| DE VERECVNDIA | |
| A qua tempestiuus ad uerecundiam transitus ui- | 4.5.pr.1 |
| detur: haec enim iustissimis uiris praecepit ut pri- | |
| uatas facultates neglegerent, publicas quam amplis- | |
| simas esse cuperent, digna cui perinde atque caelesti | |
| numini templa extruantur araeque consecrentur, quia | 5 |
| parens est omnis honesti consilii, tutela sollemnium | |
| officiorum, magistra innocentiae, cara proximis, ac- | |
| cepta alienis, omni loco, omni tempore fauorabilem | |
| prae se ferens uultum. | |
| Sed ut a laudibus eius ad facta ueniamus, a | 1.1 |
| condita urbe usque ad Africanum et Ti. Longum | |
| consules promiscuus senatui et populo spectandorum | |
| ludorum locus erat. numquam tamen quisquam ex | |
| plebe ante patres conscriptos in theatro spectare sus- | 5 |
| tinuit: adeo circumspecta ciuitatis nostrae uerecun- | |
| dia fuit. quae quidem certissimum sui documentum | |
| etiam illo die exhibuit, quo L. Flamininus extrema | |
| in parte theatri constitit, quia a M. Catone et L. | |
| Flacco censoribus senatu m<otus> fuerat, consulatus | 10 |
| iam honore defunctus, frater etiam T. Flaminini | |
| Macedoniae Philippique uictoris: omnes enim trans- | |
| ire eum in locum dignitati suae debitum coegerunt. | |
| Confregit rem publicam Terentius Varro Can- | 2.1 |
| nensis pugnae temerario ingressu. idem delatam ab | |
| uniuerso senatu et populo dictaturam recipere non | |
| sustinendo pudore culpam maximae cladis redemit | |
| effecitque ut acies deorum irae, modestia ipsius mo- | 5 |
| ribus imputaretur. itaque titulo imaginis eius spe- | |
| ciosius non recepta dictatura quam aliorum gesta | |
| adscribi potest. | |
| Nos autem ad praeclarum uerecundiae opus | 3.1 |
| transgrediamur. magna cum inuidia fortuna praeto- | |
| riis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem | |
| et scribam C. Cicereium in campum deduxerat, utque | |
| nimis inpotens sermone uulgi carpebatur, quod tanti | 5 |
| uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine | |
| confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem | |
| Cicereius conuertit: nam ut uidit omnibus se centu- | |
| riis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque | |
| candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere | 10 |
| coepit, ut scilicet praeturam melius Africani memo- | |
| riae concederet quam sibi uindicaret. † nec maxi- | |
| mum esse uerecundiae pretium: Scipio tunc honorem | |
| adeptus est, sed [si] Cicereio magis gratulati sunt. | |
| Ac ne protinus comitiis abeamus, consulatum | 4.1 |
| petens L. Crassus, cum omnium candidatorum more | |
| circum forum supplex populo ire cogeretur, num- | |
| quam adduci potuit ut id praesente Q. Scaeuola | |
| grauissimo et sapientissimo uiro, socero suo, faceret. | 5 |
| itaque rogabat eum ut a se, dum ineptae rei inserui- | |
| ret, discederet, maiorem uerecundiam dignitatis eius | |
| quam candidae togae suae respectum agens. | |
| Pompeius autem Magnus Pharsalica acie uictus | 5.1 |
| a Caesare, cum postero die Larisam intraret, oppidi- | |
| que illius uniuersus populus obuiam ei processisset, | |
| 'ite' inquit 'et istud officium praestate uictori', di- | |
| cerem, non dignus qui uinceretur, nisi a Caesare | 5 |
| esset superatus, certe modestus in calamitate: nam | |
| quia dignitate sua uti iam non poterat, usus est | |
| uerecundia. | |
| Quam praecipuam in C. quoque Caesare fuisse | 6.1 |
| et saepe numero apparuit et ultimus eius dies signi- | |
| ficauit: conpluribus enim parricidarum uiolatus mu- | |
| cronibus inter ipsum illud tempus, quo diuinus | |
| spiritus mortali discernebatur a corpore, ne tribus | 5 |
| quidem et xx uulneribus quin uerecundiae obseque- | |
| retur absterreri potuit, si quidem utraque togam | |
| manu demisit, ut inferior pars corporis tecta con- | |
| laberetur. in hunc modum non homines expirant, sed | |
| di immortales sedes suas repetunt. | 10 |