| Haeret animus in domesticis, sed aliena | 4.7(ext).1.1 |
| quoque bene facta referre Romanae urbis candor hor- | |
| tatur. Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae | |
| sacris initiati tam fidelem inter se amicitiam iun- | |
| xerant, ut, cum alterum ex his Dionysius Syracusa- | 5 |
| nus interficere uellet, atque is tempus ab eo, quo | |
| prius quam periret domum profectus res suas ordina- | |
| ret, impetrauisset, alter uadem se pro reditu eius | |
| tyranno dare non dubitaret. solutus erat periculo | |
| mortis qui modo gladio ceruices subiectas habuerat: | 10 |
| eidem caput suum subiecerat cui securo uiuere licebat. | |
| igitur omnes et in primis Dionysius nouae atque an- | |
| cipitis rei exitum speculabantur. adpropinquante | |
| deinde finita die nec illo redeunte unus quisque stul- | |
| titiae tam temerarium sponsorem damnabat. at is | 15 |
| nihil se de amici constantia metuere praedicabat. | |
| eodem autem momento et hora a Dionysio constituta | |
| et eam qui acceperat superuenit. admiratus ambo- | |
| rum animum tyrannus supplicium fidei remisit in- | |
| superque eos rogauit ut se in societatem amicitiae | 20 |
| tertium sodalicii gradum mutua culturum beniuolen- | |
| tia reciperent. hascine uires amicitiae? mortis con- | |
| temptum ingenerare, uitae dulcedinem extinguere, | |
| crudelitatem mansuefacere, odium in amorem con- | |
| uertere, poenam beneficio pensare potuerunt. quibus | 25 |
| paene tantum uenerationis quantum deorum inmor- | |
| talium caerimoniis debetur: illis enim publica salus, | |
| his priuata continetur, atque ut illarum aedes sacra | |
| domicilia, harum fida hominum pectora quasi quae- | |
| dam sancto spiritu referta templa sunt. | 30 |
| Quod ita esse rex Alexander sensit. Darei | 2.1 |
| castris, in quibus omnes necessarii eius erant, poti- | |
| tus Hephaestione gratissimo sibi latus suum tegente | |
| ad eos adloquendos uenit. cuius aduentu mater Da- | |
| rei recreata humi prostratum caput erexit Hephae- | 5 |
| stionemque, quia et statura et forma praestabat, | |
| more Persarum adulata tamquam Alexandrum salu- | |
| tauit. admonita deinde erroris per summam trepi- | |
| dationem excusationis uerba quaerebat. cui Alexan- | |
| der 'nihil est' inquit 'quod hoc nomine confundaris: | 10 |
| nam et hic Alexander est'. utri prius gratulemur? | |
| qui hoc dicere uoluit an cui audire contigit? maximi | |
| enim animi rex et iam totum terrarum orbem aut | |
| uictoriis aut spe conplexus tam paucis uerbis se cum | |
| comite suo partitus est. o donum inclytae uocis danti | 15 |
| pariter atque accipienti speciosum! quod priuatim | |
| quoque merito ueneror clarissimi ac disertissimi uiri | |
| promptissimam erga me beniuolentiam expertus. nec | |
| metuo ne parum conueniat mihi Pompeium meum | |
| instar esse Alexandri, cum illi Hephaestio suus alter | 20 |
| fuerit Alexander. ego uero grauissimo crimini sim | |
| obnoxius, constantis et benignae amicitiae exempla | |
| sine ulla eius mentione transgressus, cuius in animo | |
| uelut in parentum amantissimorum pectore laetior | |
| uitae meae status uiguit, tristior adquieuit, a quo | 25 |
| omnium commodorum incrementa ultro oblata cepi, | |
| per quem tutior aduersus casus steti, qui studia no- | |
| stra ductu et auspiciis suis lucidiora et alacriora red- | |
| didit. itaque paui inuidiam quorundam optimi amici | |
| iactura, uidelicet quia fructu torseram, non quidem | 30 |
| meo merito, gratiam meam, quantacumque fuit, cum | |
| his, qui ea uti uoluerunt, partitus. uerum nulla tam | |
| modesta felicitas est, quae malignitatis dentes uitare | |
| possit. et quo secessu quosdam fugeris aut quibus | |
| infulis misericordiae permulseris, ne alienis malis | 35 |
| perinde ac bonis suis laetentur et gestiant? diuites | |
| sunt aliorum iacturis, locupletes calamitatibus, im- | |
| mortales funeribus. sed illi quatenus alienis incom- | |
| modis suorum adhuc expertes insultent optima uin- | |
| dex insolentiae uarietas humanae condicionis uiderit. | 40 |