| DE GRATIS | |
| Gratas uero animi significationes et ingrata facta | 5.2.pr.1 |
| libuit oculis subicere, ut uitio ac uirtuti iusta merces | |
| aestimationis ipsa comparatione accederet. sed quo- | |
| niam contrario proposito sese distinxerunt, nostro | |
| quoque stilo separentur, prioremque locum obtineant | 5 |
| quae laudem quam quae reprehensionem merentur. | |
| Atque ut a publicis actis ordiar, Marcium pa- | 1.1 |
| triae * * conantem admotoque portis urbis ingenti | |
| Volscorum exercitu funus ac tenebras Romano im- | |
| perio minantem Veturia mater et Volumnia uxor ne- | |
| farium opus exequi precibus suis passae non sunt. | 5 |
| in quarum honorem senatus matronarum ordinem | |
| benignissimis decretis adornauit: sanxit namque ut | |
| feminis semita uiri cederent, confessus plus salutis | |
| rei publicae in stola quam in armis fuisse, uetustis- | |
| que aurium insignibus nouum uittae discrimen adie- | 10 |
| cit. permisit quoque his purpurea ueste et aureis | |
| uti segmentis. super haec aedem et aram Fortunae | |
| muliebri eo loco, quo Coriolanus exoratus fuerat, | |
| faciendam curauit, memorem beneficii animum suum | |
| exquisito religionis cultu testando. | 15 |
| Quem secundi etiam Punici belli tempore exhi- | |
| buit: cum enim a Fuluio Capua obsideretur ac duae | |
| Campanae mulieres beniuolentiam erga Romanos di- | |
| mittere ex animis noluissent, Vestia Oppia mater | |
| familiae et Cluuia Facula meretrix, quarum altera | 20 |
| cotidie pro salute exercitus nostri sacrificauit, altera | |
| captis militibus Romanorum alimenta subministrare | |
| non destitit, urbe illa oppressa senatus his et liber- | |
| tatem et bona restituit, et si quid amplius praemii | |
| petissent, libenter se daturum adseuerauit. uacasse | 25 |
| tanto gaudio patribus conscriptis duabus humillimis | |
| feminis referre gratiam, nedum tam prompte retu- | |
| lisse mirandum. | |
| Quid illa quoque iuuentute Romana gratius, | 2.1 |
| quae Nautio et Minucio consulibus ultro nomina sua | |
| militari sacramento obtulit, ut Tusculanis, quorum | |
| fines Aequi occupauerant, praesidium ferrent, quia | |
| paucis ante mensibus constantissime et fortissime im- | 5 |
| perium populi Romani defenderant? ergo, quod au- | |
| ditu nouum est, ne patriae grata uoluntas cessasse | |
| uideretur, exercitus se ipse conscripsit. | |
| Magnum grati populi specimen in Q. Fabio | 3.1 |
| Maximo enituit: nam cum quinque consulatibus sa- | |
| lutariter re publica administrata decessisset, certa- | |
| tim aes contulit, quo maior ac speciosior funeris eius | |
| pompa duceretur. eleuet aliquis praemia uirtutis, | 5 |
| cum animaduertat fortes uiros felicius sepeliri quam | |
| uiuere ignauos. | |
| Fabio autem etiam incolumi summa cum glo- | 4.1 |
| ria gratia relata est. dictatori ei magister equitum | |
| Minucius scito plebis, quod numquam antea factum | |
| fuerat, aequatus partito exercitu separatim in Sam- | |
| nio cum Hannibale conflixerat. ubi temere inito cer- | 5 |
| tamine pestiferum habiturus exitum subsidio Fabi | |
| conseruatus, et ipse eum patrem appellauit et ab le- | |
| gionibus suis patronum salutari uoluit ac deposito | |
| aequalis imperii iugo magisterium equitum, sicut par | |
| erat, dictaturae subiecit inprudentisque uulgi erro- | 10 |
| rem gratae mentis significatione correxit: | |
| tam | 5.1 |
| hercule probabiliter quam Q. Terentius Culleo prae- | |
| toria familia natus et inter paucos senatorii ordinis | |
