| DE PAVPERTATE | |
| Maxima ornamenta esse matronis liberos, apud | 4.4.pr.1 |
| Pomponium Rufum collectorum libro * sic inueni- | |
| mus: Cornelia Gracchorum mater, cum Campana | |
| matrona apud illam hospita ornamenta sua pulcher- | |
| rima illius saeculi ostenderet, traxit eam sermone, | 5 |
| <donec> e schola redirent liberi, et 'haec' inquit 'orna- | |
| menta sunt mea'. omnia nimirum habet qui nihil | |
| concupiscit, eo quidem certius † quam cuncta pos- | |
| sidet, quia dominium rerum conlabi solet, bonae men- | |
| tis usurpatio nullum tristioris fortunae recipit incur- | 10 |
| sum. itaque quorsum attinet aut diuitias in prima | |
| felicitatis parte aut paupertatem in ultimo miseria- | |
| rum statu ponere, cum et illarum frons hilaris multis | |
| intus amaritudinibus sit referta et huius horridior | |
| aspectus solidis et certis bonis abundet? quod me- | 15 |
| lius personis quam uerbis repraesentabitur. | |
| Regio imperio propter nimiam Tarquinii su- | 1.1 |
| perbiam finito consulatus initium Valerius Publicola | |
| cum Iunio Bruto auspicatus est idemque postea tres | |
| consulatus acceptissimos populo Romano gessit et | |
| plurimorum ac maximorum operum praetexto titulum | 5 |
| imaginum suarum amplificauit, cum interim fastorum | |
| illud columen patrimonio ne ad exequiarum quidem | |
| inpensam sufficiente decessit, ideoque publica pecu- | |
| nia ductae sunt. non adtinet ulteriore disputatione | |
| tanti uiri paupertatem scrutari: abunde enim patet | 10 |
| quid uiuus possederit, cui mortuo lectus funebris et | |
| rogus defuit. | |
| Quantae amplitudinis Menenium Agrippam | 2.1 |
| fuisse arbitremur, quem senatus et plebs pacis in<ter> | |
| se faciendae auctorem legit? quantae scilicet esse | |
| debuit arbiter publicae salutis. hic, nisi a populo con- | |
| latis in capita sextantibus funeratus esset,—ita pe- | 5 |
| cuniae inops decessit—sepulturae honore caruisset. | |
| uerum idcirco perniciosa seditione diuidua ciuitas | |
| manibus Agrippae in unum contrahi uoluit, quia eas | |
| pauperes quidem, sed sanctas animaduerterat. cuius | |
| ut superstitis nullum fuit, quod in censum deferre- | 10 |
| tur, ita extincti hodieque amplissimum est patrimo- | |
| nium Romana concordia. | |
| In C. uero Fabricii et Q. Aemilii Papi prin- | 3.1 |
| cipum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear | |
| oportet: uterque enim patellam deorum et salinum | |
| habuit, sed eo lautius Fabricius, quod patellam suam | |
| corneo pediculo sustineri uoluit. Papus quoque satis | 5 |
| animose, qui cum hereditatis nomine ea accepisset, | |
| religionis causa abalienanda non putauit. | |
| Illi etiam praediuites, qui ab aratro arcesse- | 4.1 |
| bantur, ut consules fierent, uoluptatis causa sterile | |
| atque aestuosissimum Pupiniae solum uersabant de- | |
| liciarumque gratia uastissimas glebas plurimo cum | |
| sudore dissipabant? immo uero, quos pericula rei | 5 |
| publicae imperatores adserebant, angustiae rei fami- | |
| liaris—quid cesso proprium nomen ueritati red- | |
| dere?—bubulcos fieri cogebant. | |
| Atilium autem, qui ad eum arcessendum a | 5.1 |
| senatu missi erant ad imperium populi Romani sus- | |
| cipiendum, semen spargentem uiderunt. sed illae | |
| rustico opere adtritae manus salutem publicam sta- | |
| bilierunt, ingentes hostium copias pessum dederunt, | 5 |
| quaeque modo arantium boum iugum rexerant, trium- | |
| phalis currus habenas retinuerunt, nec fuit his rubor<i> | |
| eburneo scipione deposito agrestem stiuam aratri re- | |
| petere. potest pauperes consolari Atilius, sed multo | |
| magis docere locupletes quam non sit necessaria so- | 10 |
| lidae laudis cupidini anxia diuitiarum conparatio. | |
| Eiusdem nominis et sanguinis Atilius Regulus, | 6.1 |
| primi Punici belli qua gloria, qua clades maxima, | |
| cum in Africa insolentissimae Karthaginis opes cre- | |
| bris uictoriis contunderet ac prorogatum sibi ob bene | |
| gestas res in proximum annum imperium cognosset, | 5 |
| consulibus scripsit uilicum in agello, quem vii iu- | |
| gerum in Pupinia habebat, mortuum esse, occasio- | |
| nemque nanctum mercennarium amoto inde rustico | |
| instrumento discessisse, ideoque petere ut sibi suc- | |
| cessor mitteretur, ne deserto agro non esset unde | 10 |
| uxor ac liberi sui alerentur. quae postquam senatus | |
| a consulibus accepit, et agrum Atili ilico colendum | |
| locari et alimenta coniugi eius ac liberis praeberi | |
| resque, quas amiserat, redimi publice iussit. tanti | |
