| Sunt et alienigeni amores iusti obscuri- | 4.6(ext).1.1 |
| tate ignorantiae non obruti, e quibus paucos attigisse | |
| satis erit. gentis Cariae regina Artemisia uirum suum | |
| Mausolum fato absumptum quantopere desiderau<e>- | |
| <r>it leue est post conquisitorum omnis generis hono- | 5 |
| rum monumentique usque ad vii miracula prouecti | |
| magnificentiam argumentari: quid enim aut eos col- | |
| ligas aut de illo inclito tumulto loquare, cum ipsa | |
| Mausoli uiuum ac spirans sepulcrum fieri concupierit | |
| eorum testimonio, qui illam extincti ossa potioni | 10 |
| aspersa bibisse tradunt? | |
| Hypsicratea quoque regina Mitridatem coniu- | 2.1 |
| gem suum effusis caritatis habenis amauit, propter | |
| quem praecipuum formae suae decorem in habitum | |
| uirilem conuertere uoluptatis loco habuit: tonsis | |
| enim capillis equo se et armis adsuefecit, quo facilius | 5 |
| laboribus et periculis eius interesset. quin etiam | |
| uictum a Cn. Pompeio per efferatas gentes fugien- | |
| tem animo pariter et corpore infatigabili secuta est. | |
| cuius tanta fides asperarum atque difficilium rerum | |
| Mitridati maximum solacium et iucundissimum leni- | 10 |
| mentum fuit: cum domo enim et penatibus uagari se | |
| credidit uxore simul exulante. | |
| Verum quid Asiam, quid barbariae inmensas | 3.1 |
| solitudines, quid latebras Pontici sinus scrutor, cum | |
| splendidissimum totius Graeciae decus Lacedaemon | |
| praecipuum uxoriae fidei specimen tantum non no- | |
| stris ostentet oculis, plurimis et maximis patriae | 5 |
| suae laudibus admiratione facti conparandum? | |
| Minyae, quorum origo ex inclyto sociorum Iaso- | |
| nis numero Lemniorum in insula concepta per ali- | |
| quot saeculorum uices stabili in sede manserat, † a | |
| Pelasgicis expulsi ramis, alienae opis indigentes ex- | 10 |
| celsa Taygetorum montium iuga supplices occupaue- | |
| runt. quos Spartana ciuitas respectu Tyndaridarum | |
| —amque in illo nobilis famae nauigio destinatum | |
| sideribus par fratrum fulserat—deductos inde legi- | |
| bus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum | 15 |
| beneficium in iniuriam bene meritae urbis regnum | |
| adfectantes uerterunt. igitur publicae custodiae in- | |
| clusi capitali adseruabantur supplicio. quod cum | |
| uetere instituto Lacedaemoniorum nocturno tempore | |
| passuri essent, coniuges eorum inlustris ibi sangui- | 20 |
| nis uelut adlocuturae perituros uiros inpetrato a | |
| custodibus aditu carcerem intrauerunt commutata- | |
| que ueste per simulationem doloris uelatis capitibus | |
| eos abire passae sunt. hoc loco quid aliud adiecerim | |
| quam dignas fuisse quibus Minyae nuberent? | 25 |