| DE AMORE CONIVGALI | |
| A placido et leni adfectu ad aeque honestum, | 4.6.pr.1 |
| uerum aliquanto ardentiorem et concitatiorem per- | |
| gam legitimique amoris quasi quasdam imagines | |
| non sine maxima ueneratione contemplandas lectoris | |
| oculis subiciam, ualenter inter coniuges stabilitae | 5 |
| fidei opera percurrens, ardua imitatu, ceterum co- | |
| gnosci utilia, quia excellentissima animaduertenti ne | |
| mediocria quidem praestare rubori oportet esse. | |
| Ti. Gracchus anguibus domi suae mare <ac> | 1.1 |
| femina deprehensis, certior factus ab aruspice mare | |
| dimisso uxori eius, femina ipsi celerem obitum in- | |
| stare, salutarem coniugi potius quam sibi partem | |
| augurii secutus marem necari, feminam dimitti ius- | 5 |
| sit sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu | |
| serpentis occidi. itaque Corneliam nescio utrum fe- | |
| liciorem dixerim, quod talem uirum habuerit, an mi- | |
| seriorem, quod amiserit. o te, Thessaliae rex Ad- | |
| mete, crudelis et duri facti crimine sub magno iudice | 10 |
| damnatum, qui coniugis tuae fata pro tuis permutari | |
| passus es, eaque, ne tu extinguere<re>, uoluntario obitu | |
| consumpta lucem intueri potuisti, et certe parentum | |
| prius indulgentiam temptaueras! | |
| Vilior Graccho iniquae fortunae uictima, quam- | 2.1 |
| uis senatorii uir ordinis, C. Plautius Numida, sed in | |
| consimili amore par exemplum: morte enim uxoris | |
| audita doloris inpotens pectus suum gladio percus- | |
| sit. interuentu deinde domesticorum inceptum exe- | 5 |
| qui prohibitus colligatusque, ut primum occasio data | |
| est, scissis fasceis ac uulnere diuolso constanti dex- | |
| tra spiritum luctus acerbitate permixtum ex ipsis | |
| praecordiis et uisceribus hausit, tam uiolenta morte | |
| testatus quantum maritalis flammae illo pectore clau- | 10 |
| sum habuisset. | |
| Eiusdem ut nominis, ita amoris quoque M. | 3.1 |
| Plautius: nam cum imperio senatus classem socio- | |
| rum sexaginta nauium in Asiam reduceret Tarentum- | |
| que appulisset, atque ibi uxor eius Orestilla, quae | |
| illuc eum prosecuta fuerat, morbo <op>pressa decessisset, | 5 |
| funerata ea et in rogum inposita inter officium un- | |
| guendi et osculandi stricto ferro incubuit. quem | |
| amici, sicut erat, togatum et calceatum corpori con- | |
| iugis iunxerunt ac deinde subiectis facibus utrum- | |
| que una cremauerunt. quorum ibi factum sepulcrum | 10 |
| est,—Tarenti etiam nunc conspicitur—quod uoca- | |
| tur ΤΩΝ ΔΥΟ ΦΙΛΟΥΝΤΩΝ. nec dubito quin, si | |
| quis modo extinctis sensus inest, Plautius et Ore- | |
| stilla fati consortione gestientes uultus tenebris in- | |
| tulerint. saneque, ubi idem et maximus et hone- | 15 |
| stissimus amor est, aliquanto praestat morte iungi | |
| quam distrahi uita. | |
| Consimilis adfectus Iuliae C. Caesaris filiae | 4.1 |
| adnotatus est. quae, cum aediliciis comitiis Pompei | |
| Magni coniugis sui uestem cruore respersam e | |
| campo domum relatam uidisset, territa metu ne qua | |
| ei uis esset adlata, exanimis concidit partumque, | 5 |
| quem utero conceptum habebat, subita animi con- | |
| sternatione et graui dolore corporis eicere coacta est | |
| magno quidem cum totius terrarum orbis detrimento, | |
| cuius tranquillitas tot ciuilium bellorum truculentis- | |
| simo furore perturbata non esset, si Caesaris et Pom- | 10 |
| pei concordia communis sanguinis uinculo constricta | |
| mansisset. | |
| Tuos quoque castissimos ignes, Porcia M. Ca- | 5.1 |
| tonis filia, cuncta saecula debita admiratione pro- | |
| sequentur. quae, cum apud Philippos uictum et inter- | |
| emptum uirum tuum Brutum cognosses, quia ferrum | |
| non dabatur, ardentes ore carbones haurire non du- | 5 |
| bitasti, muliebri spiritu uirilem patris exitum imitata. | |
| sed nescio an hoc fortius, quod ille usitato, <tu> nouo | |
| genere mortis absumpta e<s>. |