| Commemoratione Romani exempli in Ma- | 5.1(ext).1.1 |
| cedoniam deductus morum Alexandri praeconium | |
| facere cogor, cuius ut infinitam gloriam bellica uir- | |
| tus, ita praecipuum amorem clementia meruit. is, | |
| dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam | 5 |
| loci niuali tempestate oppressus senio iam confectum | |
| Macedonem militem nimio frigore obstupefactum | |
| ipse sublimi et propinqua igni sede residens anim- | |
| aduertit factaque non fortunae, sed aetatis utriusque | |
| aestimatione descendit et illis manibus, quibus opes | 10 |
| Darii adflixerat, corpus frigore duplicatum in suam | |
| sedem inposuit: id ei salutare futurum, quod apud | |
| Persas capital extitisset, solium regium occupasse. | |
| quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis mili- | |
| tare iucundum ducebant, cui gregarii militis incolu- | 15 |
| mitas proprio fastigio carior erat? idem non homi- | |
| num ulli, sed naturae fortunaeque cedens, quam- | |
| quam uiolentia morbi dilabebatur, in cubitum tamen | |
| erectus dexteram omnibus, qui eam contingere uel- | |
| lent, porrexit. quis autem illam osculari non cuperet, | 20 |
| quae iam fato oppressa maximi exercitus conplexui | |
| humanitate quam spiritu uiuidior suffecit? | |
| Non tam robusti generis humanitas, sed et | 2.1 |
| ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati Athenien- | |
| sium tyranni narrabitur. qui, cum adulescens qui- | |
| dam amore filiae eius uirginis accensus in publico | |
| obuiam sibi factam osculatus esset, hortante uxore | 5 |
| ut ab eo capitale supplicium sumeret respondit, 'si | |
| eos, qui nos amant, interficiemus, quid eis faciemus, | |
| quibus odio sumus'? minime digna uox cui adiciatur | |
| eam ex tyranni ore [de humanitate] manasse. in | |
| hunc modum filiae iniuriam tulit, suam multo lauda- | 10 |
| bilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine | |
| conuicio laceratus ita et animum et uocem ab ira | |
| cohibuit, ut putares satellitem <a> tyranno male audire. | |
| abeuntem quoque, ueritus ne propter metum matu- | |
| rius se conuiuio subtraheret, inuitatione familiari | 15 |
| coepit retinere. Thrasippus concitatae temulentiae | |
| impetu euectus os eius sputo respersit nec tamen in | |
| uindictam sui ualuit accendere. ille uero etiam filios | |
| suos uiolatae patris maiestati subuenire cupientis re- | |
| traxit. posteroque die Thrasippo supplicium a se | 20 |
| uoluntaria morte exigere uolente uenit ad eum data- | |
| que fide in eodem gradu amicitiae mansurum, ab | |
| incepto reuocauit. si nihil aliud dignum honore me- | |
| moriae gessisset, his tamen factis abunde se posteri- | |
| tati conmendasset. | 25 |
| Aeque mitis animus Pyrri regis. audierat quo- | 3.1 |
| dam in conuiuio Tarentinorum parum honoratum | |
| de <se> sermonem habitum: accersitos qui ei interfue- | |
| rant percontabatur an ea, quae ad aures ipsius per- | |
| uenerant, dixissent. tum ex his unus, 'nisi' inquit | 5 |
| 'uinum nos defecisset, ista, quae tibi relata sunt, | |
| prae eis, quae de te locuturi eramus, lusus ac iocus | |
| fuissent'. tam urbana crapulae excusatio tamque | |
| simplex ueritatis confessio iram regis conuertit in ri- | |
| sum. qua quidem clementia et moderatione adsecutus | 10 |
| est ut et sobrii sibi Tarentini gratias agerent et ebrii | |
| bene precarentur. | |
| Ab eadem altitudine humanitatis legatis Roma- | |
