| Darius priuatae adhuc fortunae amiculo | 5.2(ext).1.1 |
| Sylosontis Sami delectatus curio<sio>re contemplatione | |
| fecit ut ultro sibi et quidem a cupido daretur. cuius | |
| muneris quam grata aestimatio animo eius esset ad- | |
| lapsa regno potitus ostendit: totam namque urbem | 5 |
| et insulam Samiorum Sylosonti fruendam tradidit: | |
| non enim pretium rei aestimatum, sed occasio libe- | |
| r<ali>tatis honorata est, magisque a quo donum profi- | |
| cisceretur quam ad quem perueniret prouisum. | |
| Mitridates quoque rex magnifice gratus appa- | 2.1 |
| ruit, quoniam pro Leonico, acerrimo salutis suae de- | |
| fensore, a Rhodiis nauali pugna excepto omnes ho- | |
| stium captiuos permutauit satius esse existimans ab | |
| inuisissimis circumiri quam bene merito gratiam non | 5 |
| referre. | |
| Liberalis populus Romanus magnitudine mu- | 3.1 |
| neris, quod Attalo regi Asiam dono dedit. sed Atta- | |
| lus etiam testamenti aequitate gratus, qui eandem | |
| Asiam populo Romano legauit. itaque nec huius | |
| munificentia nec illius tam memor beneficii animus | 5 |
| tot uerbis laudari potest, quot amplissimae ciuitates | |
| uel amice datae uel pie redditae sunt. | |
| Ceterum nescio an praecipue Masinissae regis | 4.1 |
| pectus grati animi pignoribus fuerit refertum: bene- | |
| ficio enim Scipionis et persua<su> regni modo liber<al>ius | |
| auctus memoriam inclyti muneris ad ultimum uitae | |
| finem, longa etiam a dis immortalibus senectute do- | 5 |
| natus, constantissima fide perduxit, adeo ut eum non | |
| solum Africa, sed etiam cunctae gentes scirent ami- | |
| ciorem Corneliae familiae atque urbi Romanae quam | |
| sibimet <ip>si † superesse. ille cum graui Karthaginien- | |
| sium bello premeretur ac uix tutelae imperii sui | 10 |
| sufficeret, tamen Scipioni Aemiliano, quia nepos | |
| Africani erat, bonam magnamque partem Numidici | |
| exercitus, quam <ad> Lucullum consulem, a quo ad | |
| auxilia petenda missus fuerat, in Hispaniam duceret, | |
| promptissima mente tradidit praesentique periculo | 15 |
| respectum pristini beneficii anteposuit. ille, cum iam | |
| aetate deficiente magnas regni opes quattuor et | |
| quinquaginta filiorum numero relinquens in lectulo | |
| laberetur, M'. Manilium, qui pro consule Africam | |
| obtinebat, litteris obsecrauit ut ad se Scipionem | 20 |
| Aemilianum sub eo tunc militantem mitteret, felicio- | |
| rem mortem suam futuram ratus, si in conplexu dex- | |
| terae eius supremum spiritum ac mandata posuisset. | |
| ille aduentum Scipionis fatis suis praecurrentibus | |
| haec uxori liberisque praeceperat, unum in terris po- | 25 |
| pulum Romanum et unam in populo Romano Scipionis | |
| domum nossent, integra omnia Aemiliano reserua- | |
| rent, eum diuidendi regni arbitrum haberent: quod | |
| is statuisset perinde <ac> testamento cautum inmuta- | |
| bile ac sanctum optinerent. tot tamque uariis rebus | 30 |
| se Masinissa infatigabili pietatis serie ad centesimum | |
| extendit annum. his et horum similibus exemplis | |
| benificientia generis humani nutritur atque augetur: | |
| hae sunt eius faces, hi stimuli, propter quos iuuandi | |
| et emerendi cupiditate flagrat. et sane amplissimae | 35 |
| et speciosissimae diuitiae sunt feliciter erogatis bene- | |
| ficiis late posse censeri. quorum quoniam religiosum | |
| cultum instituimus, nunc neglectum suggillandi gra- | |
| tia, quo sit gratior, referemus. |