| Quod sequitur externis adnectam, quia | 4.5(ext).1.1 |
| ante gestum est quam Etruriae ciuitas daretur. ex- | |
| cellentis in ea regione pulchritudinis adulescens no- | |
| mine Spurinna, cum mira specie conplurium femina- | |
| rum inlustrium sollicitaret oculos ideoque uiris ac | 5 |
| parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris | |
| decorem uulneribus confudit deformitatemque sancti- | |
| tatis suae fidem quam formam inritamentum alienae | |
| libidinis esse maluit. | |
| Athenis quidam ultimae senectutis, cum spe- | 2.1 |
| ctatum ludos in theatrum uenisset, eumque nemo | |
| e ciuibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum le- | |
| gatos forte peruenit. qui hominis aetate moti canos | |
| eius et annos adsurgendi officio uenerati sunt sedem- | 5 |
| que ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod | |
| ubi fieri populus aspexit, maximo plausu alienae ur- | |
| bis uerecundiam conprobauit. ferunt tunc unum e | |
| Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit | |
| rectum sciunt, sed id facere neglegunt'. | 10 |