| DE ABSTINENTIA ET CONTINENTIA | |
| Magna cura praecipuoque studio referendum est | 4.3.pr.1 |
| quantopere libidinis et auaritiae furori similis im- | |
| petus ab inlustrium uirorum pectoribus consilio ac | |
| ratione summoti sint, quia ii demum penates, ea | |
| ciuitas, id regnum aeterno in gradu facile steterit, | 5 |
| ubi minimum uirium ueneris pecuniaeque cupido sibi | |
| uindicauerit: nam quo istae generis humani certis- | |
| simae pestes penetrarunt, iniuria dominatur, infa- | |
| mia flagrat, uis habitat, bella gignuntur. fauentibus | |
| igitur linguis contrarios his tam diris uitiis mores | 10 |
| commemoremus. | |
| Quartum et uicesimum annum agens Scipio, | 1.1 |
| cum in Hispania Karthagine oppressa maioris Kar- | |
| thaginis capiendae sumpsisset auspicia multosque | |
| obsides, quos in ea urbe Poeni clausos habuerant, in | |
| suam potestatem redegisset, eximiae inter eos for- | 5 |
| mae uirginem aetatis adultae et iuuenis et caelebs et | |
| uictor, postquam comperit inlustri loco inter Celti- | |
| beros natam nobilissimoque gentis eius Indibili de- | |
| sponsam, arcessitis parentibus et sponso inuiolatam | |
| tradidit. aurum quoque, quod pro redemptione puel- | 10 |
| lae allatum erat, summae dotis adiecit. qua conti- | |
| nentia ac munificentia Indibilis obligatus Celtibero- | |
| rum animos Romanis adplicando meritis eius debitam | |
| gratiam retulit. | |
| Verum ut huius uiri abstinentiae testis Hispa- | 2.1 |
| nia, ita M. Catonis Epiros, Achaia, Cyclades insulae, | |
| maritima pars Asiae, prouincia Cypros. unde cum | |
| pecuniae deportandae ministerium sustineret, tam | |
| auersum animum ab omni uenere quam a lucro ha- | 5 |
| buit in maxima utriusque intemperantiae materia | |
| uersatus: nam et regiae diuitiae potestate ipsius con- | |
| tinebatur et fertilissimae deliciarum tot Graeciae | |
| urbes necessaria totius nauigationis deuerticula erant. | |
| atque id Munatius Rufus Cypriacae expeditionis fidus | 10 |
| comes scriptis suis significat. cuius testimonium non | |
| amplector: propio enim argumento laus ista nititur, | |
| quoniam ex eodem naturae utero et continentia nata | |
| est et Cato. | |
| Drusum etiam Germanicum, eximiam Claudiae | 3.1 |
| familiae gloriam patriaeque rarum ornamentum, et | |
| quod super omnia est, operum suorum pro habitu | |
| aetatis magnitudine uitrico pariter ac fratri Augu- | |
| stis duobus rei publicae diuinis oculis mirifice re- | 5 |
| spondentem, constitit usum ueneris intra coniugis | |
| caritatem clausum tenuisse. Antonia quoque, femina | |
| laudibus uirilem familiae suae claritatem supergressa, | |
| amorem mariti egregia fide pensauit, quae post eius | |
| excessum forma <et> aetate florens conuictum socrus | 10 |
| pro coniugio habuit, in eodemque toro alterius adu- | |
| lescentiae uigor extinctus est, alterius uiduitatis | |
| experientia consenuit. hoc cubiculum talibus experi- | |
| mentis summam inponat. | |
| Deinceps et his uacemus, quorum animus ali- | 4.1 |
| quo in momento † ponendi pecuniam numquam ua- | |
| cuit. Cn. Marcius patriciae gentis adulescens, Anci | |
| regis clara progenies, cui Corioli Volscorum oppi- | |
| dum capti cognomen adiecerunt, cum editis conspi- | 5 |
| cuae fortitudinis operibus a Postumo Cominio consule | |
| accurata oratione apud milites laudatus omnibus do- | |
| nis militaribus et agri centum iugeribus et x capti- | |
| uorum electione et totidem ornatis equis, centenario | |
| boum grege argentoque, quantum sustinere ualuisset, | 10 |
| donaretur, nihil ex his praeter unius hospitis captiui | |
| salutem equumque, quo in acie uteretur, accipere | |
| uoluit. qua tam circumspecta animi moderatione | |
| nescias utrum maiore cum laude praemia elegerit | |
| an reiecerit. | 15 |
| M'. autem Curius, exactissima norma Romanae | 5.1 |
| frugalitatis idemque fortitudinis perfectissimum spe- | |
| cimen, Samnitium legatis agresti se in scamno ad- | |
