| DE INGRATIS | |
| Vrbis nostrae parentem senatus in amplissimo | 5.3.1.1 |
| dignitatis gradu ab eo conlocatus in curia lacerauit, | |
| nec duxit nefas ei uitam adimere, qui aeternum Ro- | |
| mano imperio spiritum ingenerauerat. rude nimirum | |
| illud et ferox saeculum, quod conditoris sui cruore | 5 |
| foede maculatum ne summa quidem posteritatis dis- | |
| simulare pietas potest. | |
| Hunc ingrate lapsae mentis errorem consen- | 2a.1 |
| tanea ciuitatis nostrae paenitentia sequitur. uirium | |
| Romanarum et incrementum laetissimum et tu<te>la | |
| certissima, Furius Camillus, in urbe incolumitatem | |
| suam tueri non ualuit, cuius ipse salutem stabilierat, | 5 |
| felicitatem auxerat: a L. enim Apuleio tribuno pl. | |
| tamquam peculator Veientanae praedae reus factus | |
| duris atque, ut ita dicam, ferreis sententiis in exi- | |
| lium missus est, et quidem eo tempore, quo optimo | |
| iuuene filio spoliatus solaciis magis adleuandus quam | 10 |
| cladibus onerandus erat. sed inmemor patria tanti | |
| uiri maximorum meritorum exequiis filii damnatio- | |
| nem patris iunxit. at, inquit, aerario abesse tribu- | |
| nus pl. querebatur xv milia aeris: tanti namque | |
| poena finita est. indignam summam, propter quam | 15 |
| populus Romanus tali principe careret! | |
| Priore adhuc querella uibrante alia deinceps | 2b.1 |
| exurgit. Africanus superior non solum contusam et | |
| confractam belli Punici armis rem publicam, sed | |
| paene iam exsanguem atque morientem Karthaginis | |
| dominam reddidit. cuius clarissima opera iniuriis | 5 |
| pensando ciues <uici> ignobilis eum ac desertae palu- | |
| dis accolam fecerunt. eiusque uoluntarii exilii acer- | |
| bitatem non tacitus ad inferos tulit, sepulcro suo | |
| inscribi iubendo 'ingrata patria, ne ossa quidem mea | |
| habes'. quid ista aut necessitate indignius aut que- | 10 |
| rella iustius aut ultione moderatius? cineres ei suos | |
| negauit, quam in cinerem conlabi passus non fuerat. | |
| igitur hanc unam Scipionis uindictam ingrati animi | |
| urbs Romana sensit, maiorem me hercule Coriolani | |
| uiolentia: ille enim patriam metu pulsauit, hic uere- | 15 |
| cundia. de qua [re] ne queri quidem—tanta uerae | |
| pietatis constantia—nisi post fata sustinuit. | |
| Talia passo, credo, quae fratri eius accidere | 2c.1 |
| solacio esse potuerunt. cui rex Antiochus deuictus et | |
| Asia imperio populi Romani adiecta speciosissimus- | |
| que triumphus ut peculatus reus fieret et in carce- | |
| rem duci iuberetur causam praebuit. | 5 |
| Nihilo uirtute posterior Africanus auo minor, | 2d.1 |
| sed ne exitu quidem felicior: duabus enim urbibus, | |
| Numantia atque Karthagine, imperio Romano in- | |
| minentibus ex rerum natura depulsis raptorem spiritus | |
| domi inuenit, mortis punitorem in foro non repperit. | 5 |
| Quis ignorat tantum laudis Scipionem Nasi- | 2e.1 |
| cam toga quantum armis utrumque Africanum me- | |
| ruisse, qui pestifera Ti. Gracchi manu faucibus con- | |
| prehensam rem publicam strangulari passus non est? | |
| sed is quoque propter iniquissimam uirtutum suarum | 5 |
| apud ciues aestimationem sub titulo legationis Per- | |
| gamum secessit et quod uitae superfuit ibi sine ullo | |
| ingratae patriae desiderio peregit. | |
| In eodem nomine uersor necdum Corneliae | 2f.1 |
| gentis querellas exhausi: namque P. Lentulus claris- | |
| simus et amantissimus rei publicae ciuis, cum in | |
| Auentino C. Gracchi nefarios conatus et aciem pia | |
| ac forti pugna magnis uulneribus exceptis fugasset, | 5 |
| proelii illius, quo leges, pacem libertatemque in suo | |
| statu retinuerat, hanc mercedem tulit ne in urbe | |
