| DE AMICITIA | |
| Contemplemur nunc amicitiae uinculum potens | 4.7.pr.1 |
| et praeualidum neque ulla ex parte sanguinis uiribus | |
| inferius, hoc etiam certius et exploratius, quod illud | |
| nascendi sors, fortuitum opus, hoc unius cuiusque | |
| solido iudicio inchoata uoluntas contrahit. itaque | 5 |
| celerius sine reprehensione propinquum auersere | |
| quam amicum, quia altera diremptio non utique ini- | |
| quitatis, altera utique leuitatis crimini subiecta est: | |
| cum enim deserta sit futura uita hominis nullius | |
| amicitiae cincta praesidio, tam necessarium subsi- | 10 |
| dium temere adsumi non debet, semel autem recte | |
| adprehensum sperni non conuenit. sincerae uero fidei | |
| amici praecipue in aduersis rebus cognoscuntur, in | |
| quibus quidquid praestatur totum a constanti beni- | |
| uolentia proficiscitur. felicitatis cultus maiore ex | 15 |
| parte adulatione quam caritate erogatur, certe su- | |
| spectus est perinde ac plus semper petat quam in- | |
| pendat. accedit huc, quod infractae fortunae homines | |
| magis amicorum studia desiderant uel praesidii uel | |
| solacii gratia: nam laeta quidem et prospera nego- | 20 |
| tia, utpote cum diuina subfragatione foueantur, hu- | |
| mana minus indigent. tenacius igitur eorum nomina | |
| posteritatis memoria adprehendit, qui aduersos casus | |
| amicorum non deseruerunt quam qui prosperum ui- | |
| tae cursum comitati sunt. nemo de Sardanapalli fa- | 25 |
| miliaribus loquitur, Orestes Pylade paene amico quam | |
| Agamemnone notior est patre, si quidem illorum | |
| amicitia in consortione deliciarum et luxuriae conta- | |
| buit, horum durae atque asperae condicionis sodali- | |
| cium ipsarum miseriarum experimento enituit. sed | 30 |
| quid externa attingo, cum domesticis prius liceat uti? | |
| Inimicus patriae fuisse Ti. Gracchus existima- | 1.1 |
| tus est, nec inmerito, quia potentiam suam saluti eius | |
| praetulerat. quam constantis tamen fidei amicum | |
| etiam in hoc tam prauo proposito C. Blossium Cuma- | |
| num habuerit operae pretium est cognoscere. hostis | 5 |
| iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturae ho- | |
| nore spoliatus beniuolentia tamen eius non caruit: | |
| nam cum senatus Rupilio et Laenati consulibus man- | |
| dasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant, <more> | |
| maiorum animaduerte<re>nt, et ad Laelium, cuius con- | 10 |
| silio praecipue consules utebantur, pro se Blossius | |
| deprecatum uenisset familiaritatisque excusatione | |
| uteretur, atque is dixisset: 'quid? si te Gracchus | |
| templo Iouis optimi maximi faces subdere iussisset, | |
| obsecuturusne illius uoluntati propter istam, quam | 15 |
| iactas, familiaritatem fuisti?' 'numquam istud' in- | |
| quit 'Gracchus imperasset'. satis, immo etiam ni- | |
| mium: totius namque senatus consensu damnat<os | |
| ei>us mores defendere ausus est. uerum quod sequitur | |
| multo audacius multoque periculosius: conpressus | 20 |
| enim perseueranti interrogatione Laeli in eodem con- | |
| stantiae gradu stetit seque etiam hoc, si modo Grac- | |
| chus annuisset, facturum respondit. quis illum sce- | |
| leratum putasset fuisse, si tacuisset? quis non etiam | |
| sapientem, si pro necessitate temporis locutus esset? | 25 |
| at Blossius nec silentio honesto nec prudenti sermone | |
| salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiae | |
| memoriam desereret, tueri uoluit. | |
