| LIBER QVINTVS | |
| DE HVMANITATE ET CLEMENTIA | |
| Liberalitati quas aptiores comites quam humani- | 5.1.pr.1 |
| tatem et clementiam dederim, quoniam idem genus | |
| laudis expetunt? quarum prima † inopia, proxima | |
| occupatione, tertia ancipiti fortuna praestatur, cum- | |
| que nescias quam maxime probes, eius tamen com- | 5 |
| mendatio praecurrere uidetur, cui nomen ex ipso | |
| numine quaesitum est. | |
| Ante omnia autem humanissima et clemen- | 1a.1 |
| tissima senatus acta referam. qui, cum Karthaginien- | |
| sium legati ad captiuos redimendos in urbem uenis- | |
| sent, protinus his nulla pecunia accepta reddidit | |
| iuuenes numerum duum milium et septingentorum | 5 |
| et xl trium explentis † simis rerum tantum hostium | |
| exercitum dimissum, tantam pecuniam contemptam, | |
| tot Punicis iniuriis ueniam datam: ipsos legatos ob- | |
| stipuisse arbitror ac secum dixisse 'o munificentiam | |
| gentis Romanae deorum benignitati aequandam! o | 10 |
| etiam nostram legationem supra uota felicem! nam | |
| quod beneficium numquam dedissemus, accepimus.' | |
| Illud quoque non paruum humanitatis senatus | 1b.1 |
| indicium est: Syphacem enim, quondam opulentissi- | |
| mum Numidiae regem, captiuum in custodia Tiburi | |
| mortuum publico funere censuit efferendum, ut uitae | |
| dono honorem sepulturae adiceret. | 5 |
| consimilique | 1c.1 |
| clementia in Perse usus est: nam cum Albae, in quam | |
| custodiae causa relegatus erat, decessisset, quaesto- | |
| rem misit, qui eum publico funere efferret, ne regias | |
| reliquias iacere inhonoratas pateretur. | 5 |
| Hostibus haec et miseris et fato functis officia | 1d.1 |
| [regibus] erogata, illa amicis et felicibus et uiuis tri- | |
| buta sunt. confecto Macedonico bello Musochanes | |
| Masinissae filius cum equitibus, quos in praesidium | |
| Romanorum adduxerat, ab imperatore Paulo ad pa- | 5 |
| trem remissus tempestate classe dispersa Brundisium | |
| aeger delatus est. quod ubi senatus cognouit, con- | |
| tinuo illo quaestorem ire iussit, cuius cura et ho- | |
| spitium adulescenti expediretur et omnia, quae ad | |
| ualitudinem opus essent, praeberentur inpensaeque | 10 |
| liberaliter cum ipsi tum toti comitatui praestarentur, | |
| naues etiam ut prospicerentur, quibus se bene ac tuto | |
| cum suis in Africam traiceret. equitibus singulas | |
| libras argenti et quingenos sestertios dari imperauit. | |
| quae tam prompta et tam exquisita patrum conscrip- | 15 |
| torum humanitas efficere potuit ut, etiamsi expirasset | |
| adulescens, aequiore animo desiderium eius pater | |
| toleraret. | |
| Idem senatus, cum <ad gratulandum> sibi Pru- | 1e.1 |
| sian Bithyniae regem Perse <deuicto> uenire audisset, | |
| obuiam illi P. Cornelium Scipionem quaestorem Ca- | |
| puam misit censuitque ut ei domus Romae quam op- | |
| tima conduceretur et copiae non solum ipsi, sed etiam | 5 |
| comitibus eius publice praeberentur, in eoque exci- | |
| piendo tota urbs unius humani amici uultum habuit. | |
| itaque qui amantissimus nostri uenerat, duplicata | |
| erga nos beniuolentia in regnum suum reuersus est. | |
| Ne Aegyptus quidem Romanae humanitatis | 1f.1 |
| expers fuit. Rex eius Ptolomaeus a minore fratre | |
| regno spoliatus petendi auxilii gratia cum paucis ad- | |
| modum seruis squalore obsitus Romam uenerat ac | |
| se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. id | 5 |
| postquam senatui relatum est, accersito iuuene quam | |
| potuit accurata excusatione usus est, quod nec quae- | |
| storem illi more maiorum obuiam misisset nec pu- | |
| blico eum hospitio excepisset, eaque non sua negle- | |
| gentia, sed ipsius subito et clandestino aduentu facta | 10 |
| dixit et illum e curia protinus ad publicos penates | |
| deduxit hortatusque est ut depositis sordibus ade- | |
| undi ipsius diem peteret. quin etiam curae habuit ut | |
| ei munera per quaestorem cotidie darentur. his gra- | |