| nostra moreretur: si quidem inuidia et obtrectatione | |
| conpulsus legatione <a> senatu libera impetrata habi- | |
| taque contione, qua a dis inmortalibus petiit ne um- | 10 |
| quam ad ingratum populum reuerteretur, in Siciliam | |
| profectus est ibique perseueranter morando compo- | |
| tem se uoti fecit. quinque igitur deinceps Cornelii | |
| totidem sunt notissima ingratae patriae exempla. | |
| Atque horum quidem secessus uoluntari: | 2g.1 |
| Ahala uero, cum magister equitum Sp. Maelium re- | |
| gnum adfectantem occidisset, custoditae libertatis | |
| ciuium exilio suo poenas pependit. | |
| Ceterum ut senatus populique mens in modum | 3.1 |
| subitae tempestatis concitata leni querella prose- | |
| quenda est, ita singulorum ingrata facta liberiore | |
| <in>dignatione proscindenda sunt, quia potentes con- | |
| silii, cum utrumque ratione perpendere liceret, scelus | 5 |
| pietati praetulerunt: quo enim nimbo, qua porcella | |
| uerborum impium Sextili caput obrui meretur, quod | |
| C. Caesarem, a quo cum studiose tum etiam feliciter | |
| grauissimi criminis reus defensus fuerat, Cinnanae | |
| proscriptionis tempore profugum, praesidium suum | 10 |
| in fundo Tarquiniensi cladis condicione inplorare, | |
| beneficii iure repetere coactum, a sacris perfidae | |
| mensae et altaribus nefandorum penatium auulsum | |
| truculento uictori iugulandum tradere non exhorruit? | |
| finge accusatorem eius fortuna publica in supplicis | 15 |
| nomen conuersum tam luctuosam illam opem genibus | |
| adnixum orasse, crudeliter tamen repulsus uideretur, | |
| quia etiam quos iniuriae inuisos faciunt, gratiosos | |
| miseriae reddunt. uerum Sextilius non accusatorem, | |
| sed patronum saeuissimae inimici uiolentiae suis ma- | 20 |
| nibus obiecit, si metu mortis, uita indignus, si praemii | |
| spe, dignissimus morte. | |
| Sed ut ad alium consentaneum huic ingrati | 4.1 |
| animi actum transgrediar, M. Cicero C. Popilium | |
| Laenatem Picenae regionis rogatu M. Caeli non mi- | |
| nore cura quam eloquentia defendit eumque causa | |
| admodum dubia fluctuantem saluum ad penates suos | 5 |
| remisit. hic Popilius postea nec re nec uerbo a Cice- | |
| rone laesus ultro M. Antonium rogauit ut ad illum | |
| proscriptum persequendum et iugulandum mitteretur, | |
| impetratisque detestabilis ministerii partibus gaudio | |
| exultans Caietam cucurrit et uirum, mitto quod am- | 10 |
| plissimae dignitatis, certe † salubritate studio prae- | |
| stantis officii priuatim sibi uenerandum, iugulum | |
| praebere iussit ac protinus caput Romanae eloquen- | |
| tiae et pacis clarissimam dexteram per summum et | |
| securum otium amputauit eaque sarcina tamquam | 15 |
| opimis spoliis alacer in urbem reuersus est: neque | |
| enim scelestum portanti onus succurrit illud se caput | |
| ferre, quod pro capite eius quondam perorauerat. in- | |
| ualidae ad hoc monstrum suggillandum litterae, quo- | |
| niam qui talem Ciceronis casum satis digne deplo- | 20 |
| rare possit, alius Cicero non extat. | |
| Quo te nunc modo, Magne Pompei, attingam | 5.1 |
| nescio: nam et amplitudinem fortunae tuae, quae | |
| quondam omnes terras et omnia maria fulgore suo | |
| occupauerat, intueor et ruinam eius maiorem esse | |
| quam ut manu mea adtemptari debeat memini. sed | 5 |
| tamen nobis quoque tacentibus Cn. Carbonis, a quo | |
| admodum adulescens de paternis bonis in foro dimi- | |
| cans protectus es, iussu tuo interempti mors animis | |
| hominum non sine aliqua reprehensione obuersabitur, | |
| quia tam ingrato facto plus L. Sullae uiribus quam | 10 |
| propriae indulsisti uerecundiae. |