| Ac ne eiusdem laudis commemorationem | 4.3(ext).1.1 |
| externis inuideamus, Pericles Atheniensium princeps, | |
| cum tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura | |
| collegam haberet, atque is publico officio una di- | |
| strictus pueri ingenui praetereuntis formam inpen- | 5 |
| sioribus uerbis laudasset, intemperantiam eius in- | |
| crepans dixit praetoris non solum manus a pecuniae | |
| lucro, sed etiam oculos a libidinoso aspectu conti- | |
| nentes esse debere. | |
| Sophocles autem aetate iam senior, cum ab eo | 2.1 |
| quidam quaereret an etiam nunc rebus ueneriis ute- | |
| retur, 'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc | |
| tamquam ex aliqua furiosa profugi dominatione'. | |
| Aeque abstinentis senectae Xenocratem fuisse | 3.1 |
| accepimus. cuius opinionis non parua fides erit | |
| narratio, quae sequitur. in peruigilio Phryne nobile | |
| Athenis scortum iuxta eum uino grauem accubuit | |
| pignore cum quibusdam iuuenibus posito, an tempe- | 5 |
| rantiam eius corrumpere posset. quam nec tactu nec | |
| sermone aspernatus, quoad uoluerat in sinu suo mo- | |
| ratam, propositi inritam dimisit. factum sapientia | |
| inbuti animi abstinens, sed meretriculae quoque di- | |
| ctum perquam facetum: deridentibus enim se adule- | 10 |
| scentibus, quod tam formosa tamque elegans poti | |
| senis animum inlecebris pellicere non potuisset, pa- | |
| ctumque uictoriae pretium flagitantibus de homine | |
| se cum iis, non de statua pignus posuisse respondit. | |
| potestne haec Xenocratis continentia a quoquam ma- | 15 |
| gis uere magisque proprie demonstrari quam ab ipsa | |
| meretricula expressa est? Phryne pulchritudine sua | |
| nulla parte constantissimam eius abstinentiam labe- | |
| fecit: quid? rex Alexander diuitiis quatere potuit? | |
| ab illo quoque statuam et quidem aeque frustra tem- | 20 |
| ptatam putes. legatos ad eum cum aliquot talentis | |
| miserat. quos in academiam perductos solito sibi, | |
| id est modico apparatu et admodum paruulis copiis | |
| excepit. postero die interrogantibus cuinam adnu- | |
| merari pecuniam uellet, 'quid? uos' inquit 'hesterna | 25 |
| cena non intellexistis ea me non indigere?' ita rex | |
| philosophi amicitiam emere uoluit, philosophus regi | |
| suam uendere noluit. | |
| Alexander uero cognomen inuicti adsecutus | 4.1 |
| continentiam Diogenis cynici uincere non potuit. ad | |
| quem cum in sole sedentem accessisset hortareturque | |
| ut, si qua praestari sibi uellet, indicaret, quemadmo- | |
| dum erat in crepidine conlocatus, sordidae appella- | 5 |
| tionis, sed robustae uir praestantiae, 'mox' inquit 'de | |
| ceteris, interim uelim a sole mihi non obstes'. qui- | |
| bus uerbis illa nimirum inhaesit sententia: Alexander | |
| Diogenen gradu suo diuitiis pellere temptat, celerius | |
| Dareum armis. | 10 |
| Idem Syracusis, cum holera ei lauanti Aristippus | |
| dixisset, si 'Dionysium adulari uelles, ista non esses', | |
| 'immo', inquit 'si tu ista esse uelles, non adulare<re> | |
| Dionysium'. |