| aerario nostro uirtutis Atilianae exemplum, quo | 15 |
| omnis aetas Romana gloriabitur, stetit. | |
| Aeque magna latifundia L. Quinti Cincinnati | 7.1 |
| fuerunt: vii enim iugera agri possedit ex hisque | |
| tria, quae pro amico ad aerarium subsignauerat, mul- | |
| tae nomine amisit. poenam quoque pro filio Caesone, | |
| quod ad causam dicendam non occurrisset, huius | 5 |
| agelli reditu soluit. et tamen ei quattuor iugera | |
| aranti non solum dignitas patris familiae constitit, | |
| sed etiam dictatura delata est. anguste se habitare | |
| nunc putat cuius domus tantum patet, quantum Cin- | |
| cinnati rura patuerunt. | 10 |
| Quid Aelia familia, quam locuples! xvi eo- | 8.1 |
| dem tempore Aeli fuerunt, quibus una domuncula | |
| erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta, | |
| et unus in agro Veiente fundus minus multos culto- | |
| res desiderans quam dominos habebat inque circo | 5 |
| maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem | |
| loca ob uirtutem publice donata possidebant. | |
| Eadem gens nullum ante scripulum argenti | 9.1 |
| habuit quam Paulus Perse deuicto Q. Aelio Tube- | |
| roni genero suo quinque pondo argenti ex praeda | |
| donaret: taceo enim quod princeps ciuitatis filiam ei | |
| nuptum dedit, cuius pecunia tam ieiunos penates ui- | 5 |
| debat. qui ipse quodque adeo inops decessit, ut, nisi | |
| fundus, quem unum reliquerat, uenisset, unde uxor | |
| eius dotem reciperet non extitisset. animi uirorum et | |
| feminarum uigebant in ciuitate, eorumque bonis | |
| dignitatis aestimatio cunctis in rebus ponderabatur. | 10 |
| haec imperia conciliabant, haec iungebant adfinitates, | |
| haec in foro, haec intra priuatos parietes plurimum | |
| poterant: patriae enim rem unus quisque, non suam | |
| augere properabat pauperque in diuite quam diues | |
| in paupere imperio uersari malebat. atque huic tam | 15 |
| praeclaro proposito illa merces reddebatur, quod | |
| nihil eorum, quae uirtuti debentur, emere pecunia | |
| licebat, inopiaeque inlustrium uirorum publice suc- | |
| currebatur. | |
| Itaque, cum secundo Punico bello Cn. Scipio | 10.1 |
| ex Hispania senatui scripsisset petens ut sibi suc- | |
| cessor mitteretur, quia filiam uirginem adultae iam | |
| aetatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset, | |
| senatus, ne res publica bono duce careret, patris | 5 |
| sibi partes desumpsit consilioque uxoris ac propin- | |
| quorum Scipionis constituta dote summam eius ex | |
| aerario erogauit ac puellam nuptum dedit. dotis mo- | |
| dus xl milia aeris fuit, quo non solum humanitas | |
| patrum conscriptorum, sed etiam habitus ueterum | 10 |
| patrimoniorum cognosci potest: namque adeo fuerunt | |
| arta, ut Tuccia Caesonis filia maximam dotem ad | |
| uirum x aeris attulisse uisa sit, et Megullia, quia | |
| cum quinquaginta milibus aeris mariti domum intra- | |
| uit, Dotatae cognomen inuenerit. idem senatus Fa- | 15 |
| bricii Luscini Scipionisque filias ab indotatis nuptiis | |
| liberalitate sua uindicauit, quoniam paternae here- | |
| ditati praeter opimam gloriam nihil erat quod ac- | |
| ceptum referrent. | |
| M. autem Scaurus quantulam a patre heredi- | 11.1 |
| tatem acceperit in primo libro eorum, quos de uita | |
| sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola man- | |
| cipia totumque censum quinque atque xxx milium | |
| nummum relictum. in hac ille pecunia futurus sena- | 5 |
| tus princeps nutritus est spiritus. | |
| Haec igitur exempla respicere, his adquiescere | |
| solaciis debemus, qui paruulos census nostros num- | |
| quam querellis uacuos esse sinimus. nullum aut ad- | |
| modum parui ponderis argentum, paucos seruos, | 10 |
| vii iugera aridae terrae, indigentia domesticae in- | |
| pensae funera, inopes dotum filias, sed egregios | |
| consulatus, mirificas dictaturas, innumerabiles trium- | |
| phos cernimus. quid ergo modicam fortunam quasi | |
| praecipuum generis humani malum diurnis <atque> | 15 |
| nocturnis conuiciis laceramus, quae ut non abundan- | |
| tibus, ita fidis uberibus Publicolas, Aemilios, Fabri- | |
| cios, Curios, Scipiones, Scauros hisque paria robora | |
| uirtutis aluit. exurgamus potius animis pecuniaeque | |
| aspectu debilitatos spiritus pristini temporis memoria | 20 |
| recreemus: namque per Romuli casam perque uete- | |
| ris Capitolii humilia tecta et aeternos Vestae focos | |
| fictilibus etiam nunc uasis contentos iuro nullas di- | |
| uitias talium uirorum paupertati posse praeferri. |