| sidentem foco eque ligneo catillo cenantem—quales | |
| epulas apparatus indicio est—spectandum praebuit: | 5 |
| ille enim Samnitium diuitias contempsit, Samnites | |
| eius paupertatem mirati sunt: nam cum ad eum | |
| magnum pondus auri publice missum attulissent, be- | |
| nignis uerbis inuitatus ut eo uti uellet, uultum risu | |
| soluit <et> protinus 'superuacuae' inquit, 'ne dicam | 10 |
| ineptae legationis ministri, narrate Samnitibus M'. | |
| Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri | |
| locupletem, atque istud ut pretiosum, ita malo homi- | |
| num excogitatum munus refertote et memento<te> me | |
| nec acie uinci nec pecunia corrumpi posse'. | 15 |
| Idem, cum Italia Pyrrum regem exegisset, nihil | |
| omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque | |
| ditauerat, adtigit. decretis etiam <a> senatu septenis | |
| iugeribus agri populo, sibi autem quinquaginta, po- | |
| pularis adsignationis modum non excessit parum | 20 |
| idoneum rei publicae ciuem existimans qui eo, quod | |
| reliquis tribueretur, contentus non es<se>t. | |
| Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et | 6.1 |
| auctoritate omni ciuitate temporibus suis maior, | |
| censu par unicuique pauperrimo, qui a Samnitibus, | |
| quos uniuersos in clientela habebat, x aeris et v pondo | |
| argenti et decem seruos sibi missos in Samnium remi- | 5 |
| sit, continentiae suae beneficio sine pecunia prae- | |
| diues, sine usu familiae abunde comitatus, quia lo- | |
| cupletem illum faciebat non multa possidere, sed | |
| modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum | |
| aere et argento et mancipiis Samnitium uacua, ita | 10 |
| gloria ex iis parta referta fuit. | |
| Consentanea repudiatis donis Fabricii uota exti- | |
| terunt: legatus enim ad Pyrrum profectus, cum apud | |
| eum Cineam Thessalum narrantem audisset quen- | |
| dam Athenis esse clarum sapientia suadentem ne | 15 |
| quid aliud homines quam uoluptatis causa facere | |
| uellent, pro monstro eam uocem accepit continuo- | |
| que Pyrro et Samnitibus istam sapientiam depreca- | |
| tus est. licet Athenae doctrina sua glorientur, uir | |
| tamen prudens Fabricii detestationem quam Epicuri | 20 |
| malu<er>it praecepta. quod euentus quoque indicauit: | |
| nam quae urbs uoluptati plurimum tribuit, imperium | |
| maximum amisit, quae labore delectata est, occu- | |
| pauit, et illa libertatem tueri non ualuit, haec etiam | |
| donare potuit. | 25 |
| Curi et Fabrici Q. Tuberonem cognomine Ca- | 7.1 |
| tum discipulum fuisse merito quis existimauerit. cui | |
| consulatum gerenti cum Aetolorum gens omnis usus | |
| uasa argentea magno pondere et exquisita arte fa- | |
| bricata per legatos misisset, qui superiore tempore | 5 |
| gratulandi causa ad eum profecti retulerant fictilia | |
| se in eius mensa uidisse, monitos ne continentiae | |
| quasi paupertati succurrendum putarent cum suis | |
| sarcinis abire iussit. quam bene Aetolicis domestica | |
| praetulerat, si frugalitatis eius exemplum posterior | 10 |
| aetas sequi uoluisset! nunc quo uentum est? a ser- | |
| uis impetrari uix potest ne eam supellectilem fasti- | |
| diant, qua tunc consul uti non erubuit. | |
| At Perse rege deuicto Paulus, cum Macedoni- | 8.1 |
| cis opibus ueterem atque hereditariam urbis nostrae | |
| paupertatem eo usque satiasset, ut illo tempore pri- | |
| mum populus Romanus tributi praestandi onere se | |
| liberaret, penates suos nulla ex parte locupletiores | 5 |
| fecit, praeclare secum actum existimans, quod ex illa | |
| uictoria alii pecuniam, ipse gloriam occupasset. | |
| Atque huic animi eius iudicio Q. Fabius Gur- | 9.1 |
| ges, N. F<abius> Pictor, Q. Ogulnius subscripserunt. | |
| qui legati <ad> Ptolomaeum regem missi munera, quae | |
| ab eo priuatim acceperant, in aerarium, et quidem | |
| prius quam ad senatum legationem referrent, detu- | 5 |
