutatus est, ut sine ullo crimine le- | |
| uitatis, ita cum aliqua laude, quia speciosius ali- | |
| quanto iniuriae beneficiis uincuntur quam mutui odii | |
| pertinacia pensantur. | |
| Ciceronis autem factum adeo uisum est proba- | 5.1 |
| bile, ut imitari id ne inimicissimus quidem illi P. Pul- | |
| cher dubitauerit. qui incesti crimine a tribus Len- | |
| tulis accusatus unum ex his ambitus reum patrocinio | |
| suo protexit atque in animum induxit et iudices et | 5 |
| praetorem et Vestae aedem intuens amicum Lentulo | |
| agere, inter quae ille salutem eius foedo crimine | |
| obruere cupiens hostili uoce perorauerat. | |
| Caninius autem Gallus reum pariter atque ac- | 6.1 |
| cusatorem admirabilem egit, et C. Antonii, quem | |
| damnauerat, filiam in matrimonium ducendo et M. | |
| Colonium, a quo damnatus fuerat, rerum suarum | |
| procuratorem habendo. | 5 |
| Caeli uero Rufi ut uita inquinata, ita miseri- | 7.1 |
| cordia, quam Q. Pompeio praestitit, probanda. cui | |
| a se publica quaestione prostrato, cum mater Cornelia | |
| fidei commissa praedia non redderet, atque iste auxi- | |
| lium suum litteris inplorasset, pertinacissime absenti | 5 |
| adfuit: recitauit etiam eius epistolam <in> iudicio ulti- | |
| mae necessitatis indicem, qua impiam Corneliae aua- | |
| ritiam subuertit. factum propter eximiam humanita- | |
| tem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum. |