| In eadem domo aeque robusta constantis ami- | 2.1 |
| citiae exempla oboriuntur: prostratis enim iam et | |
| perditis C. Gracchi consiliis rebusque, cum tota eius | |
| conspiratio late quaereretur, desertum omni auxilio | |
| duo tantum amici Pomponius et Laetorius ab in- | 5 |
| festis et undique ruentibus telis oppositu corporum | |
| suorum texerunt. quorum Pomponius, quo is facilius | |
| euaderet, concitatum <in>sequentium agmen in porta | |
| trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec | |
| uiuus pelli potuit, sed multis confectus uulneribus | 10 |
| transitum eis super cadauer suum, credo etiam post | |
| fata inuitus, dedit. Laetorius autem in ponte sub- | |
| licio constitit et eum, donec Gracchus transiret, ar- | |
| dore spiritus sui saepsit ac ui iam multitudinis ob- | |
| rutus conuerso in se gladio celeri saltu profundum | 15 |
| Tiberis petiit, quamque in eo ponte caritatem toti | |
| patriae Horatius Cocles exhibuerat, unius amicitiae | |
| adiecta uoluntaria morte praestitit. quam bonos | |
| Gracchi, si aut patris aut materni aui sectam uitae | |
| ingredi uoluissent, habere milites potuerant! quo | 20 |
| enim impetu, qua perseuerantia animi Blossius et | |
| Pomponius et Laetorius tropaea ac triumphos eorum | |
| adiuuissent, furiosi conatus tam strenui comites, si- | |
| nistris quidem auspiciis amicitiae condicionem secuti, | |
| sed quo miseriora, hoc certiora fideliter cultae [nobi- | 25 |
| litatis] exempla. | |
| L. autem Reginus, si ad debitam publico | 3.1 |
| ministerio sinceritatem exigatur, posteritatis conuicio | |
| lacerandus, si amicitiae fido pignore aestimetur, in | |
| optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: | |
| tribunus enim plebis Caepionem in carcerem con- | 5 |
| iectum, quod illius culpa exercitus noster a Cimbris | |
| et Teutonis uidebatur deletus, ueteris artaeque ami- | |
| citiae memor publica custodia liberauit nec hactenus | |
| amicum egisse contentus etiam fugae eius comes ac- | |
| cessit. pro magnum et inexuperabile tuum, numen, | 10 |
| amicitia! cum ex altera parte res publica manum | |
| iniceret, ex altera tua illum dextera traheret, et illa | |
| ut sacrosanctus esse uellet exigeret, tu exilium indi- | |
| ceres—adeo blando uteris imperio—supplicium | |
| honori praetulit. | 15 |
| Admirabile hoc opus tuum, sed quod sequitur | 4.1 |
| aliquanto laudabilius: recognosce enim quo usque | |
| Volumni constantem erga amicum suum caritatem | |
| sine ulla rei publicae iniuria eue<xe>ris. qui ortus eque- | |
| stri loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset eum- | 5 |
| que M. Antonius, quia Bruti et Cassii partes secutus | |
| fuerat, interemisset, in magna fugiendi licentia ex- | |
| animi amico adhaesit hucusque in lacrimas et gemi- | |
| tus profusus, ut nimia pietate causam sibi mortis | |
| arcesseret: nam propter praecipuam et perseueran- | 10 |
| tem lamentationem ad Antonium pertractus est. cu- | |
| ius postquam in conspectu stetit, 'iube me' inquit, | |
| 'imperator, protinus ad Luculli corpus ductum oc- | |
| cidi: neque enim absumpto illo superesse debeo, cum | |
| ei infelicis militiae auctor extiterim'. quid hac fide- | 15 |
| lius beniuolentia? mortem amici hostis odio leuauit, | |
| uitam suam consilii crimine astrinxit, quoque illum | |
| miserabiliorem redderet, se fecit inuisiorem. nec dif- | |
| ficiles Antoni aures habuit ductusque, quo uoluerat, | |
