| DE LIBERALITATE | |
| Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem | 4.8.1.1 |
| prouectum in suum ordinem reuocetur, liberalitatis- | |
| que conmemorationi uacemus. cuius duo sunt ma- | |
| xime probabiles fontes, uerum iudicium et honesta | |
| beniuolentia: nam cum ab his orietur, tunc demum | 5 |
| ei ratio constat. dono autem ipsi gratiam et magni- | |
| tudo quidem sua, sed efficaciorem aliquanto oppor- | |
| tunitas conciliat: accedit enim pretio rei inaestima- | |
| bile momentum occasionis. quae Fabio Maximo tot | |
| ante saecula paruam pecuniae summam erogatam ad | 10 |
| hoc usque tempus laudabilem fecit. captiuos ab | |
| Hannibale interposita pactione nummorum receperat. | |
| qui cum a senatu non praestarentur, misso in urbem | |
| filio fundum, quem unicum possidebat, uendidit eius- | |
| que pretium Hannibali protinus numerauit, si ad cal- | 15 |
| culos reuocetur, paruum, utpote septem iugeribus et | |
| hoc in Pupinia addictis redactum, si animo † prae- | |
| rogantis, omni pecunia maius: se enim patrimonii | |
| quam patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem | |
| maiore cum commendatione, quod proni studii cer- | 20 |
| tius indicium est supra uires niti quam uiribus ex | |
| facili uti: alter enim quod potest praestat, alter plus | |
| etiam quam potest. | |
| Itaque eiusdem temporis fe- | 2.1 |
| mina Busa nomine, regionis autem Apulae ditissima, | |
| merito quidem liberalitatis testimonium receperit, sed | |
| excellentes opes suas Fabianis rei familiaris angustiis | |
| non conparauerit: nam etsi circa x ciuium nostro- | 5 |
| rum, Cannensis proelii reliquias, benignissime intra | |
| Canusina moenia alimentis sustentauit, saluo tamen | |
| statu fortunarum suarum munificam se populo Ro- | |
| mano praestitit: Fabius in honorem patriae pauper- | |
| tatem inopia mutauit. | 10 |
| In Q. quoque Considio saluberrimi exempli | 3.1 |
| nec sine paruo ipsius fructu liberalitas adnotata est. | |
| qui Catilinae furore ita consternata re publica, ut | |
| ne a locupletibus quidem debitae pecuniae propter | |
| tumultum pretiis possessionum deminutis solui cre- | 5 |
| ditoribus possent, cum centies atque quinquagies se- | |
| stertii summam in faenore haberet, neque de sorte | |
| quemquam debitorum suorum neque de usura appel- | |
| lari a suis passus est, quantumque in ipso fuit, ama- | |
| ritudinem publicae confusionis priuata tranquillitate | 10 |
| mitigauit, opportune mirificeque testatus se nummo- | |
| rum suorum, non ciuilis sanguinis esse faeneratorem: | |
| nam qui nunc praecipue negotiatione delectantur, | |
| cum pecuniam domum cruentam retulerunt, quam | |
| inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter | 15 |
| senatus consultum, quo Considio gratiae actae sunt, | |
| legere non fastidierint. | |
| Queri mecum iam dudum populus Romanus | 4.1 |
| uidetur, quod, cum singulorum munificentiam con- | |
| secter, de sua taceam: ad summam enim eius lau- | |
| dem pertinet quem animum regibus et urbibus et | |
| gentibus praestiterit recognosci, quod omne praeclari | 5 |
| facti decus crebra memoria in se ipso reuirescit. | |
| Asiam bello captam Attalo regi muneris loco possi- | |
| dendam tradidit, eo excelsius et speciosius urbi no- | |
| strae futurum imperium credens, si ditissimam atque | |
| amoenissimam partem terrarum orbis in beneficio | 10 |
| quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa uicto- | |
| ria donum felicius, quia multum occupasse inui- | |
| diam habere potuit, tantum tribuisse gloria carere | |
| non potuit. | |
| Illius uero Romanae liberalitatis caelestem | 5.1 |
| spiritum nullae litterae satis dignis laudibus prose- | |
| quentur: Philippo enim Macedoniae rege superato, | |
| cum ad Isthmicum spectaculum tota Graecia conue- | |
| nisset, T. Quintius Flamininus tubae signo silentio | 5 |
| facto per praeconem haec uerba recitari iussit: 'S. | |
| P. Q. R. et T. Quintius Flamininus imperator omnes | |
| Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi regis fue- | |
| runt, liberas atque inmunes esse iubet.' quibus au- | |
| ditis maximo et inopinato gaudio homines perculsi | 10 |
| primo ueluti non audisse se quae audierant credentes | |
| obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione praeconis | |
| tanta caelum clamoris alacritate conpleuerunt, ut | |
| certe constet aues, quae superuolabant, adtonitas | |
| pauentesque decidisse. magni animi fuisset a tot | 15 |
| captiuorum capitibus seruitutem detraxisse, quot tunc | |
| nobilissimis et opulentissimis urbibus populus Ro- | |
| manus libertatem largitus est. | |
| Ad cuius maiestatem pertinet non solum quae | |
| ipse benigne tribuit, sed etiam quae alio tribuente | 20 |
| sensit commemorari: ut enim illic meritae, ita hic | |
| redditae laudis conmendatio est. |