| dibus officiorum iacentem ad regium fastigium erexit | 15 |
| effecitque ut plus spei in auxilio populi Romani quam | |
| metus in sua fortuna reponeret. | |
| Atque ut ab uniuersis patribus conscriptis ad | 2.1 |
| singulos ueniam, L. Cornelius consul primo Punico | |
| bello, cum Olbiam oppidum cepisset, pro quo fortis- | |
| sime dimicans Hanno dux Karthaginiensium occide- | |
| rat, corpus eius e tabernaculo suo amplo funere ex- | 5 |
| tulit nec dubitauit hostis exequias ipse celebrare, | |
| eam demum uictoriam et apud deos et apud homines | |
| minimum inuidiae habituram credens, <quae> quam | |
| plurimum humanitatis habuisset. | |
| Quid de Quintio Crispino loquar, cuius man- | 3.1 |
| suetudinem potentissimi adfectus, ira atque gloria, | |
| quatere non potuerunt? Badium Campanum et ho- | |
| spitio benignissime domi suae exceperat et aduersa | |
| ualitudine correptum adtentissima cura recreauerat. | 5 |
| a quo post illam nefariam Campanorum defectionem | |
| in acie ad pugnam prouocatus, cum et uiribus corpo- | |
| ris <et> animi uirtute aliquanto esset superior, monere | |
| ingratum quam uincere maluit: nam 'quid agis' in- | |
| quit, 'demens, aut quo te praua cupiditas transuersum | 10 |
| rapit? parum habes publica impietate furere, nisi | |
| etiam priuata lapsus fueris? unus uidelicet tibi Ro- | |
| manorum Quintius placet, in quo sceleste exerceas | |
| arma, cuius penatibus et honoris uicissitudinem et | |
| salutem tuam debes! at me foedus amicitiae diique | 15 |
| hospitales, sancta nostro sanguini, uestris pectoribus | |
| uilia pignora, hostili certamine congredi tecum ue- | |
| tant. quin etiam, si in concursu exercituum fortuito | |
| umbonis mei inpulsu prostratum agnouissem, adpli- | |
| catum iam ceruicibus tuis mucronem reuocassem. | 20 |
| tuum ergo crimen sit hospitem occidere uoluisse, | |
| meum non eris hospes occisus. proinde aliam qua | |
| occidas dexteram quaere, quoniam mea te seruare | |
| didicit'. dedit utrique caeleste numen debitum exi- | |
| tum, si quidem in eo proelio Badius obtruncatus est, | 25 |
| Quintius insigni pugna clarus euasit. | |
| Age, M. Marcelli clementia quam clarum quam- | 4.1 |
| que memorabile exemplum haberi debet! qui captis | |
| ab se Syracusis in arce earum constitit, ut urbis | |
| modo opulentissimae, tunc adflictae fortunam ex alto | |
| cerneret. ceterum casum eius lugubrem intuens fle- | 5 |
| tum cohibere non potuit. quem si quis ignarus uiri | |
| aspexisset, alterius uictoriam esse credidisset. ita- | |
| que, Syracusana ciuitas, maxima clade tua aliquid | |
| admixtum gratulationis habuisti, quia, si tibi incolu- | |
| mem stare fas non erat, leniter sub tam mansueto | 10 |
| uictore cecidisti. | |
| Q. uero Metellus Celtibericum in Hispania | 5.1 |
| gerens bellum, cum urbem Centobrigam obsideret | |
| et iam admota machina partem muri, quae sola | |
| conuelli poterat, disiecturus uideretur, humanitatem | |
| propinquae uictoriae praetulit: nam cum Rhoetoge- | 5 |
| nis filios, qui ad eum transierat, Centrobigenses | |
| machinae ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu | |
| patris crudeli genere mortis consumerentur, quam- | |
| quam ipse Rhoetogenes negabat esse inpedimento | |
| quominus etiam per exitium sanguinis sui expugna- | 10 |
| tionem perageret, ab obsidione discessit. quo qui- | |
| dem tam clementi facto etsi non unius ciuitatis | |
| moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos | |
| cepit effecitque ut ad redigendas eas in dicionem | |
| populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset. | 15 |
| Africani quoque posterioris humanitas speciose | 6.1 |
| lateque patuit: expugnata enim Karthagine circa ci- | |
| uitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta templo- | |
| rum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent | |
| inque pristinis sedibus reponenda curarent. bene- | 5 |
