| Hiero Syracusarum rex audita clade, qua | 4.8(ext).1.1 |
| Romani apud Trasimennum lacum erant adflicti, ccc | |
| milia modium tritici et cc hordei aurique ducenta | |
| et xl pondo urbi nostrae muneri misit. neque igna- | |
| rus uerecundiae maiorum nostrorum, ne aurum nol- | 5 |
| lent accipere, in habitum id Victoriae formauit, ut | |
| eos religione motos munificentia sua uti cogeret, | |
| uoluntate mittendi prius, iterum prouidentia cauendi | |
| ne remitteretur liberalis. | |
| Subnectam huic Acragantinum Gillian, quem | 2.1 |
| propemodum ipsius liberalitatis praecordia constat | |
| habuisse. erat opibus excellens, sed multo etiam | |
| animo quam diuitiis locupletior semperque in ero- | |
| ganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, | 5 |
| adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae of- | |
| ficina crederetur: illinc enim publicis usibus apta | |
| monumenta extruebantur, illinc grata populi oculis | |
| spectacula edebantur, illinc epularum magnifici ap- | |
| paratus labentique annonae subsidia oriebantur. et | 10 |
| cum haec uniuersis, priuatim alimenta inopia labo- | |
| rantibus, dotes uirginibus paupertate pressis, sub- | |
| sidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. | |
| hospites quoque cum urbanis penatibus tum etiam | |
| rusticis tectis benignissime excepti, uariis muneribus | 15 |
| ornati dimittebantur. quodam uero tempore d simul | |
| Gelensium equites ui tempestatis in possessiones suas | |
| conpulsos aluit ac uestiuit. quid multa? non mor- | |
| talem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum | |
| esse diceres sinum. ergo quod Gillias possidebat om- | 20 |
| nium quasi commune patrimonium erat. pro cuius | |
| salute et incrementis cum Acragantina ciuitas tum | |
| etiam uicinae regiones uotis excubabant. conloca e | |
| contraria parte arcas inexorabilibus claustris obse- | |
| ratas, nonne praestantiorem aliquanto existimes illam | 25 |
| inpensam quam hanc custodiam? |