| lerunt, scilicet de publico ministerio nihil cuiquam | |
| praeter laudem bene administrati officii accedere de- | |
| bere iudicantes. iam illud humanitatis senatus et | |
| attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt | |
| enim legatis quae in aerarium reposuerant non solum | 10 |
| patrum conscriptorum decreto, sed etiam populi per- | |
| missu † rum at quem legata quaestores prompta uni | |
| cuique distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei liberali- | |
| tas, legatorum abstinentia, senatus ac populi aequi- | |
| tas debitam probabilis facti portionem obtinuit. | 15 |
| Fabiorum et Ogulni continentiae Calpurnium | 10.1 |
| Pisonem in consimili genere laudis aemulum fuisse | |
| res ipsa documento est. consul graui fugitiuorum | |
| bello a se liberata Sicilia eos, quorum praecipua opera | |
| usus fuerat, imperatorio more donis prosequebatur. | 5 |
| inter quos filium suum aliquot locis proeliatum for- | |
| tissime titulo trium librarum aureae coronae decora- | |
| uit praefatus non oportere a magistratu e publica | |
| pecunia erogari quod in ipsius domum rediturum | |
| esset tantumque ponderis se testamento adulescenti | 10 |
| legaturum promisit, ut honorem publice a duce, pre- | |
| tium priuatim a patre reciperet. | |
| Age, si quis hoc saeculo uir inluster pellibus | 11.1 |
| haedinis pro stragulis utatur tribusque seruis comita- | |
| tus Hispaniam regat et quingentorum assium sumptu | |
| transmarinam prouinciam petat, eodem cibo eodem- | |
| que uino quo nautae contentus sit, nonne misera- | 5 |
| bilis existimetur? atqui ista patientissime superior | |
| Cato tolerauit, quia illum grata frugalitatis consue- | |
| tudo in hoc genere uitae cum summa dulcedine con- | |
| tinebat. | |
| Multum a prisca continentia spatio annorum | 12.1 |
| posterior Cato discedit, utpote in ciuitate iam di- | |
| uite et lautitia gaudente natus. is tamen, cum bellis | |
| ciuilibus interesset, filium secum trahens xii seruos | |
| habuit, numero plures quam superior, temporum | 5 |
| diuersis moribus pauciores. | |
| Exultat animus maximorum uirorum memo- | 13.1 |
| riam percurrens. Scipio Aemilianus post duos in- | |
| clytos consulatus totidemque suae praecipuae gloriae | |
| triumphos septem seruis sequentibus officio legatio- | |
| nis functus est. et, puto, Karthaginis ac Numantiae | 5 |
| spoliis conparare plures potuerat, nisi operum suo- | |
| rum ad se laudem, manubias ad patriam redundare | |
| maluisset. itaque, cum per socios et exteras gentes | |
| iter faceret, non mancipia eius, sed uictoriae nume- | |
| rabantur, nec quantum auri et argenti, sed quantum | 10 |
| amplitudinis pondus secum ferret aestimabatur. | |
| Continentia uero etiam in uniuersae plebis | 14.1 |
| animis saepe numero cognita est, sed abunde erit ex | |
| his duo exempla longe inter se distantium saeculo- | |
| rum retulisse. Pyrrus impetus sui terrore soluto ac | |
| iam Epiroticis armis languentibus beniuolentiam po- | 5 |
| puli Romani mercari, quia uirtutem debilitare nequi- | |
| uerat, cupiens paene totum regiarum opum appara- | |
| tum in urbem nostram transtulerat. ceterum cum et | |
| magni pretii et uarii generis a legatis eius tam uiro- | |
| rum quam feminarum apta usui munera circa domos | 10 |
| ferrentur, nulla cui<us>quam dono ianua patuit, Taren- | |
| tinaeque petulantiae animosus magis quam efficax | |
| defensor haud scio maiore cum gloria huius urbis | |
| moribus * * * repulsus sit. | |
| In illa quoque procella, quam C. Marius et L. | 15 |
| Cinna rei publicae inflixerant, abstinentia populi | |
| Romani mirifica conspecta est: nam cum a se pro- | |
| scriptorum penates uulgi manibus diripiendos obie- | |
| cissent, inueniri nemo potuit, qui ciuili luctu prae- | |
| dam peteret: unus enim quisque se ab his perinde | 20 |
| ac si a sacris aedibus abstinuit. quae quidem tam | |
| misericors continentia plebis tacitum crudelium uicto- | |
| rum conuicium fuit. |