| ficium dis pariter atque hominibus acceptum! | |
| Huic facto par eiusdem uiri † humanitas. a | 7.1 |
| quaestore suo hastae subiectos captiuos uendente | |
| puer eximiae formae et liberalis habitus missus est. | |
| de quo cum explorasset Numidam esse, orbum re- | |
| lictum a patre, educatum apud auunculum Masinis- | 5 |
| sam, eo ignorante inmaturam aduersus Romanos in- | |
| gressum militiam, et errori illius ueniam dandam | |
| et amicitiae regis fidissimi populo Romano debitam | |
| uenerationem tribuendam existimauit. itaque puerum | |
| anulo fibulaque aurea et tunica laticlauia Hispano- | 10 |
| que sagulo et ornato equo donatum datis qui eum | |
| prosequerentur equitibus ad Masinissam misit, eos | |
| uictoriae maximos fructus ratus, dis ornamenta, ho- | |
| minibus [regibus] sanguinem suum restituere. | |
| L. etiam Pauli in tali genere laudis memoria | 8.1 |
| adprehendenda est. qui, cum Persen parui temporis | |
| momento captiuum ex rege ad se adduci audisset, | |
| occurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis co- | |
| natumque ad genua procumbere dextera manu ad- | 5 |
| leuauit et Graeco sermone ad spem exhortatus est. | |
| introductum etiam in tabernaculum lateri suo proxi- | |
| mum in consilio sedere iussit nec honore mensae | |
| indignum iudicauit. proponatur in conspicuo acies, | |
| qua prostratus est Perses, et harum rerum, quas | 10 |
| retuli, contextus, utro magis spectaculo delectentur | |
| homines dubitabunt: nam si egregium est hostem | |
| abicere, non minus tamen laudabile infelicis scire | |
| misereri. | |
| Haec L. Pauli humanitas admonet me ne de | 9.1 |
| Cn. Pompei clementia taceam. regem Armeniae Ti- | |
| granem, qui et per se magna cum populo Romano | |
| bella gesserat et infestissimum urbi nostrae Mitrida- | |
| tem Ponto pulsum uiribus suis protexerat, in con- | 5 |
| spectu suo diutius iacere supplicem passus non est, | |
| sed benignis uerbis recreatum diadema, quod abie- | |
| cerat, capiti reponere iussit certisque rebus impera- | |
| tis in pristinum fortunae habitum restituit, aeque | |
| pulchrum esse iudicans et uincere reges et facere. | 10 |
| Quam praeclarum tributae humanitatis spe- | 10.1 |
| cimen Cn. Pompeius, quam miserabile desideratae | |
| idem euasit exemplum! nam qui Tigranis tempora | |
| insigni regio texerat, eius caput tribus coronis trium- | |
| phalibus spoliatum in suo modo terrarum orbe nus- | 5 |
| quam sepulturae locum habuit, sed abscisum a cor- | |
| pore inops rogi nefarium Aegyptiae perfidiae munus | |
| portatum est etiam ipsi uictori miserabile: ut enim | |
| id Caesar aspexit, oblitus hostis soceri uultum in- | |
| duit ac Pompeio cum proprias tum et filiae suae | 10 |
| lacrimas reddidit, caput autem plurimis et pretiosis- | |
| simis odoribus cremandum cura<ui>t. quod si non tam | |
| mansuetus animus diuini principis extitisset, paulo | |
| ante Romani imperii columen habitum—sic mor- | |
| talium negotia fortuna uersat—inhumatum iacuis- | 15 |
| set. Catonis quoque morte Caesar audita et se illius | |
| gloriae inuidere et illum suae inuidisse dixit patri- | |
| moniumque eius liberis ipsius incolume seruauit. et | |
| hercule diuinorum Caesaris operum non parua pars | |
| Catonis salus fuisset. | 20 |
| M. etiam Antoni animus talis humanitatis in- | 11.1 |
| tellectu non caruit: M. enim Bruti corpus liberto | |
| suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius crema- | |
| retur, inici ei suum paludamentum iussit, iacentem | |
| hostem deposito aestimans odio: cumque intercep- | 5 |
| tum a liberto paludamentum conperisset, ira percitus | |
| pro<ti>nus in eum animaduertit hac ante praefatione | |
| usus: 'quid? tu ignorasti cuius tibi uiri sepulturam | |
| conmisissem'? fortem piamque eius uictoriam Phi- | |
| lippii campi libenter uiderunt, sed ne ista quidem | 10 |
| generosissimae indignationis uerba inuiti audierunt. |