| dexteram Luculli auide osculatus, caput, quod abs- | 20 |
| cisum iacebat, sublatum pectori suo adplicauit ac | |
| deinde demissam ceruicem uictori gladio praebuit. | |
| loquatur Graecia Thesea nefandis Pirithoi amoribus | |
| suscribentem Ditis se patris regnis commisisse: uani | |
| est istud narrare, stulti credere. mixtum cruorem | 25 |
| amicorum et uulneribus innexa uulnera mortique in- | |
| haerentem mortem uidere, haec sunt uera Romanae | |
| amicitiae indicia, illa gentis ad fingendum paratae | |
| monstro similia mendacia. | |
| L. quoque Petronius huiusce laudis consor- | 5.1 |
| tionem merito uindicat: paria enim in cultu ami- | |
| citiae auso par gloriae portio adserenda est. admo- | |
| dum humili loco natus ad equestrem ordinem et | |
| splendidae militiae stipendia P. Caeli beneficio per- | 5 |
| uenerat. cui gratum animum, quia laeta in materia | |
| exhibere non contigerat, in ea, quam inicam fortuna | |
| esse uoluit, cum multa fide praestitit. erat ob Octa- | |
| uio consule Placentiae praepositus Caelius. qua <a> | |
| Cinnano exercitu capta et senior iam et graui uali- | 10 |
| tudine adfectus, ne in potestatem hostium ueniret, | |
| ad auxilium dexterae Petroni confugit. quem is ab | |
| incepto consilio frustra conatus abstrahere in isdem | |
| perseuerantem precibus interemit caedique eius suam | |
| iunxit, ne eo iacente, per quem omnia dignitatis in- | 15 |
| crementa adsecutus fuerat, superesset. ita alterius | |
| fato uerecundia, alterius pietas causam praebuit. | |
| Iungendus Petronio Ser. Terentius est, quam- | 6.1 |
| quam ei, sicut cupierat, pro amico suo perire <non> | |
| contigit: incepto namque egregio, non inrito euentu | |
| aestimari debet, quia, quantum in illo fuit, et ipse | |
| extinctus est et D. Brutus periculum euasit mortis. | 5 |
| qui fugiens a Mutina, ut ad se interficiendum ab An- | |
| tonio missos equites aduenisse cognouit, quodam in | |
| loco iustae poenae debitum spiritum tenebris furari | |
| conabatur, eoque iam facta inruptione Terentius fideli | |
| mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse | 10 |
| simulauit et corpus suum trucidandum equitibus obie- | |
| cit. uerum cognitus a Furio, cui Brutianae ultionis | |
| officium mandatum fuerat, nece sua amici supplicium | |
| discutere non potuit. sic inuitus fortuna cogente uixit. | |
| Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiae | 7.1 |
| ad laetum et serenum uultum transeamus atque in<de> | |
| eam euocatam, ubi omnia lacrimis, gemitu, caedibus | |
| fuerant referta, in eo, quo dignior est, felicitatis do- | |
| micilio conlocemus, gratia, honore abundantissi- | 5 |
| misque opibus fulgentem. orere igitur ab illa, quae | |
| sanctorum umbris dicata esse creditur, sede hinc De- | |
| cime Laeli, illinc M. Agrippa, alter uirorum, deorum | |
| alter maximum amicum et certa mente et secundis | |
| ominibus sortiti, totumque beatae turbae gregem, qui | 10 |
| uestro ductu ueneranda sincerae fidei stipendia lau- | |
| dibus et praemiis onustus peregit, in lucem uobiscum | |
| protrahite: uestros enim constantis animos, uestra | |
| strenua ministeria, uestram inexpugnabilem tacitur- | |
| nitatem proque dignitate et salute amicorum perpe- | 15 |
| tuam excubationem et stationem beniuolentiae et | |
| rursus harum rerum uberrimos fructus posterior in- | |
| tuens aetas in excolendo iure amicitiae qua libentius | |
| qua etiam religiosius erit operata. |