| splendidus optimo exemplo Africani superioris cur- | |
| rum triumphantis, quia captus a Karthaginiensibus | 5 |
| ab eo fuerat recuperatus, pilleum capite gerens se- | |
| c<ut>us est: auctori enim libertatis suae tamquam pa- | |
| trono accepti beneficii confessionem spectante populo | |
| Romano merito reddidit. | |
| At Flaminini de Philippo rege triumphantis | 6.1 |
| currum non unus, sed duo milia ciuium Romanorum | |
| pilleata comitata sunt, quae is Punicis bellis inter- | |
| cepta et in Graecia seruientia cura sua collecta in | |
| pristinum gradum restituerat. † geminarum ea decus | 5 |
| imperatoris, a quo simul et deuicti hostes et conser- | |
| uati ciues spectaculum patriae praebuerunt. illorum | |
| quoque salus dupliciter omnibus accepta fuit, et quia | |
| tam multi et quia tam grati exoptatum libertatis | |
| statum recuperauerant. | 10 |
| Metellus uero Pius pertinaci erga exulem pa- | 7.1 |
| trem amore tam clarum lacrimis quam alii uictoriis | |
| cognomen adsecutus non dubitauit consul pro Q. Ca- | |
| lidio praeturae candidato supplicare populo, quod | |
| tribunus pl. legem, qua pater eius in ciuitatem resti- | 5 |
| tueretur, tulerat. quin etiam patronum eum domus | |
| et familiae suae semper dictitauit. nec hac re de | |
| principatu, quem procul dubio obtinebat, quicquam | |
| decerpsit, quia non humili, sed grato animo longe | |
| inferioris hominis maximo merito eximiam summit- | 10 |
| tebat dignitatem. | |
| Nam C. quidem Marii non solum praecipuus, | 8.1 |
| sed etiam praepotens gratae mentis fuit impetus: | |
| duas enim Camertium cohortes mira uirtute uim Cim- | |
| brorum sustinentis in ipsa acie aduersus condicio- | |
| nem foederis ciuitate donauit. quod quidem factum | 5 |
| et uere et egregie excusauit dicendo, inter armorum | |
| strepitum uerba se iuris ciuilis exaudire non potuisse. | |
| et sane id tempus tunc erat, quo magis defendere | |
| quam audire leges oportebat. | |
| C. Marii uestigia ubique L. Sulla certamine | 9.1 |
| laudis subsequitur: dictator enim priuato et<iam> Pom- | |
| peio et caput adaperuit et sella adsurrexit et equo | |
| descendit eaque se libenter facere in contione prae- | |
| dicauit, memor ab eo duo de xx annos nato partes | 5 |
| suas exercitu paterno adiutas. multa insignia Pom- | |
| peio, sed nescio an hoc quicquam admirabilius con- | |
| tigerit, quod magnitudine beneficii sui obliuisci | |
| Sullam coegit. | |
| Sit aliquis in summo splendore etiam sordi- | 10.1 |
| bus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti | |
| et Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam | |
| exercebant cum rerum suarum usum tum ministe- | |
| rium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro re | 5 |
| publica dimicantes occiderant, perseuerantique po- | |
| stulatione extuderunt ut exequiarum apparatus se- | |
| stertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum | |
| laudem † adiecta lege condicio auget magis quam | |
| extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt | 10 |
| nulli alii rei quam quaestui uiuentes. | |
| Pace cinerum suorum reges gentium exterarum | |
| secundum hunc tam contemptum gregem referri se | |
| patientur, qui aut non adtingendus aut [non] in ul- | |
| tima parte domesticorum exemplorum conlocandus | 15 |
| fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi | |
| memoria non intercidat, licet separatum locum obti- | |
| neant, ut nec his adiecti nec illis praelati uideantur. |