| norum ad redimendos captiuos castra sua petentibus, | |
| quo tutius uenirent, Lyconem Molosson obuiam mi- | 15 |
| sit, quo honoratius exciperentur, ipse cum ornatu | |
| regio <salu>tatum extra portam occurrit, secundarum | |
| rerum prouentu non corruptus, ut officii respectum | |
| in iis deponeret, qui tum maxime armis cum eo | |
| dissidebant. | 20 |
| Cuius tam mitis ingenii debitum fructum ul- | 4.1 |
| timo fati sui tempore cepit: nam cum diris auspi- | |
| ciis Argiuorum inuasisset urbem, abscisumque eius | |
| caput Alcyoneus Antigoni regis filius ad patrem— | |
| propugnator enim laboran<tibus> aderat—laetus uelut | 5 |
| aliquod felicissimum uictoriae opus attulisset, Anti- | |
| gonus correpto iuuene, quod tanti uiri subitae ruinae | |
| inmemor humanorum casuum effuso gaudio insulta- | |
| ret, humo caput sublatum causea, qua uelatum caput | |
| suum more Macedonum habebat, texit corporique | 10 |
| Pyrri redditum honoratissime cremandum curauit. | |
| quin etiam filium eius Helenum captiuum ad se per- | |
| tractum et cultum et animum regium gerere iussit | |
| ossaque ei Pyrri aurea inclusa urna Epirum in pa- | |
| triam ad Alexandrum fratrem portanda dedit. | 15 |
| Campani autem exercitum nostrum cum con- | 5.1 |
| sulibus apud Caudinas furcas sub iugum a Samniti- | |
| bus missum nec inermem tantum, sed etiam nudum | |
| urbem suam intrantem perinde ac uictorem et spo- | |
| lia hostium prae se ferentem uenerabiliter excepe- | 5 |
| runt protinusque consulibus insignia honoris, mili | |
| <ti>bus uestem, arma, equos, commeatum benignis- | |
| sime praestando et inopiam et deformitatem Romanae | |
| cladis mutarunt. quo animo si pro imperio nostro ad- | |
| uersus Hannibalem quoque usi fuissent, truculentis | 10 |
| securibus materiem saeuiendi non praebuissent. | |
| Facta mentione acerrimi hostis mansuetudinis | 6.1 |
| eius operibus, quam Romano nomini praestitit, lo- | |
| cum, qui inter manus est, finiam: Hannibal enim | |
| Aemilii Pauli apud Cannas trucidati quaesitum cor- | |
| pus, quantum in ipso fuit, inhumatum iacere passus | 5 |
| non est. Hannibal Ti. Gracchum Lucanorum cir- | |
| cumuentum insidiis cum summo honore sepulturae | |
| mandauit et ossa eius in patriam portanda militibus | |
| nostris tradidit. Hannibal M. Marcellum in agro | |
| Bruttio, dum conatus Poenorum cupidius quam con- | 10 |
| sideratius speculatur, interemptum legitimo funere | |
| extulit punicoque sagulo et corona donatum aurea | |
| rogo inposuit. ergo humanitatis dulcedo etiam in | |
| <ef>ferata barbarorum ingenia penetrat toruosque et | |
| truces hostium mollit oculos ac uictoriae insolentis- | 15 |
| simos spiritus flectit. nec illi arduum ac difficile est | |
| inter arma contraria, inter destrictos conminus mu- | |
| crones placidum iter reperire. uincit iram, prosternit | |
| odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis | |
| miscet. quae etiam Hannibalis admirabilem uocem | 20 |
| pro funeribus Romanorum ducum arbitria statuen- | |
| tis expressit. quin aliquanto ei plus gloriae Paulus | |
| et Gracchus et Marcellus sepulti quam oppressi attu- | |
| lerunt, si quidem illos Punico astu decepit, Ro- | |
| mana mansuetudine honorauit. uos quoque, fortes ac | 25 |
| piae umbrae, non paenitendas sortitae estis exequias: | |
| nam ut optabilius in patria, ita speciosius pro patria | |
| conlapsae supremi officii decus infelicitate amissum | |
| uirtute recuperastis. |